COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIONES.

I. Potest dubitari de hoc quod dicit, quod vidit tempus et casum in omnibus.

Ergo secundum hoc videtur, quod omnia casu eveniant.

Sed contra. Videtur, quod non omnia casu eveniant:

Quia quae eveniunt secundum propositum non eveniunt casu: sed multa fiunt ex proposito: ergo non omnia casu.

2. Praeterea videtur, quod in nullis sit casus, auia ut dicit Plato " nihil est praeter primam causam cuius ortum legitima causa non praecesserit ": ergo secundum hoc nihil fit casa, sed omnia a cansa determinata proveniunt.

3. Item, in omni operatione Deus est agens principaliter ; sed quidquid Deus agit principaliter, agit et scienter et ex proposito, et nihil tale fit casa: ergo nihil omnino casa fit.

Respondeo: dicendam, quod casus et fortuna sunt causae per accidens , non quia aliae causae a causis per se, sed quia, quando natura et intellectus aliquid faciunt, ad quod directe ordinantur, hoc per se faciunt, et non est ibi casus; quando vero ex eornm operatione aliquid evenit, ad quod directe non ordinantur, propter concursum alterius causae: ibi est casus: ut patet de creditore invento in foro et lapide cadente super caput. Dico ergo, quod si eventus rerum comparentur ad causam primam, quae Deus est: cum Deus omnia praevideat, nihil est casuale secundum divinae praescientiae ordinationem. Si autem loquimur per comparationem ad causas creatas, aut circa immutabiles, sicut est circa motam superiorum corporum, aut circa mutabiles, sicut sunt causae inferiores, quae sunt sub sole: in dispositione causarum istarum mutabilium vix est, quin concurrat aliquis effectus non intentus, immo praeter intentionem: et ideo invenitur casus in omnibus, non quod omnia casu eveniant, sed quia circa omnem mutabilem creaturam aliquid evenit casuale.

3. Quod obiicitur de divina praescientia, iam patet. Non enim dicitur casus in comparatione ad divinam praescientiam.

2. Quod obiicitur secundo, quod omnia habent causam: dicendum, quod verum est, quod omnia habent legitimam causam, scilicet naturam, vel intellectum , sed tamen per hoc non excluditur, quin aliquid possint facere vel faciant praeter ordinem, Deo excepte.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Sicut pisces capiuntur hamo: utrum comprehensio piscium sit a casu, vel non. Quod sic, videtur:

I. Quia, quod iste piscis magis veniat quan alias, hoc non est per naturam nec per rationem ergo per casum.

2. Item, quod unus homo capiat, alter non hoc non est per rationem naturae, vel artis: ergo a casu.

Sed contra: Si quis intendens invenire aurum foderet, non esset casus : ergo cum qui piscatur intendat capere, non est ibi casus.

Respondeo: dicendum, quod est loqui de captione per comparationem ad capientes, et sic non est a casu: est etiam loqui per comparationem ad pisces, qui vadunt ad hamum: et quia vadunt propter cibum, et aliud evenit, quantum ad illos est ibi casus.

Secundo ostenditur defectus ordinis in Tegimine providentiae in speciali, et hoc tripliciter.

Hanc quoque vidi sub sole sapientiam. Determinavit supra defectum regiminis providentiae in generali: hic intendit ostendere in speciali, scilicet circa praelationem, quia sapientes contemnuntur, et stulti promoventur. Sunt igitur in hae parte tres partes. In prima ostendit sapientis depressionem: in secunda subiungit depressi commendationem, ibi: Et dicebam ego meliorem etc. ,- in tertia vero subinfert stulti promotionem, ibi : Si spiritus potestatem habentis etc.

Sapientis igitur depressio hoc ordine describitur. Primo praemittitur sapientiae laus: secundo exprimitur casus, in quo est potentiae defectus: tertio notatur sapientiae succursus: quarto vero, sapientis contemptus.

(Vers. 13.). Praemittitur ergo sapientiae laus, cum dicit: Hanc vidi sub sole sapientiam, id est, in rebus mundanis per effectum cognovi: et probavi maximam, id est, approbavi et laudavi tanquam magnam valde. Magna enim sapientia est in vincendo inimicum inferiorem: maior, in vincendo aequipolientem: maxima, in vincendo fortissimum: unde dicitur Iob vigesimo sexto de summe sapiente: " Prudentia eius percussit superbum ".

(Vers. 14.). Civitas parva etc. Notatur hic secundo potentiae defectus, et hoc ad resistendum insurgenti : ideo dicit: Civitas parva, et pauci in ea

viri, et debet suppleri hoc verbum: erat, vel construi cum verbo sequenti. Perfecta est obsidio Et quia parva et paucos habens viros, ideo debilis est ad se defendendum: unde dicebat Iosaphat secundi Paralipomenon vigesimo: " In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus resistere huic multitudini niagnae, quia scilicet erant pauci. Maxime tunc non possunt, quando est fortis oppugnator: propter quod dicit: Venit contra eam rex magnus, scilicet per potentiam: et vallavit eam, per multam malitiam: exstruxitque munitiones per gyrum, ad pugnam: et perfecta est obsidio, per resistendi impotentiam. Exemplum huius habetur Iudith septimo de Bethulia, quae fuit ab Holoferne obsessa. Hoc etiam praedixit Dominus Ierusalem Lucae decimo nono: " Circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique ".

(Vers. 15.). Inventasque est in ea etc. Notatur hic tertium, scilicet sapientiae succubus, ubi erat potentiae defectus: Propterea dicit: Inventasque est in ea vir pauper, et ita impotens: et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam. Exemplum huius, quomodo sapiens liberavit, habetur de Iudith in libro suo , quomodo liberavit Bethuliam ab Holoferne sapientia sua, cum esset infirma. Exemplum aliud habetur secundi Regum vigesimo, ubi dicitur, quod sapiens in Abela liberavit urbem ab impetu Ioab. Quocontra dicitur Baruch tertio: Et quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam "; dicitur de fortibus.

