COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Incidit hic quaestio de hoc quod dixit : Intellexi, quod operum Dei nullam possit homo invenire rationem.

Ergo si quod intelligimus debemus scire rationem et nullius possumus invenire rationem: ergo nihil intelligimus.

2. Item, rationalis natura est ad intelligendam et videndam rationem: ergo si rationem non possumus invenire, frustra habemus potentiam rationalem.

Respondeo: dicendum, quod " sermones accipiendi sunt secundum materiam "; ipse autem non loquitur de operibus Dei generaliter, sed de divinis iudiciis, quae sunt opera Dei, secundum illud Psalmi : Magna opera Domini etc. " Haec iudicia, ut dicit Gregorius, non sunt discutienda, sed formidoloso silentio veneranda "; quia, etsi habeant rationem, habent tamen rationem latentem, et quam per nos non possumus indagare, quia supra nos est; et si intelligimus, hoc est per Spiritus sancti illustrationem, qui scrutatur profunda Dei , non per humanam inventionem. Aliorum operum, ut creaturarum, multae rationes inveniuntur, et multae scientiae habentur: sed de illis operibus non loquitur hic.

II. Item, dubitatur de hoc quod dicit: Nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit.

Quod videtur falsum: 1. Quia ad Romanos octavo : Quis nos separabit a caritate Christi ? certus sum etc.: ergo instantiam habet ibi.

Dices, quod sciebat revelatione; obiicitur, quod homo possit per se scire; quia dignitas divini amoris ponit in nobis gratiam gratum facientem ; sed Augustinus dicit, quod quae sunt essentialiter in anima melius cognoscuntur, quam quae secundum speciem: ergo si certi sumus de his quae cognoscimus secundum speciem, ut si ponatur dulce super linguam, multo magis de gratia.

2. Item, Augustinus dicit, quod qui habet fidem certus est, se habere fidem. Ergo qui habet dilectionem sive caritatem certus est se habere: ergo qui habet gratiam certus est: ergo certus est, utrum Deo placeat.

3. Item, de odio potest quis esse certus, utilis qui peccavit et vult peccare, certus est, quod est dignus odio.

Contra: I. Primae ad Corinthios quarto : Nihil mihi conscius sum, sed non in hac iustificatus

sum etc.

2. Item, Iob nono : Si venerit ad me, non videbo eum: et si abierit, non intelligam: et ibidem: Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.

3. Item, Ecclesiastici quinto : De propitiato peccato noli esse sine metu: ergo nullus est certus.

Ad hoc respondent quidam, quod illud intelligitur de odio praedestinationis et reprobationis, de quo nullus est certus: et sic non habet instantiam, quia praedestinatio non ponit in nobis aliquem effectum, per quem possit sciri. Aliter respondendum, eo quod haec responsio non satisfacit litterae: dicit enim littera: Nescit, utrum amore dignus sit: sed nullus dignus est nec meretur praedestinari: ideo intelligitur secundum praesentem iustitiam .

Propter hoc respondent alii, quod duplex est cognitio, scilicet necessaria et infallibilis: et hanc habere non possumus, quia nemo certitudinaliter potest cognoscere, utrum habeat gratiam, nisi per revelationem, sicut Apostolus. Est alia probabilis et per signa: et haec quidem haberi potest et habetur: auia multi per signa probabilia cognoscunt, se esse in gratia.

i. 2. Quod ergo obiicitur, quod essentialiter videt ; dico, quod habitus in anima non cognoscuntur nisi per hoc, quod anima videt se habilem ad aliquem actum; et quia actus fidei informis et formatae et dilectionis gratuitae et naturalis adeo sunt similes, ut vix aut nunquam possit homo discernere: ideo, etsi cognoscat habitum, nescit tamen, utrum gratuitus.

3. Quod obiicitur de odio, dico, quod ipse loquitur de iustis, quia ipsi nesciunt, utrum amore, an odio digni sint; non de aperte malis.

Quidquid tamen sit de caritate et fide, utrum . homo sciat, se habere, vel non ; tamen nescit, utrum amore, an odio Dei dignus sit: quia credere possumus, sed quomodo scimus, quod Dominus odiat malos et diligat bonos, cum tot et tanta bona faciat malis sicut et bonis? Unde Ecclesiastes non dixit, quod nesciant, se esse iustos, sed nesciunt, se dilectos a Deo .

