COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAEstio.

Incidit hic quaestio, cum intendat determinare mutabilitatis vanitatem, ut quid determinat hic perpetuitatem?

i. Videtur extra suum propositum.

2. Item, de ipsa perpetuitate quaeritur, quia dicit: Opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum: sed nulla corporalia perseverant in aeternum: ergo nulla corporalia fecit Deus: ergo redit hoc ad haeresim Manichaei, qui dixit, corruptibilia non esse creata a bono Deo.

3. Item videtur, quod ipse contradicat sibi, quia

. statim sequitur: Deus instaurat quod abiit: ergo aliquid de operibus Dei corrumpitur et instauratur:

falsum igitur dicit, cum dicit, quod omnia opera Dei

perseverant in aeternum.

Sed quod omnia opera Dei sint incorruptibilia, ut dicit in littera, videtur:

1. Eo quod causa et effectus sint proportionalia , ergo causae incorruptibilis debet esse effectus incorruptibilis: sed Deus permanet in aeternum et est incorruptibilis: ergo et opera Dei.

2. Item, cum opera Dei sint universa bona valde, sicut dicitur Genesis primo ; et meliora sint incorruptibilia quam corruptibilia: videtur, quod ista corruptibilia non sint a bono Deo creata.

Respondeo: ad primum, quare luc determinat . perpetuitatem, dicendum, quod non ratione sui, sed occasione mutabilitatis: et hoc quidem facit triplici de causa. Prima est ad removendum errorem ; quia enim supra in creaturis ostenderat mutabilitatem; ne crederetur, quod opera Dei omnino essent defectibilia, addit, quod aliquo modo sunt perpetua. Rursus, alia ratio est ad compescendam curiositatem, quam compescuerat, quia rerum mutabilitatem et causam et originem non possumus indagare: vult etiam compescere, quia ipsam rerum substantiam nec mutare possumus nec augere Tertia ratio est ad reprimendam elationem: quia enim videtur opera Domini depressisse per mutabilitatem: ne quis ex hoc condemnaret Deum auctorem, rursus redit ad insinuandam perpetuitatem in eis.

Quod quaeritur de permanentia, respondetur, quod triplex est esse rerum: scilicet in proprio genere, in anima, in divina praescientia; et supra ostendit, quod mutabilia sunt in proprio genere, et secundum quod sunt in anima: hic tangit earum perpetuitatem in divina praescientia.

Aliter responderi potest, quod est loqui de rebus secundum esse proprium dupliciter: aut secundum esse commune, aut individuale. Secundum esse individuale multa sunt corruptibilia: secundum esse commune, perpetua: quia Deus continue per generationem esse illarum salvat; "propter enim longe distare a principio reliquo modo complevit esse Deus, continuam in his faciens generationem ".

1. Quod obiicitur, quod sunt incorruptibilia, quia proportionalia causae: dicendum, quod illud intelligitur, ubi est generatio univoca, ubi causa producit sibi simile. Sic autem non est de Creatore et creatura, immo per infinitam potentiam facit magna et parva, corruptibilia et incorruptibilia.

2. Quod obiicitur de bonitate, dicendum, quod omnia sunt bona in se, sed valde bona in ordine: et quia, ubi est ordo, ibi magis et minus bonum: ideo quaedam corruptibilia, quaedam incorruptibilia, Propterea bonitas est in rebus non tantum secundum plus et minus, sed secundum oppositionem et similitudinem: ideo comparatur mundus pulcherrimo carmini: ideo decet, quod quaedam corruptibilia, quaedam e contrario .

Pars II Probatur vanitas culpae, deinde ponitur remedium contra eam.

Vidi sub sole etc. Egit supra de vanitate naturae, hic de vanitate culpae: et quia haec est periculosa, ideo remedio indiget. Primo igitur ponit vanitatem: secundo, remedium contra eam, infra quarto : Custodi pedem tuum.

Partis secundae membrum I. Ostenditur vanitas culpae sub triplici differentia, et hoc tum quoad rectores tum quoad subditos. Vanitas autem est sub triplici differentia: primo agit de vanitate malitiae: secundo avaritiae, ibi : Considerans reperi: tertio imprudentiae, ibi: Melior est puer. Vanitas autem est in rectoribus et subditis. Primo igitur agit de vanitate malitiae in regentibus et iudicantibus: secundo in subditis, ibi : Verti me.

Art. I. De vanitate malitiae, primo in rectoribus quadruplici ordine descripta.

Primo igitur vanitas malitiae, quae est in rectoribus, hoc ordine describitur: primo insinuat hujus vanitatis considerationem: secundo, quod ex hoc devenitur in futuri iudicii praemeditationem: tertio, in praesentis status considerationem: quarto, quomodo corruit in erroneam opinionem.

(Vers. 16.). Primo igitur insinuat, se malitiam iudicum considerasse, dicens: Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, quantum ad examinationem causae: et in loco iustitiae iniquitatem, quantum ad lationem sententiae: Isaiae primo : " Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii: iustitia olim habitavit in ea, nunc autem homicidae: principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequnntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad eos"; quia dicitur in Psalmo: " In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus ".

