COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Hic est quaestio de hoc quod dicit: Omnia tempus habent.

i. Instantia est: quoniam substantiae spirituales, ut dicit Hieronymus , nec loco nec tempore continentur ".

2. Item, omne, quod est in tempore et habet tempus, est corporale ;sed substantiae spirituales sunt incorporales: ergo non sunt in tempore nec habent tempus.

Quod autem sint in tempore, videtur: 1. Quia dicit Augustinus ad Dardanum : " Substantia spiritualis increata non movetur per tempus nec per locum; substantia spiritualis creata movetur per tempus, sed non per locum ; corporalis creata per tempus et locum ".

2. Item, quod est in loco est in tempore: sed " solus Deus est incircumscriptibilis ", ut dicit Damascenus , ergo solus est intemporalis: ergo omnia alia tempus habent.

Respondeo: dicendum ad hoc,quod ista distributio est accommoda, sicut, quando dicitur: caelum tegit omnia, intelligitur de his quae sunt sub caelo ; et ideo non est ferenda instantia in substantia spirituali.

Si autem velimus distributionem extendere, dicemus, quod tempus dicitur tripliciter: communiter et proprie et magis proprie. Communiter, secundum quod dicit mensuram exitus de nonesse ad esse: et hoc modo est in omnibus, quia omnia initium habuerunt. Et hoc videtur littera innuere, quia ipse dicit, quod omnia tempus habent, sed non, quod omnia transeant nisi sub sole.

Alio modo proprie, prout importat variationem sive in substantia, sive in affectione; et sic adhuc substantia spiritualis habet tempus quantum ad mutationem affectuum.

Tertio modo magis proprie, prout est mensura excellens: et sic est corruptibilium, et non omnium.

Quod ergo quaeritur, utrum substantiae spirituales habeant tempus: solvendum, quod primo modo habeant quantum ad substantiam: secundo modo, quantum ad aliquas affectiones: tertio modo non habent . - Et per hoc solvuntur contrarietates utriusque partis.

II. Quaeritur de secunda parte propositionis: Et suis spatiis transeunt universa sub sole, utrum transeant elementa.

Quod sic, videtur.

1. Apocalypsis vigesimo primo : Vidi caelum novum et terram novam: ergo vetus transierat.

2. Item, primae Ioannis secundo : Transit mundus et concupiscentia eius: et Matthaei vigesimo quarto : Caelum et terra transibunt.

CONTBA: Sunt de constitutione universi: ergo cum universum maneat, manifestum est, quod etiam elementa.

Respondeo: dicendum, quod aliquid transire suo spatio est tripliciter: vel quantum ad corruptionem secundum totam substantiam, sicut corrumpuntur animalia bruta: vel quoad corruptionem sui secundum partem, sicut elementa generantur et corrumpuntur in suis terminis, in quibus se tangunt 5 ;vel transire, hoc est a statu corruptibilitatis ad statum alium transmutari, et hoc modo mundus iste sensibilis innovabitur.

Quod ergo dicitur hic, quod suis spatiis transeunt, altero istorum trium modorum intelligitur.

2. Quod rursus obiicitur: Transit mundus et concupiscentia eius, determinatio solvit, scilicet mundus, prout est occasio voluptatis.

1. Quod dicitur: Vidi caelum novum: Glossa : " id est innovatum ".

2. Quod dicitur in Matthaeo: Caelum et terra transibunt: Glossa exponit: transibunt, a forma mutabili ad immutabilem.

Idem probatur in speciali quoad ortum occasumque, quoad statum, usum et conversationis modum.

Tempus nascendi. Supra proposuit propositionem generalem, hic probat eam inducendo in speciali, ostendens in rebus diversas temporum varietates. Et haec pars habet quatuor partes. Primo tangitur varietas temporum, quae respicit ortum et occasum. Secundo, quae respicit statum, ibi: Tempus flendi et tempus ridendi. Tertio, illa quae respicit usum, ibi: Tempus amplexandi. Quarto, illa quae respicit debitae conversationis modum, ibi: Tempus tacendi.