III. Potest etiam dubitari de hoc quod dicit: Hoc est pessimum sub sole, quod eadem cunctis eveniant.

CONTBA: 1 Peius est, quando malis eveniunt bona, et bonis mala, quam quando istis et illis eadem eveniunt, quia, sicut dictum fuit supra , illud est indebitum et indignum.

2. Item, supra dictum est: Hoc vanissimum iudico de hoc, quod mali sunt securi, et iustis mala proveniunt; sed " quod per superabundantiam dicitur uni soli convenit": ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod intensio et remissio in vanitate vel malitia potest accipi proprie: et sic dicitur intensive, secundum quod dicitur: margarita est albior equo: et sic intensive maior est vanitas, cum mali exaltantur, et deprimuntur boni. Potest ulterius magis et minus accipi extensive, quia in pluribus vel plurium est causa vel occasio: et hoc modo indistinctio bonorum a malis est maior vanitas, quia plurium malitiarum origo. Si enim bonis evenirent mala, et malis bona: possent discerni boni a malis: sed dum eveniunt eadem, discerni non possunt.

Secundo ostenditur, quomodo inde nascatur voluptas.

Nemo est, qui semper vivat. Iam monstravit, quomodo ex indistinctione nascitur securitatis vanitas: hic secundo monstrat, quomodo ex securitate nascitur voluptas: et hoc quidem facit hoc ordine. Primo notatur mortis certitudo ,- secundo, per mortem status peioratio: tertio, voluptatis commendatio; quarto, commendationis confirmatio.

(Vers. 4.). Primo igitur notatur mortis certitudo per hoc, quod nullus evadit eius iudicium. Propterea dicit: Nemo est, qui semper vivat: propterea in Psalmo ; Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem "? Et in hanc damnationem cecidit Adam cum sua posteritate, cum dictum est ei Genesis tertio: " Pulvis es, et in pulverem reverteris ". Et qui Auius rei habeat fiduciam, supple: nemo est; Auius rei, scilicet spem de semper vivendo: Iob septimo : " Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumti sunt sine ulla spe, quia ventus est vita mea, et non revertetur" etc.

Melior est canis vivus etc. Hic secundo ostenditur, quod per mortem est status deterioratio: et hoc proponit sub metaphora: Melior est canis vivus leone mortuo. Licet leo excedat canem, tamen mors reddit inferiorem, quia canis vivus aliquid potest, leo mortuus nihil potest, et tamen vivens potentior est cane: Proverbiorum trigesimo : " Leo, fortissimus animalium, ad nullius pavebit occursum ". Sic metaphorice vult dicere, quod quilibet vivens, quantumcumque vilis, melior est mortuo, quantumcumque bono.

(Vers. 5. 6.). Et probat primo quoad actum cognitionis. Viventes enim sciunt, se esse morituros : saltem de hoc certi sunt: secundi Regum decimo quarto " Omnes morimur, et quasi aquae, quae dilabuntur in terram, quae non revertuntur ". Vel: morituros, id est necessitati mortis deditos ; ad Romanos octavo: " Corpus mortuum est propter peccatum ; Mortui enim nihil nouerunt amplius, quia cognitio supponit vitam,- et ita praecellunt in actu cognitionis viventes mortuos: non enim habent nec f motum nec sensum. Quoad actum recordationis dicit: Nec habent ultra mercedem, scilicet famae in memoria aliorum: quia oblivioni tradita est memoria eorum: supra secundo " Non erit memoria sapientis, sicut nec stulti, in perpetuum et futura tempora " etc. Vel: quia eorum memoria non habet actum recordationis: Iob septimo: " Qui descendet ad inferos non ascendet nec revertetur ultra ad domum suam, nec cognoscet eum amplius locus eius ".

Quoad actum affectionis dicit: Amor quoque et odium et invidiae simul perierunt, quia non afficiuntur, ut prius in vita. Quoad actum exterioris operationis dicit: Nec habent partem in hoc sacculo, et exponit quantum ad quid: et in opere, quod sub sole geritur, quia non possunt operari, iuxta illud Ioannis nono . " Venit nox, quando nemo potest operari .

(Vers. 7. 8. 9.). Vade ergo et comede etc. Tangitur hic tertium, scilicet praesentis delectationis commendatio, ad quam amplectendam exhortatur primo secundum gustum ; unde dicit: Vade ergo et comede cum laetitia panem : per panem intelligitur omne, quod pertinet ad cibum. Et bibe cum gaudio vinum tuum: per vinum, omne, quod spectat ad potum. Quia Deo placent opera tua: quasi dicat : non es certus, utrum displiceant: ideo praesume, quod placeant, et ideo secure comede et bibe, secundum illud Isaiae vigesimo secundo : " Ecce, gaudium et laetitia comedere carnes et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur ".

Deinde secundum visum dicit: Omni tempore sint vestimenta tua candida, ut homo decorus appareas in vestitu: et oleum de capite tuo non deficiat, ut decorus appareas in aspectu. Hoc modo ornant se qui placere volunt in conspectu nominum. Exemplum de Iudith, quae cum vellet placere oculis Holofernis, ornavit se, secundum quod dicitur Iudith decimo : sed ipsa faciebat pro bono, quia alias est reprehensibile: Ecclesiastici undecimo: "In vestitu ne glorieris unquam ".

Deinde secundum tactum dicit: Perfruere vita cum uxore, quam di ligis. Haec perfruitio describitur in Proverbiorum septimo : " Veni, inebriemur uberibus et perfruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies ". Et hoc non tantum semel, sed cunctis diebus vitat instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole. Vere vita nostra est instabilis, secundum illud Iob decimo quarto: " Nunquam in eodem statu permanet ". Et ad maiorem expressionem dicit: Omni tempore vanitatis tuae. Vita nostra tempus est vanitatis: unde in Psalmo: "Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt ".

(Vers. 9. 10.). Haec est enim pars etc. Hic tangitur quartum, scilicet commendationis confirmatio, et est confirmatio in hoc, quod homo nullam aliam exspectat mercedem nec alium habet fructum, ideo debet accipere quod potest: ideo dicit: Haec est enim pars in vita, tua et in labore, quo laboras sub sole, scilicet praesentialiter delectari: Sapientiae secundo : " Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors ".-Et quia nulla alia est exspectanda, debet homo de hac accipere, quantum potest: ideo dicit: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, id est, dum tempus habes, non exspectes futurum: et ideo subditur: Quia nec opus, in agendis: nec ratio, in deliberantis; nec scientia, in cognoscendis: nec sapientia, in diligendis, erunt apud inferos, quo tu properas: ibi non sunt haec, quia, sicut dicitur Iob decimo , "terra illa est tenebrosa et operta mortis caligine, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ". Illuc properant peccatores, et omnes ante adventum Christi quantum ad limbum: Iob. decimo septimo: "In profundissimum infernum descendent omnia mea ". Illuc properant peccatores, per dies et dies appropinquantes: Deuteronomii trigesimo secundo : " Iuxta est dies perditionis ".

Potest autem istud exponi spiritualiter, vi primo hortetur ad iucunditatem contemplationis: secundo vera, ad instantiam actionis. Viris autem contemplativis necessaria est meditatio sacrae Scriplurae, puritas conscientiae, amplexus devotionis internae.

Quantum ad meditationem sacrae Scripturae dicit: Comede panem et bibe vinum: panem quantum ad difficilia, et vinum quantum ad facilia: Proverbiorum nono dicit Sapientia: " Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis ". Quantum ad puritatem conscientiae dicit: Omni tempore vestimenta tua sint candida, idest conscientia munda: Apocalypsis tertio : Non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis". Quoconlra dicitur Isaiae nono: " Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis ". Et quia ad munditiam conscientiae sequitur interna laetitia, ideo dicit: Et oleum de capite tuo non deficiat: unde in Psalmo : "Ut exhilaret faciem in oleo "; Matthaei sexto: "Tu antem, cum ieiunas, unge caput tuum" etc. -Quantum ad amplexus devotionis internae dicit: Perfruere vita cum uxore, quam diligis. Haec uxor est religio, in qua vacandum est contemplationi: Proverbiorum quinto : " Laetare cum muliere adolescentae tuae, cerva carissima " etc. Haec uxor dilecta figurata est per Rachel, pro qua " servivit Iacob septem annis ", Genesis vigesimo nono.

