COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

Introductio generalis.

1. Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit ad vanitates et insanias falsas . Cani, sicut vult beatus Dionysius, bonum sit primum appetibile: bonum autem sit duplex, temporale scilicet et aeternum, Iuxta Illud secundae ad Corinthios quarto : Quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna: duplicem III nobis generat amorem sive appetitum, scilicet caritatis et libidinis, ut caritas sit amor rediens ad aeterna, libido ad terrena. Et quia convenientiam et differentiam appetituum sequitur convenientia et disconvenientia morum: et secundum convenientiam III legibus et moribus consistit unitas civitatis: ex hoc duplici amore duplex oritur civitas, civitas scilicet supernae Ierusalem et civitas Babylonis . Primae fundamentum est caritas ordinata, secundae, libido perversa. Superna Igitur civitas, quia fundata est III caritate, quae erigit ad aeterna, III aeternis quiescit et III eis beatitudinem ponit. Babylonis vero civitas, quae per libidinem deprimitur ad terrena, III his terrenis beatitudinem ponit.

Et sic relinquitur ex praedictis, quod sicut duplex est bonum, sic duplex est amor, sic duplex civitas, sic etiam beatitudo duplex, vera scilicet III aeternis, falsa III temporalibus et caducis: Psalmus : Beatum dixerunt populum, cui haec sunt etc.

Et sicut amor caritatis et libidinis sic obviant sibi, ut simul esse non possint: sic hae duae beatitudines: Matthaei sexto: Nemo potest duobus dominis servire. Ideo, si quis vult esse beatus, necesse est, ut futura bona diligat et contemnat praesentia. Ideo Spiritus sanctus per Psalmistam virum beatum ab hoc duplici actu describit: a supernorum dilectione, quae faciunt beatum, cum dicit: Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et a terrenorum aspernatione, quae faciunt vanum, cum dicit: Et non respexit III vanitates et insanias falsas. Vere beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius.

2. Solus autem Dominus beatificat, nec est aliud nomen sub caelo, quod beatificet. Solus enim Dominus est beatus per essentiam: primae ad Timotheum sexto : Serves mandatum sine macula, Irreprehensibile, usque III adventum Domini nostri Iesu, Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium. Illi ergo soli inest beatitudo et potentia per essentiam, beatitudo autem nostra est per participationem: secundum quod est per participationem, ortum habet ab Illo quod est per essentiam: ergo beati sumus participantes fontem beatitudinis, qui est Deus. Ideo Apocalypsis decimo nono : Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Primo enim Deus per desponsationem beatitudinem communicat Agno, per consequens his qui ab Agno sunt vocati.

3. Solus etiam habet affluentiam: quia de Sapientia, quae Deus est, dicitur singulariter Proverbiorum tertio : Pretiosior est cunctis opibus, et omnia, quae desiderantur, huic non valent comparari.

Longitudo dierum III dextera eius, et in sinistra

Illius divitiae et gloria. Beatitudo autem nostra est per bonorum omnium aggregationem: ergo III eo solo est, qui habet omnium affluentiam. Ideo infertur statim: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus: Sapientiae septimo: Venerunt mihi omnia bona pariter cum

illa etc.

4. Solus habet intransmutabilitatis quietem, . quia omnia variantur, sed Ipse non variatur: Iacobi primo : Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Beatitudo autem nostra est per bonorum congregatorum tranquillam possessionem, quia sine pace beatitudo esse non potest. Cum

Igitur in nullo sit perfecta tranquillitas nisi in Deo, non possumus ergo pacificari nec beatificari nisi III Deo: unde Apocalypsis decimo quarto : Beati mortui, qui III Domino moriuntur. Amodo Iam dicit Spiritus, VI requiescant a laboribus suis.

3. Solus etiam habet aeternitatis Immortalitatem, sicut dicitur primae ad Timotheum ultimo : Qui solus Immortalitatem habet et lucan habitat inaccessibilem. Beatitudo autem nostra est per bonorum possessorum interminabilem durationem. Status enim, qui finiri potest, beatus non est, sed miseriae subiacet. Cum Igitur interminabilitatem non possit quis habere nisi a fonte Immortalitatis, III eo solo beatificatur: Ideo dicitur III Psalmo : Beati, qui habitant III domo tua, Domine: III saecula saeculorum laudabunt te, quia eorum erit laetitia sempiterna: Isaiae trigesimo quinto: Venient III Sion cum laude, et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt.

Beatus I gitur vur, cuius est nomen Domini spes eius.

6. Sed non beatus, Immo profecto vanus est qui sperat III mundo: respicit enim III vanitates et

insanias falsas: I deo evanescit, secundum Illud Ieremiae secundo : Elongaverunt a me patres vestri et abierunt post vanitatem, et vani facti sunt: post vanitatem, Id est post mundum.

Mundus enim cum suis vanus est, quia non praebet fulcimentum innuenti: unde Isaiae trigesimo: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur, eo quod innitenti sibi fulcimentum non praebet. Est enim baculus arundineus, super quem si innixus fuerit homo, perforabit ambas manus: quia mundus et mundana omnia omnes III eis confidentes reddunt debiles et infirmos et ad omne opus bonum ineptos: Ideo manus dicitui perforare, I deo desperans Propheta de auxilio mundanorum petit a Domino: Da. nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

Vanus etiam, quia non praebet plenitudinem continenti: unde dicitur Ecclesiastae quinto : Avarus non Implebitur pecunia. Et ratio huius est, quia mundana omnia vana, et vana non Implent: unde dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto: Vana spes et mendacium viro insensato, quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum: sic qui attendit ad visa mendacia: unde sicut ventus non satiat ventrem, nec umbra replet: sic nec temporalia, quae sunt umbra aeternorum, ad quae anima est creata.

8. Vanus etiam, quia non dat quietem laboranti, et Ideo qui pro mundanis laborat III vanum laborat: Ecclesiastae secundo : Quid proderit homini de universo labore suo, quo laborat sub solet Cuncti dies eius laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est? quia laborat III vanum, quia non quiescit. Mundus Iste non potest dare quietem, quia nec Ipse permanet, Immo semper circuit: ergo qui ei adhaerent necesse habent circuire. Ideo dicitur III Psalmo: 7n circuitu Impii ambulant.

Vanus etiam, quia non praebet fructum diligenti: unde dicitur Ecclesiastae quinto : Qui amat divitias fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas. Non capit fructum, Immo magis damnum, quia lucrando mundum perdit Deum et perdit se Ipsum: et secundum quod dicitur Matthaei decimo sexto: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?

10. Homo lucrando mundum patitur animae detrimentum.

Mundus enim praetendendo altitudinem erigit III superbiam, et per hoc hominem evanescere facit, Iuxta Illud Iob undecimo : Vir vanus III superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum putat. Dum enim ad vana extenditur, III vanam superbiam elevatur, secundum quod dicitur Iob trigesimo: Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti valide.

Mundus etiam praetendendo dulcedinem in flammat ad luxuriam, sicut vinum sua dulcedine trahit ad gulam et per hoc ad luxuriam: unde tertii Esdrae tertio : Vinum, quod praevalet omnibus, qui bibunt Illud, seducti mentem. Item regis et orphani

facit mentem vanam, et hoc inflammando ad luxuriam, Iuxta Illud ad Ephesios quinto: Nolite inebriari vino, III quo est luxuria. Ad hanc vanitatem mundus traxit Salomonem ; Ecclesiastae secundo: Dixi: Vadam et affluam deliciis et fruar bonis ;

et vidi, quod hoc quoque esset vanitas. Mundus etiam praetendendo sufficientiam trahit ad cupiditatem, et per hoc facit cor hominis vanum, Iuxta Illud Proverbiorum vigesimo primo : Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est, excors est. Non solum avaritia facit hominem vanum, I mmo etiam sine corde: dicitur enim Ecclesiastici decimo de avaro, qui proiecit intima sua: quia, secundum quod dicit Veritas Matthaei sexto, ubi est thesaurus tuus, Ibi est et cor tuum: sed thesaurus est extra:

ergo et cor extra.

Mundus etiam praetendendo sapientiam allicit ad curiositatem, et per hoc Iacit vanum: unde dicit Apostolus primae ad Corinthios tertio et trahit ex Psalmo: Dominus scit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt; quia, secundum Illud Ieremiae decimo, stultus factus est omnis homo a scientia sua. Haec enim est sapientia humana, quae non cognoscit utilia, sed mutabilia: et Ideo Dominus eam fecit stultam, sicut dicitur primae ad Corinthios primo: Stultam fecit Deus sapientiam huios mundi. Sapientia stulta vana est, quia erronea: unde dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto: Divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est.

11. Ab hae quadruplici vanitate cordis interiori

quadrupliciter evanescit homo exterius.

