COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIO.

Quaeritur hic, utrum iustum sit, quod mali praesint bonis. Quod sic, videtur:

1. Quia dicitur ad Romanos decimo tertio Non est potestas nisi a Deo: ergo mali principe non habent potestatem nisi a Deo.

2. Item, Ioannis decimo nono : Non haberes ait Christus Pilato, potestatem adversus me ullam nisi desuper tibi datum esset. Et exponit Augustinus desuper: id est a Deo: ergo si Pilatus malus erat et male alebatur potestate, ergo quod mali praesint, hoc est a Deo.

3. Item, primae Petri secundo : Subditi estote non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis, et reddit rationem: propter conscientiam: ergo si iustum est eis subesse, cum omne iustum sit a Deo, hoc etiam ab ipso erit.

4. Item, Iob trigesimo quarto : Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi etc.: ergo etc. Contra: 1. Osee octavo : Ipsi regnaverunt et non ex me; principes exstiterunt, et ego non cognovi: ergo videtur, quod praelatio malorum non sit a Deo. 2. Item, servitus est poena inflicta pro peccato , ergo nulli recte et iuste infligitur nisi peccatori: ergo ab oppositis, nec dominium iuste datur nisi iusto. Ergo si dominium datur peccatori, et servitus iusto; est ibi defectus ordinis et iustitiae: ergo non est a Deo.

3. Praeterea, si potestas malorum est iusta et a Deo, quia a Deo nihil est nisi iustum; cum nullus debeat alicui auferre ius suum : ergo nullus debet laborare ad depositionem mali praelati: ergo quicumque laborat, contra hoc peccat.

Respondeo: dicendum, quod malus vel iniustus praelatus est sub triplici differentia. Quidam est iniustus in se, tamen iuste ingreditur et iuste exsequitur: et talis iuste praeesse potest nec in hoc peccat, et iustam est tali subesse. Est et alius, qui iniuste ingreditur et exsequitur: et talis non potest iuste praeesse, nec tali debet homo subesse. Est et alius, qui.iniustus est, sed tamen iuste ingreditur, sed iniuste exsequitur, quia affligit bonos et promovet malos: tali iustum est subesse in his quae spectant ad iustitiam: sed in his quae contra Deum sunt, non debet homo subesse: et " quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate ", etsi iuste ingressus fuerit: tamen iustum est, eum amoveri.

Quod ergo obiicitur ad primam partem, utrum malos praeesse sit iustum: dicendum, quod malos, qui bene regunt, praeesse, non est malum reipublicae sed qui male regunt iustum est praeesse, non sua justitia, sed divina, quia facit eum regnare propter peccata populi . - Et sic patet responsio ad prima obiecta, quod malorum hominum potestas a Deo est.

I. Quod obiicit in contrarium primo, dico, quod intelligit quantum ad eos qui intrant illegitime et propria auctoritate, non divina.

2. Quod obiicit de ordine, dico, quod poena peccati manet etiam sine peccato ad exercitationem: sic etiam dico de servitute in bonis.

3. Quod obiicit: si a Deo, ergo iustum est, istum habere talem potestatem: dicendum, quod per comparationem ad merita sua non est iustum, immo iniquum: comparatione ad merita malorum subditorum est iustum. Et quia ex diversis causis licitum est nobis velle contraria, ubi non patet divina voluntas: et nescimus, quid horum de futuro magis placeat Deo: iuste potest homo laborare, ut iniustus praelatus amoveatur.

Praeterea, talem potestatem habuit a Deo, sed exsecutionem a se: potestatem habuit iuste, sed exsequitur iniuste: et ideo quamdiu a Deo habet potestatem, est obediendum: sed quia iniuste exsequitur, ut non habeat, est laborandum. Sic patet illud .

Secundo datur remedium contra vanitatem securitatis.

Qui fodit foveam etc. Posuit supra vanitatem securitatis: hic secundo intendit dare remedium contra vanitatem illam: et quia securitas oriebatur ex defectu retributionis iustae et regiminis providentiae, qui apparebant esse: ideo sunt hic duae paries. Primo dat remedium contra defectum ordinis providentiae: secundo, contra defectum iustae retributionis, infra undecimo : Mitte panem tuum etc.

Primo datur remedium contra securitatem ortam ex defectu ordinis providentiae.