Deinde quantum ad activos dicit: Quodcumque potest manus tua, instanter operare. Instanter operari est operari celeriter, contra negligentiam: Ecclesiastici trigesimo primo : "In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi "; ferventer, Proverbiorum decimo octavo: " Qui mollis est et dissolutus in opere suo frater est sua opera dissipantis": continue, ut non tepescat: Ecclesiastici vigesimo septimo: " Si non in timore Domini te tenueris instanter, cito subvertetur domus tua "; perseveranter: secundae ad Timotheum secundo: " Qui certat in agone non coronabitur, nisi legitime certaverit ", id est perseveranter. Et subiungitur ratio, quare oportet instanter bene operari in praesenti: quia breve est tempus meriti: unde: Apud inferos non est opus, ad se exercendum ad pietatem: Ioannis nono : "Me oportet operari, donec dies est ". Et ideo dicitur ad Galatas ultimo: " Operemur bonum, dum tempus habemus, ad omnes, maxime antem ad domesticos fidei ". Non est ratio, ad inquirendum et discernendum, quid bonum, quid malum: Iob duodecimo : " Palpabunt quasi in tenebris et non in lumine, et errare eos faciet quasi ebrios"; Isaiae decimo nono: " Et Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis ". Non est sapientia et scientia: scientia, scilicet ad contemplandum Deum in operibus suis, nec sapientia, ad contemplandum in se: de his Isaiae trigesimo tertio: " Divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus ".

QUESTIONES.

I. Potest quaeri de hoc quod dicit: Mortui nihil noverunt amplius.

Videtur esse falsum: quia anima separata a corpore est liberior: sed substantia quanto liberior a corpore, tanto magis idonea cognitioni: ergo mortui sunt magis apti ad cognoscendum: aut igitur anima perit, aut cognoscit .

II. Item de hoc est dubitatio, quod non habent ultra mercedem. Hoc est haereticum manifeste, quia hoc tollit divinam iustitiam.

III. Item de hoc quod dicit, quod amor et odium simul perierunt. Contra: Mala voluntas semper remanet: ergo si mala voluntas est per amorem et odium : ergo etc.

IV. Item de illa exhortatione: Vade ergo et comede panem tuum et bibe vinum etc.

Si velimus ad haec respondere, quod illud dicitur in persona Epicuri, tunc patet responsio: sed si volumus sustinere, quod in persona sua; dicendum, quod cum dicit, quod mortui non noverunt, intelligitur quantum ad ea quae sunt in hoc mundo: quia haec mundana non noverunt, nec sunt in memoria mundanorum nec habent affectionem ad mundana. Et hoc patet per litteram, quia dicit: Nec habent partem in hoc saeculo .

Quod obiicitur de illa exhortatione, dico, quod illa exhortatio non est absolute dicta, sed conclusio ex praedicta vanitate illata. Unde dicit: Vade ergo, hoc est dicere: si homo non potest distinguere, utrum in praesenti debeat Deo placere et in futuro praemiari: si hoc, inquam, scire non potest, nec potest semper vivere: ergo secure potest gaudere. Sed illud non tenet, nisi hoc supposito, quod Dominus non remuneret aliter in futuro quam in praesenti: quae est praedicta vanitas, quam destruet infra undecimo .

Secundo oritur securitas ex apparentia defectus regiminis providentiae; quae apparentia dupliciter ostenditur.

Verti me ad aliud etc. Sicut supra dictum est, securitas est in malis, primo, quia videtur deficere retributio iustitiae: secando, quia videtur deficere regimen providentiae. Actum est de defectu, qui apparet esse in retributione iustitiae: agitur hic secundo de defectu, qui apparet esse circa regimen

providentiae, non enim videntur haec regi ordinate, sed casualiter. Et habet haec pars duas, quia prime ostenditur deiectus ordinis communiter secundo specialiter, ibi: Hanc quoque vidi sapientiam etc circa praelationis inordinationem.

Primo ostenditur defectus ordinis in generali.

Circa primum sic procedit. Primo ostendit inordinationem et casum, quod videtur esse quantum ad vitae conversationem: secundo, quod videtur esse quan tum ad mortis terminationem, ibi: Nescit homo

finem suum.

(Vers. 11 Quantum igitur ad vitae conversationem ostendit inordinationem, quia res non aptantur ad ea, ad quae habent idoneitatem. Propter quod dicit: Verti me ad aliud, quia supra consideravit retributionem, hic vertit se ad considerandum ordi-nem. Vidique sub sole, et enumerat quinque dona gratis data, quae a suis actibus defraudantur: nec velocium esse cursum, cum tamen sint idonei ad currendum: Amos secundo : " Peribit fuga a veloce ". Nec fortium bellum, cum tamen sint idonei ad pugnandum: secundi Regum primo: Ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ". Nec sapientium panem, cum tameo idonei sint ad cibaria distribuendum ; Isaiae tertio: (Non sam medicus, et in domo mea non est, panis ". Nec doctorum divitias, cum sint idonei ad omnia dona possidendum; infra eodem : "Inventns est in ea vir pauper ". Nec artificum gratiam, cum tamen sint idonei ad grata opera faciendum: Isaiae vigesimo: " Confusi sunt omnes, qui operabantur bene". Sed tempus casumque in omnibus, quasi omnia a casu veniant, et temporalia varientur: supra tertio: " Omnia tempus habeat et suis spatiis transeant ". Et distinguuntur praedicta dona, quia duo prima respiciunt corpus: agilitas, ad assequendum desideratum, fortitudo ad resistendum malo illato: tria sequentia animam, scilicet sapientia in corde, doctrina in ore, ars in opere.

(Vers. 12.). Nescii homo finem suum etc. Tangitur hic secundam, scilicet defectus regiminis quoad mortis terminationem, quia nulli determinatum est, nec quando nec quomodo debeat mori. Et videtur, quod mors talis vel talis casa eveniat. Et propterea dicit: Nescit homo finem suum, id est diem mortis: Matthaei vigesimo quarto : " Vigilate ergo, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus siu. Et ponit exemplum, quomodo est inordinatio et incerti ludo, dicens: Sed sicut pisces capiuntur hamo, scilicet ignoranter, et sicut aves comprehenduntur laqueo, scilicet per fraudem; Ecclesiastici undecimo " sicut perdix induritur in caveam, et sicut caprea in laqueum: sic et cor superborum ". Sic capiuntut homines in tempore malo: primae ad Thessalonicen ses quinto: " Cum dixerint: Pax et securitas, repentinus superveniet interitus ". Cum eis superuenerit extemplo, id est repente: Isaiae trigesimo: " Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conteritur velut lagena figuli ".

Spiritualiter hic insinuatur bonorum superna electio, et postmodum malorum occulta damnatio. Ut igitur totam bonorum operationem Deo attribuat, dicit primo: Non esse velocium cursum: quia non est a se, quod currunt, sed a Deo: ad Romanos nono : " Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis ". Afec fortium bellum, quia in Psalmo: "Non salvatur rex per multam virtutem ". Nec sapientium panem, a se, sed a Deo: Ioannis sexto: " Pater meus dat vobis panem de caelo verum ". Nec doctorum divitias, sapientiae scilicet et scientiae, a se, sed a Deo: pritnae ad Corinthios primo: "In omnibus divites facti estis in illo ", scilicet in Christo. Nec artificum gratiam, a se, sed a Deo: Psalmus: " Misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus ".

Quantum autem ad majorum damnationem occultam dicit: Nescit homo finem suum: quia " via impiorum tenebrosa " etc. Sicut pisces hamo, id est voluptuosi, qui capiuntur hamo voluptatis: Habacuc primo: "Totum in hamo sublevant ". Et sicut aves laqueo, id est ambitiosi laqueo honoris: primae ad Timotheum tertio: " Non neophytum, ne, in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli ". Sic capiuntur homines, id est avari, in tempore malo: Iob vigesimo septimo: " Dives, cum dormierit, nihil secum auferet ".