Et nullus deinceps etc. Tangitur hic quartum, scilicet sapientis liberantis contemptus, cuius signum est oblivio. Ideo dicit: Nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Ecce, contemptus et ingratitudo: quocontra dicitur Ecclesiastici vigesimo nono : " Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam " etc.

Spiritualiter sunt quatuor hic consideranda: quae civitas, quis rex magnus, quis pauper sar pens, quomodo nullus eius recordatur.

Civitas est Ecclesia: Psalmus : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei Haec civitas parva per humilitatem, baia in his solus Dominus habitat: Isaiae ultimo: " Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritam spiritu et trementem sermones meos "? Pauci in ea viri, comparatione malorum: Matthaei vigesimo: "Multi sunt vocati, pauci vero electi " Rex magnus est diabolus, de quo dicitur Iob penultimo : " Ipse est rex super omnes filios superbiae"; est etiam magnus, secundum quod dicitur ibidem: " Non est potestas super terram, quae possit ei comparari ". Hic rex contra civitatem venit, per suggestiones: vallat, offerendo multipliciter delectationes: exstruxit munitiones, procurando peccatorum occasiones: et perfecte obsidet, cum implicat in mandatorum transgressiones. De his Lucae decimo nono: " Circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te et ad terram prosternent et non relinquent lapidem supra lapidem ".

Vir pauper et sapiens, qui est Christus, qui est vir a virtutis robore: Ieremiae trigesimo primo : " Mulier circumdabit virum ". Ipse etiam pauper: secundas ad Corinthios octavo: " Cum esset dives in omnibus, propter vos egenus factus est "; sapiens, immo ipgr. Sapientia: primae ad Corinthios primo: "Christum dicimus Dei virtutem et sapientiam ". Iste est a quaerentibus inventus: Matthaei septimo: " Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit ". Ipse liberavit populum, Isaiae decimo nono: " Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet ei salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos"; liberavit per suam sapientiam, cum tamen posset per potentiam: Iob vigesimo sexto: " Prudentia eius percussit superbum ". - Et nullus eius deinceps recordatus est, quia paupertas contemnitur: Proverbiorum decimo nono : " Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo". Nullus recordatus est compatiendo, secuhdum quod dicitur Threnorum tertio: " Recordare paupertatis et transgressionis meae, absynthii et fellis "; sed econtra, Amos sexto: " Nihil patiebantur super contritione loseph ". Gratias agendo: Lucae decimo septimo: " Et non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena ". In opere imitando: Isaiae decimo septimo: " Eris deserta, quia oblita es Dei salutaris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata ". In ore confitendo: Genesis quadragesimo : " Succedentibus prosperis, pincerna est oblitus interpretis sui ".

Et dicebam ego etc. Ostensa est sapientis despectio et oblivio: ostenditur hic secundo despecti commendatio. Commendat autem sapientiam triplici praeeminentia: primo praemittendo eam fortitudini potentiae: secundd, munimini armaturae: tertio, altitudini mundanae gloriae.

(Vers. 16.17.). Praemittit ergo primo sapientiam fortitudini suo iudicio. Propterea dicit: Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine ; Sapientiae sexto :" Melior est sapientia quam vires, et vir prudens melior quam fortis ". Et quia est melior, ideo non deberet despici: et tamen nihilominus est despecta. Propterea dicit: Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est? quasi non deberet osse contempta: sed propter paupertatem vilipenditur: unde Ecclesiastici decimo tertio dicitur de paupere: (Locutus est sensato, et non est datus.ei locus: dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducunt Et signum contemptus sapientiae subditur: Et verba eius non sunt audita: et tamen sunt multum audienda: Proverbiorum octavo : (Nunc ergo, filii, audite me: Beati, qui custodiunt vias meas ". Et quod verba sapientis sint audienda, subiungit: Verba sapientium audiuntur in silentio, id est, digna sunt audiri in silentio: Ecclesiastici trigesimo secundo: " Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia "; unde et subditur: " Et loqui in medio magnatorum ne praesumas ". Plus quam clamor principis inter stultos, et plus clamosa eius oratio, quia, quantumcumque homo clamet, stultus non attendit: Ecclesiastici vigesimo secundo : " Cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: Quis est hic "? Quod ergo sapientia sit contempta, hoc est propter audientium stultitiam: ideo Matthaei septimo: " Nolite sanctum dare canibus ". Et ratio hujus redditur ab Apostolo primae ad Corinthios secundo: " Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei ".

(Vers. 18.). Melior est sapientia etc. Hic secundo praemittit sapientiam munimini armaturae, dicens: Melior est sapientia quam arma bellica, quia bellica arma sunt ad protectionem: similiter sapientia protegit: Proverbiorum secundo : "Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur ". Et quod melius protegat, patet: quia qui amittit sapientiam per culpam non potest ge defendere per armaturam, quin amittat multa bona: unde dicit: Et qui in uno peccaverit, recedendo a sapientia, secundum quod dictum est. supra octavo : "Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo". Multa bona perdet: peccando enim in uno, perdit sapientiam: et illam amittendo, perdit multa bona: Sapientiae septimo: (Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa "; et ideo, illa perdita, perduntur multa bona. Vel: qui peccaverit in uno, contra caritatem, perdet multa bona, secundum illud Iacobi secundo: " Qui in uno peccaverit factus est omnium reus ". - Et illud manifestat per metaphoram, quia peccati cognitio comparatur muscae morienti, quia reddit et facit abominationem affectui et conscientiae.