Da varietate temporum quoad ortam et occasum quadrupliciter.

Primo igitur introducitur illa varietas, quae respicit ortum rerum et occasum sub quadruplici differentia: primo viventium, secundo vegetabilium, tertio sensibilium, quarto artificialium.

(Vers. 2.) Quantum ad ortum et occasum viventium dicit ibi esse varietatem, cum dicit: Tempus nascendi et tempus moriendi, et hoc in omnibus viventibus, quia de nativitate venitur ad mortem: Iob decimo quarto : " Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis "; Ecclesiastici quadragesimo: " Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium ". Et ideo Sapientiae quinto: " Nos nati continuo desinimus esse "; Ecclesiastici decimo quarto: " Alia generantur, et alia dejiciuntur; sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur ".

Quantum ad ortum vegetabilium dicit: Tempus plantandi: quantum ad occasum, tempus euellendi quod plantatum est: Genesis secundo : " Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio "; sed tempus euellendi, infructuosa: unde Lucae decimo tertio: (Ecce, tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in hac ficu, et non invenio: succide ergo illam ".

(Vers. 3.). Quantum ad ortum et occasum sensibilium subdit: Tempus occidendi, et praemittitur: tempus occidendi, et sequitur: tempus sanandi, propter statum naturae corruptae, quae magis inolevit, ut sanitas non habeat locum. De hac variatione Deuteronomii trigesimo secundo : " Ego occidam, et ego vivere faciam "; et rursus, secundi Regum octavo: " Mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum ".

Quantum ad ortum et occasum artificialium subdit quarto: Tempus destruendi, ecce occasus: et tempus aedificandi, ecce reformatio destructi. Destruenda sunt ruinosa: Lucae decimo nono : " Non relinquetur in te lapis super lapidem ". Tempus aedificandi, cum adest rerum copia: Lucae duodecimo " Destruam horrea mea, et rursus faciam maiora " Aggaei primo: " Portate lignum, aedificate domum et acceptabilis erit mihi ". Et sic non est status in rerum egressu.

De varietate temporum quoad statum, secundum triplicem differentiam.

Tempus flendi etc. Posita varietate temporum quae respicit ortum rerum et occasum, ponitur hic varietas temporum, quae respicit statum, utpott prosperitatis et adversitatis. Et hoc attenditur secundum triplicem differentiam, scilicet prosperitatis, iucunditatis et securitatis, et suorum oppositorum.

(Vers. 4.). Quantum igitur ad tempus prosperitatis, in qua ridendum, et adversitatis, in qua plorandum, dicit: Tempus flendi, in adversitate: primi Machabaeorum primo : " Omnis maritus sumsit lamentum, et quae sedebant in toro maritali lugebant "; et Threnorum primo: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius ". Et tempus ridendi, in prosperitate: Esther octavo: " Iudaeis nova lux oriri videbatur et gaudium atque tripudium ". Et praemittit fletum risui, vel quia praecedit secundum naturam lapsam; Sapientiae septimo .: " Primam vocem similem omnibus emisi plorans "; vel quia primo dolendum, quia Lucae sexto: " Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis "; econtra de malis: Proverbiorum decimo quarto: " Risus dolore miscebitur ".

Quantum ad iucunditatis statum et suum oppositum dicit: Tempus plangendi et tempus saltandi. Differt planctus et fletus, risus et saltus, quia fletus est in lacrymis, planctus in voce, risus in signo, saltus in corporis elevatione. De planctu Genesis ultimo : " Planctus magnos est iste Aegyptiis", in loco isto, hoc est ad exsequias: sed saltus ad solemnitates praeclaras: Marci sexto dicitur, quod in die natalis Herodis intravit filia Herodiadis, ut saltaret.

(Vers. 5.). Quantum ad tempus securitatis et sui oppositi dicit: Tempus spargendi lapides, scilicet quando est securitas: Michaeae quarto : " Non sumet vir contra virum gladium ". Tempus colligendi, ad exstructionem munitionum, scilicet quando de hostibus est timiditas: secundi Paralipomenon trigesimo secundo: " Aedificavit omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres".