(Vers. 17.). Et dixi in corde meo: Iustum et impium iudicabit Deus. Hic secundo ostendit, quomodo ex hoc devenit in futuri iudicii praemeditationem. Propter quod subdit: Et dixi in corde meo: Iustum iudicabit, ad praemium: impium, ad supplicium: Iob trigesimo quarto : "Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet indicium ". Et ideo iudicabit Deus eos secundum opera, quae tunc erunt manifesta: unde subdit: Et tempus omnis rei tunc erit, id est tempus iudicii omnis hominis, qui omnis res videtur secundae ad Corinthios quinto : " Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, sive bonum sit, sive malum ".

Vel: tempus omnis rei, id est manifestationis omnis rei: primae ad Corinthios quarto: "Nolite ante tempus iudicare, quousque vernat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ".

Vel: tempus omnis rei, id est retributionis omnis rei: ad Romanos octavo: "Omnis creatura ingemiscit" etc.

Hoc tempus exspectabat Ecclesiastes esse futurum ex conspectu iniquitatis praesentis: Isaiae quinquagesimo nono: " Conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit in plateis veritas, et aequitas non potuit ingredi: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est manifestum, et indutus est iustus lorica et galea salutis.

Dixi in corde meo de filiis hominum etc. Hic tangitur tertio, quomodo ex hoc devenit in praesentis status considerationem, quare scilicet Dominus in praesenti homines miseros esse voluit: ad hoc, ut scilicet eos probaret, ideo vitam hominis bestiis similem fecit.

(Vers. 18. 19. 20. 21.). Propter quod dicit: Dixi in corde meo, id est cognovi: de filiis hominum , quantum ad naturam: ut probaret eos Deus et ostenderet, similes esse bestiis, id est, assimilando bestiis probaret, qui essent, utram vere boni, vel mali: quia mali, videntes similitudinem suam ad bestias in vita, volunt assimilari in moribus et bestialiter vivunt: boni vero spiritualiter: ideo in Psalmo dicitur:: " Homo, cum in honore esset, non intellexit ; comparatus est iumentis insipientibus et similis Iactus est illis ". Et ostendit similitudinem hominum ad bestias in morte et vita et in materia: non est manifesta dissimilitudo in spirituali substantia. - Quantum ad mortem dicit: Et idcirco unus est interitus hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio, scilicet ad hominum probationem, quia, sicut iumentum non semper vivit, immo aliquando moritur, sic et homo: infra nono : "Nemo est, qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam "; et ideo manifestat, quod similitudo est in morte, unde: Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.

Nec tantum similitudo est in termino vitae, immo etiam in actu vivendi: ideo subdit: Similiter spirant omnia, scilicet aspirantia: nec habet homo amplius iumento, scilicet quantum ad actum vitae: Sapientiae septimo : "Unus est egressus hominum ad vitam et similis exitus ". Sic patet similitudo quantum ad vitam.

Et subiungit similitudinem quantum ad materiam: et propterea dicit: Cuncta subiacent vanitati, scilicet, quia ex nihilo facta sunt, ideo vana; ad Romanos octavo : " Vanitati subiecta est creatura". Non dicit, quod nihil sit materia, sed hoc vult dicere, quod non habent materiam increatam neque essentiam, sed habent materiam creatam , quam intelligit nomine terrae.

Ideo dicit: Et omnia pergunt ad unum locum, scilicet ad materiam, ex qua facta sunt. De terra facta sunt et in terram pariter revertuntur, pariter, id est conformiter. Et sic notatur similitudo in materia: Ecclesiastici quadragesimo: " Omnia, quae de terra facta sunt, ad terram convertentur: similiter et aquae omnes in mare convertentur".

Sed tantum in his est similitudo aperta, sed non apparet differentia in anima. Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum? ad caelum, scilicet ad remunerationem, an deorsum per corruptionem: sicut econtra, spiritus iumentorum descendat deorsum? per corruptionem, aut etiam sursum, sicut et hominis ad iudicii retributionem. Pauci hoc noverunt: multi erraverunt et posuerunt, quod uniformes spiritus hominis et iumenti. Hoc fideles noverunt, in quorum persona dicitur infra duodecimo : " Corpus revertatur in terram suam, unde erat: et:spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum ". Sed hoc nesciunt carnales, in quorum persona dicitur infra nono: "Mortui nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem ".

Et deprehendi etc. Quarto loco propter huius assimilationem subiungit, quomodo incidit in voluptatis erroneam commendationem, quasi nihil illa sit melius.

(Vers. 22.). Propter quod dicit: Deprehendi, nihil esse melius, quam laetari hominem in opere suo, id est, praesentialiter delectari, sicut carnales faciunt, de quibus Isaiae quinquagesimo sexto : " Venite, sumamus vinum et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras et multo amplius". Et ista commendatio est erronea, quia non ponit aliam remunerationem nec aliam vitam: unde subdit: Et hanc esse partem illius, quasi nihil aliud exspectet: unde Isaiae vigesimo secundo in persona talium dicitur: " Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur "; et Sapientiae secundo: " Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors". Et erronea opinio ista ortum suum habet a iudicii incertitudine: propter quod dicit: Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? id est, quis ostendet illi, quod futura sint aliqua bona, quae debeat exspectare? quasi dicat: nullus. Et certe nullus persuadebit, nisi elevetur ad spiritualia contemplanda: "non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna ", secundae ad Corinthios quarto . Quia vero carnalis homo non respicit nisi visibilia, ideo non exspectat aeterna: ideo primae ad Corinthios secundo: " Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt". Ideo si vult futura bona cognoscere, necesse est carnalitatem deponere.