Primo namque vanitas superbiae reddit in fructuosum, I uxta illud Ecclesiastici sexto : Non te extollas ili cogitatione tua velut taurus, ne forte elidatur virtus tua, et relinquaris velut lignum aridum ili eremo, et Ita vanum quantum ad fructum boni operis: de quo Ieremiae decimo: Vana sunt opera eorum et risu digna, in die visitationis suae peribunt.

Vanitas avaritiae reddit negotiosum, et per hoc multis laboribus obnoxium: Ecclesiastae quarto : Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole: unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis. Divitiae enim sunt dii alieni, de quibus Ieremiae decimo sexto: Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte.

Vanitas luxuriae reddit hominem compositum, quia luxuriosi se exterius consueverunt ornare: unde III persona eorum dicitur Sapientiae secundo : Coronemus nos rosis, antequam marcescant: et hoc quidem vanitas, quia dicitur Proverbiorum ultimo: Fallax est gratia, et vana est pulcritudo: I deo vana, quia omnis gloria et pulcritudo carnis tanquam flos foeni.

Vanitas mundanae sapientiae reddit vaniloquum. Dum enim cor errat, os vana pronuntiat: primae ad Timotheum primo : Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt III vaniloquium, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Et quia mundana sapientia sunt corrupti et decepti, alios volunt per vana verba seducere: unde ad Titum primo: Sunt multi

inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui.

Sic Igitur a vanitate rerum exteriorum oritur vanitas cordium, et ab hae oritur vanitas exteriorum operum.

12. Secundum hoc Igitur colligitur, quod triplex est vanitas, scilicet mutabilitatis, iniquitatis et poenalitatis, et secundum quod dicit Hugo de sancto Victore , " prima est naturalis et apta, secunda culpabilis, quia perversa, tertia paenalis et misera "; et habet una ortum ab alia, ut visum est. Qui Igitur vult recedere a vanitate miseriae deserat vanitatem culpae, et qui hanc vult deserere non respiciat ad vanitatem mutabilis naturae, sed speret et adhaereat divinae, et sic beatus erit. Beatus I gitur vir, cuius est nomen Domini spes eius.

13. Quoniam Igitur sapientis est viam docere ad veniendum III beatitudinem, hoc fuit praecipuum et operae pretium sapienti Salomoni: sed quia, ut patet ex dictis, ad beatitudinem acquirendam necesse est, aeterna diligi et praesentia despici, et ulterius scire III medio pravae nationis debite conversari

Ideo tres libros edidit, Proverbiorum scilicet, in quibus docet filium sapienter III hoc caeculo conversari: Ecclesiasten, III quo docet praesentia contemnere: et Cantica canticorum, III quibus docet caelestia diligere, maxime Ipsum Sponsum.

De quadruplici causa hcius libri.

14. Sic Igitur patet, quis sit finis libri Ecclesiastes. Et quoniam "finis Imponit necessitatem bis quae sunt ad finem ": cum finis sit contemptus praesentium, de eis tractat, non ea ratione, qua attrahant, sed ea ratione qua contemnuntur: attrahunt sub specie boni, sed contemnuntur sub specie vani. Ideo sequitur ex hoc, quod materia huiui libri sunt rerum praesentium vanitates, sive Ipsas res, secundum quod vanae, ut melius dicatur, quia vanitatem quasi passionem probat III rebus, primo proponens, secundo probans, tertio concludens. Unde procedit persuadendo et probando Illam, scilicet triplicem vanitatem, quae supra dicta est , scilicet naturae, culpae et miseriae.

Et ex hoc patet modus agendi sive forma. Habet enim modum agendi singularem inter alios libros: procedit enim ut concionator, diversorum sententias proponendo, modo sapientis, modo stulti, ut ex plurium sententiis una clarescat veritas III animis auditorum. - Ex praedictis concluditur, quis debuit esse efficiens. In Isto enim libro docentur contemni voluptates, divitiae, honores et curiositates tanquam vanitates. Et quia non creditur de contemptu talium nisi experto

non enim creditur pauperi, qui non habuit divitias, de Ipsarum contemptu, quia non est expertus, et

Ideo non recognoscit

oportuit, quod esset talis, qui omnium haberet experientiam horum, scilicet qui esset potens, dives, luxuriosus et curiosus sive sapiens. Nullum alium legimus nec audivimus III tanta excellentia haec habuisse, sicut habuit Salomon:

Ideo Ipse prae ceteris fuit talis libri convenientior auctor.

Patet Igitur, quae sit linius libri causa materialis, formalis, efficiens et finalis.

Sed Iuxta has quatuor causas quatuor particulae possunt quaeri.