De varietate temporum nuoad usum, secundum quadruplicem differentiam.

Tempus amplexandi etc. Posita est varietas temporum, quae respicit ortum et occasum rerum et etiam statum: ponitur hic tertia, quae respicit usum, et hoc sub quadruplici differentia, scilicet quantum ad usum uxorum, possessionum, thesaurorum et vestimentorum.

(Vers. 3.). Quantum igitur ad usum uxorum, qui consistit in copula carnali ad generationem prolis, dicit: Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus: primae ad Corinthios septimo : "Reliquum est, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes"; et iterum: " Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertimini in id ipsum ".

(Vers. 6.). Quantum ad usum possessionum dicit : Tempus acquirendi et tempus perdendi. Acquirimus per industriam, sed perdimus per pigritiam; Proverbiorum decimo quarto : " Sapiens mulier aedificat domum suam, insipiens exstructam quoque manibus destruet".

Vel acquirendi in vita, perdendi in morte: Iob vigesimo: " Divitias, quas congregavit, evomet" etc.

Vel acquirendi, cum Deo coniungimur: perdendi, cum separamur: Psalmus: "Benedixit eis, et multiplicati sunt "; et post: " Et pauci facti sunt ".

Quantum ad usum thesaurorum subdit: Tempus custodiendi, quando est abundantia: et tempus abiiciendi, quando est pauperum indigentia. Exemplum de Ioseph, Genesis quadragesimo primo , qui custodivit in fertilitate et dispersit in egestate. Ad hoc enim custodiendae sunt divitiae, ut dispergantur, unde in Psalmo: " Dispersit, dedit pauperibus ".

(Vers. 7.). Quantum ad usum vestimentorum subdit: Tempus scindendi, cum devastantiir; et tempus consuendi, quia vestimenta nostra quotidie devastantur et non renovantur, nisi forte divino miraculo, sicnt Deuteronomii octavo : Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam est vetustate consumtum "; sed nostra cito consumuntur: ideo parum est curandum: primae ad Timotheum sexto: " Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus".

De varietate temporum quoad conversandi modum, secundum triplicem actuum alternationem.

Tempus tacendi etc. Hic ponitur quarta varie-, tas temporis, quae respicit debitum conversandi modum, quae attenditur secundum triplicem actuum alternationem, scilicet quantum ad actum rationabilis virtutis, qui est loqui; concupiscibilis, qui est amare ; irascibilis, cuius est bellare , et quantum ad sua opposita.

(Vers. 7.). Quantum igitur ad alternationem locutionis dicit: Tempus tacendi et tempus loquendi, quia non semper loquendum nec semper tacendum ; Ecclesiastici vigesimo : " Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabunt tempus ". Sapiens enim tacet et suo tempore loquitur ; unde Proverbiorum vigesimo quinto: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo ". Et praemittit taciturnitatem locutioni, quia deliberate est loquendum: Proverbiorum decimo tertio: " Qui custodit os suum custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala ".

(Vers. 8.). Quantum ad alternationem actus concupiscibilis dicit: Tempus dilectionis, cum res habet bonitatem: et tempus odii, quando convertitur ad malignitatem ; Psalmus : " Iniquitatem odio habui et abominatus sum ": et ad Romanos duodecimo: (Odientes malum, adhaerentes bono, dilectione fraternitatis invicem diligentes ".

Quantum ad alternationem actus irascibilis dicit: Tempus belli, contra adversarios infestantes: secundi Regum undecimo : " Factum est autem, vertente anno, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab " etc. Et tempus pacis, quando cessant insurgentes: primi Machabaeorum decimo quarto: " Siluit terra Iuda diebus Simonis" etc.: et Michaeae quarto: " Non levabit gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare .

Spiritualiter haec quadruplex variatio refertur ad quatuor status hominum existentium in Ecclesia: prima quoad renatos: secunda quoad paenitentes;

tertia quoad iustos: quarta quoad praelatos. -Primo igitur in baptizatis est tempus nascendi et moriendi, qui nascuntur Deo: Ioannis tertio : "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto " etc., sicut moriuntur mundo: ad Romanos sexto: " Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem ".

Secundo est tempus plantandi et tempus. evellendi, quia plantantur in eis virtutes: Psalmus " Filii tui sicut noveltae olivarum "; sed evelluntur vitia; Sapientiae quarto: " Adulterinae plantationes non dabunt radices altas ", quia, Matthaei decimo quinto, "omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur ". - Tertio est in baptizatis tempus occidendi motum concupiscentiae: ad Colossenses tertio : " Mortificate membra vestra, quae sunt super terram "; et est tempus sanandi virtutem naturae: Ieremiae trigesimo:"Obducam cicatricem tuam et a vulneribus tuis sanabo te ".

Quarto est tempus destruendi et aedificandi in baptizatis, quia destruitur habitatio diaboli, et fit habitatio Christi: primae Petri secundo : " Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi superaedificamini in domus spirituales "; leremiae primo: " Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et aedifices et plantes ".

Secunda varietas temporum spectat ad paenitentes quantum ad tria: scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem. Tempus flendi et tempus ridendi, in contritione, in qua gaudium et dolor: Proverbiorum decimo quarto : " Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus ". - Tempus plangendi et tempus saltandi, in confessione, in quo debet confiteri cum planctu: Iob decimo: " Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum ". Debet confiteri nude et aperte: secundi Regum sexto: " David saltabat accinctus coram arca ".

Est tempus spargendi lapides et tempus colligendi, in satisfactione. Lapides offensionis sunt occasiones peccati: Ecclesiastici vigesimo primo : " Via impiorum complanata est lapidibus, et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae". Hi colliguntur in consideratione et sparguntur in canta evitatione et carnis maceratione. Ab his od casionibns pauci liberantur, nisi qui a Domino custodiuntur: Psalmus: "In manibus portabunt. te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum ".

Tertia varietas respicit iustos quantum ad duplicem statum, scilicet activorum et contemplativo rum. Quantum ad contemplativos: Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus, quia modo actioni, modo debent intendere contemplationi, De quo amplexu Proverbiorum quarto : " Glorificaberis ab illa, cum illam fueris amplexatus ". Longe debent fieri ab amplexibus carnis, de quibus Proverbiorum septimo: " Veni, inebriemur cupitis am plexibus". - Quantum ad activos, qui debent exerceri in operibus pietatis, subiungit: Tempus acquirendi et tempus perdendi, hoc est acquisita distribuendi per eleemosynam: Ecclesiastici vigesimo nono: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide ". - Hoc dictum est perfectae iustitiae ; sed supererogationis est dare totnm, et quantum ad boc dicitur: Tempus custodiendi et tempus abiiciendi, quasi totum dimittendi: Matthaei decimo nono . " Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus ".

Rursus, quantum ad activos: Tempus scindendi et tempus consuendi, et hoc quantum ad vestitum: Iob trigesimo primo: Si absque operimento dimisi pauperem, et si non benedixerunt mihi latera eius".

Quarta varietas attenditur quantum ad praelatos, primo in docendo, cum dicit: Tempus tacendi et tempus docendi, quia prius discere et postea docere ; Ecclesiastici decimo octavo : " Antequam loquaris, disce "; Ecclesiastici trigesimo secundo: "Audi tacens ".

Tempus dilectionis et tempus odii, in correptione malorum, quae consistit in odiendo vitium et in diligendo naturam: secundae ad Thessalonicenses ultimo: " Nolite quasi inimicam aestimare illum, sed corripe ut fratrem"; et Psalmus: " Perfecto odio oderam illos ".

Tempus belli et tempus pacis: belli, ad incorrigibiles, qui sunt feriendi gladio excommunicationis: Ecclesiastici septimo: " Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates ". Pacis, ad redeuntes: Lucae decimo: "Si fuerit in domo illa filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur ".