COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestio.

Incidit hic quaestio de hoc quod dicit : Qui in uno peccaverit etc.

1. Si enim Deus semper punit citra condignum , ergo qui peccat in uno non debet puniri nisi in uno: ergo non debet perdere multa, sed unum.

2. Item, ex hoc videtur, quod sit connexio in vitiis, sicut in virtutibus ; quia, si vitium est privatio boni, ergo si uno peccato privantur multa bona, ergo uno peccato incurrit homo multa vitia : sed hoc non est nisi per connexionem: ergo connexio est in vitiis.

3. Item, quod sit connexio in vitiis quantum ad omnia, videtur; dicitur Iacobi secundo : Qui in uno peccaverit factus est omnium reus: ergo videtur, quod qui perpetrat unum vitium sit ita reus, ac si omnia perpetraret.

Seu contra: 1. Quia aliqua vitia sunt contraria: ergo si in vitiis esset connexio, tunc duo contraria simul in eodem, quod nefas est dicere .

2. Item, vitia non sunt a Deo, sed acquisita ex opere nostro: sed certum est, quod non eodem actu acquiritur in nobis temperantia et iustitia, quando sunt consuetudinales : ergo similiter et in vitiis.

Respondeo: dicendum, quod est loqui de peccato ratione deformitatis et ratione obligationis ad paenam. Si ratione deformitatis, illa quidem respicit tria, scilicet privationem boni gratuiti, privationem boni naturalis sive naturalis habilitatis et ulterius inclinationem ad actum inordinatum, quae dicitur habilitatio quaedam. Ratione primi boni es . bene connexio in vitiis, quia qui peccat in uno peccato amittit gratiam et omnes virtutes, quatenus sunt gratuitae. Ratione vero privationis habilitalis non est connexio, sed eorum distinctio, quia unumquodque vitium propriam privat habilitatem. Ratione tertii, scilicet inclinationis ad actum, non est omnimoda distinctio nec omnimoda connexio, nec in quibusdam unum inclinat ad alterum, in quibusdam inclinat aliquando, sicut peccatum gulae ad peccatum luxuriae, similiter in spiritualibus superbia ad invidiam.

Est iterum loqui de peccatis quantum ad obli, gationem poenae, et sic obligant ad duplicem paenam, scilicet carentiae visionis et acerbitatis ignis. Quantum ad primam est connexio, quia qui in uno peccato peccat amittit gloriam debitam omnibus virtutibus. Quantum autem ad secundam non est connexio, sed distinctio, quia unicuique respondet propria acerbitas.

Istud ergo verbum Ecclesiastae et beati Iacobi intelligitur quantum ad amissionem gratiae et gloriae .

1. Quod igitur obiicitur, quod punitur supra condignum: dico, quod falsam est, quia qui peccat in uno actu peccat contra gratiam omnium virtutum, et ideo totum meretur amittere.

Si spiritus potestatem habentis. Praemissa est supra sapientis despectio et econtra ipsius insta commendatio: subiungitur hic tertio stultorum promotio. Et quia praelatio stultorum est onerosa, ideo praemittitur patientiae armatura, et subiungitur stultorum praelatio inordinata, ibi: Est malum, quod vidi etc.

(Vers. 4.). Praemittitur ergo patientiae armatura, propter quam habendam dicit: Si spiritus potestatem habentis, id est furor praelati: spiritus enim furor dicitur fsaiae secundo : " Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius "; tertii Regum decimo nono: " Spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conterens " etc. Ascenderit super te, ad opprimendum scilicet: Ieremiae quarto: " Ecce, quasi nubes ascendet, et quasi tempestas curras eius: vae nobis, quoniam vastati sumus ". Locum tuum ne dimiseris, id est locum patientiae et constantiae, in quo anima conquiescit, secundum illuil Lucae vigesimo primo : "In patientia vestra possidebilis animas vestras "; primae Petri secundo: " Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris, non tantum modestis, sed et discolis: haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis " etc. Et redditur ratio utilitatis: Quia curatio faciet cessare peccata maxima. Vocatur hic curatio flageliornm afflictio, in quibus homo curatur: Sapientiae sexto : " Cura disciplinae est dilectio, et dilectio est custoditio legum ". Causalis est utrobique praedicatio, quia, si per multa flagella pervenitur ad dilectionem, et per hanc custoditur lex: ergo cessare facit peccata.

Aliter exponitur: Si spiritus potestatem habentis, id est, si spiritus ambitionis, id est malitia ambitiosi, ascenderit super te, id est, si venerit tibi in mentem, ut velis esse praelatus: locum tuum ne dimiseris, locum scilicet subiectionis et servitutis, de quo Lucae decimo quarto : " Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco ", et Ecclesiastici undecimo: " Confide autem in Deo, et mane in loco tuo ". Et ratio redditur: Quia curatio faciet cessare peccata maxima. Translatio Symmachi habet : Quia pudicitia: unde primae ad Corinthios nono: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar ".

Aliter exponitur de diabolo: Si spiritus potestatem habentis, id est diaboli: Iob penultimo : "Non est potestas super terram, quae possit ei comparari "; ascenderit super te, et hoc tentando: Lucae undecimo: " Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non invenit ". Locum tuum ne dimiseris, locum scilicet paenitentiae: ad Ephesios quarto: " Nolite locum dare diabolo ". Quia curatio cessare faciet peccata maxima: littera Origenis habet: salvatio, quae quidem est per medicinam paenitentiae: Ecclesiastici undecimo: " Malitia unius horae oblivionem facit luxuriae maximae ", id est brevis paenitentia magni peccati.

(Vers. 5.). Est malum, quod vidi etc. Tangitur hic secundum, scilicet stultorum praelatio inordinata, tum propter defectum scientiae, tum propter defectum vitae, quia stulti et mali praeficiuntur, sed sapientes et divites bonis moribus deprimuntur. Propter quod dicit: Est malum, quod vidi sub sole, id est in praesenti statu hominum, quasi per errorem egrediens, non per errorem secundum veritatem, sed apparenter per errorem, sed tamen secundum iustam discussionem: a facie principis, illius scilicet, a quo est omnis potestas, qui iusto iudicio dat aliquando malos praelatos: Osee decimo tertio : " Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea".

(Vers. 6.). Et exprimit, quod est illud malum quantum ad defectum scientiae: Positum stultum in dignitate sublimi: positum, bene dicit, quia non est ibi nisi falsa positio: Psalmus : Posuisti eis, deiecisti eos, dum allevarentur ". Vel: positum tanquam lapidem inutilem: unde Zachariae undecimo dicitur stulto praelato: " O pastor et idolum ! derelinquens gregem, gladius super brachium eius et super oculum dexterum eius: brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur ": et ideo Proverbiorum vigesimo sexto : " Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem ". Econtra: Divites sedere deorsum: divites, scilicet bonis moribus et scientia et gratia, de quibus primae ad Corinthios primo : " In omnibus divites facti estis in illo, ut nihil vobis desit in ulla gratia "; et Isaiae trigesimo tertio: " Divitiae salutis sapientia et scientia ".

(Vers. 7.). Quantum ad vitae defectum dicit: Vidi servos in equis: servos dicit peccatores, de quibus Ioannis octavo : " Qui facit peccatum servus est peccati "; in equis, pluraliter dicit ad expressionem pompae: Deuteronomii decimo septimo: " Cum fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos ". E contra: Principes ambulantes quasi servos, illos scilicet principes, qui sibi per bonam vitam principantur: Seneca: " Si bene te rexeris, princeps eris": istos vidit quasi servos, sed in futuro erit e contrario: Lucae decimo quarto: " Omnis, qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur ".