COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

Primo de fine. Dicitur enim, quod finis libri est contemptus mundi. Quod autem sic sit determinatus,

I. probatur per Illud quod dicitur Iacobi quarto : Amicitia huius mundi inimica est Deo: sed omne, quod Deo est inimicum, bonum est contemnere.

2. Item, primae Ioannis secundo : Nolite diligere mundum, neque ea quae III mundo sunt.

Sed contra : 1. Laus operis redundat III artificem , ergo et contemptus operis redundat III eundem, ergo qui contemnit mundum contemnit Deum: aut Igitur iste mundus non est factus a Deo, aut non est contemnendus.

2. Item, Proverbiorum decimo sexto : Universa propter semetipsum operatus est Dominus, ergo omnia ordinantur ad Deum ; sed quod ordinatur III finem non est contemnendum, sed accipiendum et amandum: ergo mundus Iste, et ea quae sunt III eo, sunt amanda.

Respondeo: dicendum, quod, sicut vult Augustinus et Hugo , mundus Iste est quasi quidam anulus datus a sponso Ipsi animae: sponsa autem dupliciter potest diligere anulum a sponso sibi collatum, amore scilicet casto et adulterino. Amor castus est, quo diligit anulum III memoriam sponsi et propter amorem sponsi: adulterinus, quo diligit anulum plus quam sponsum: et hoc non potest sponsus non habere pro malo. Sicut enim duplex est amor, Ita duplex odium vel contemptus, quia "quoties dicitur unum oppositorum , et reliquum ". Contemptus anuli, quasi sit parvum et vile donum, redundat III sponsum: sed contemptus anuli, quasi nihil reputetur comparatione amoris sponsi, Iste est ad gloriam sponsi: et de hoc contemptu dicitur Cantici ultimo : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. De hoc contemptu est hic sermo: et sic patent obiecta.