Inordinatio autem regiminis venit ex triplici causa: aut quia praeflcitur malus, aut quia stultus,

aut quia inutilis et remissus. Primo ergo dat remedium contra praelatum. malum; secundo, contra praelatum stultum, ibi: Verba oris sapientis gratia: tertio contra praelatum carnalem et remissum, ibi: Vae terra tibi, cuius rex puer est.

Prino, quoad defactum regiminis, quando praeficitur praelatus malua.

Quantum igitur ad primum sic procedit. Primo dicit, bonum praelatum non esse amovendum: secundo, malum non esse sustinendum sive promovendum: tertio dicit, ipsum promotum esse corrigendum: quarto, quod non est ei occulte detrahendum.

(Vers. 8.). Primo igitur dicit, bonum praelatum non esse amovendum, nec per fraudulentiam nec per violentiam. Non per fraudulentiam: unde comminatur: Qui fodit foveam., scilicet parando laqueum bono praelato, incidet in eam: Psalmus : " Lacum aperuit et euodit eum, et incidit in foveam, quam fecit ". Non est etiam amovendus per potentiam ; unde comminatur facienti contrarium: Qui dissipat sepem, id est bonum praelatum, qui custodit subditos sicut sepes: Ecclesiastici trigesimo sexto: " Ubi non est sepes, diripietur possessio ". Mordebit eum coluber, id est diabolus cum daemonibus, qui sunt colubri mordentes: Ieremiae octavo: " Ecce, ego mittam vobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos ".

(Vers. 9.). Qui transfert lapides etc. Hic secundo ostendit, durum et inutilem praelatum non esse promovendum: et comminatur promoventibiis durum: unde dicit: Qui transfert lapides, id est, duros et malos ad maiorem promovet dignitatem; affligetur in eis, id est per eos, vel propter eos: Proverbiorum vigesimo sexto : " Sicut qui. mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem ; et post: " Qui volvit lapidem, ad eum revertetur "; et Ecclesiastici vigesimo septimo: " Qui in altum mittit lapidem, cadet super caput eius ". Non est etiam promovendus vanus et inutilis: ideo dicit: Qui scindit ligna, alia translatio: Qui dolat: ille dolat, qui supponere vult aedificationi praelatum inutilem . Praelatus inutilis ligno comparatur, quia, sicut lignum infructuosum scissum igni traditur, sic et praelatus: Matthaei septimo : " Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur ". Ille vulnerabitur ab eis, quia scilicet conscientia vulnerator: Ecclesiastici vigesimo septimo: " Plaga dolosa dolosi dividet vulnera ". De his vulneribus Isaiae primo: " Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata neque fota oleo ".

(Vers. 10.). Si retusum fuerit ferrum etc. Hic subiungit tertio, eum praelatum, qui aliquo modo declinavit in malum, esse corrigendum, quia potest valere, quamvis oporteat multum laborare. Meo dicit: Si retusum fuerit ferrum, id est, acumen bonitatis et sapientiae fuerit immutatum per culpam in praelato: et hoc non ut prius, acutum supple, sed hebetatum fuerit, per culpam: multo labore, scilicet correptionis, exacuetur, id est, reducetur ad pristinam rectitudinem: Proverbiorum vigesimo septimo : " Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui ". Et per hanc similitudinem corporalium infert in spiritualibus: Et post industriam, id est laborem industriae, sequetur sapientia, sicut post acuitionem ferri sequitur rectitudo et subtilitas aciei ad incidendum : Proverbiorum decimo quinto: " Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur "; et Proverbiorum secundo: " Si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesaurum effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini et scientiam invenies ".

(Vers. 11.). Si mordeat etc. Hic quarto ostendit, non esse tali praelato occulte detrahendum: et ostendit magnitudinem culpae detractionis per simile in corporalibus. Ideo dicit: Si mordeat serpens in silentio, quod est ipsius serpentis, quia occulte venenum infundit: nihil eo minus habet qui occulte detrahit, quia, sicut illud est fraudulentum, ita et hoc, quia hoc est maledicere surdo: Levitici decimo nono : " Non maledices surdo, nec coram caeco ponas offendiculum ". Sicut est illud mortiferum, ita et hoc: ad Galatas quinto: " Si invicem mordetis et comeditis, videte, ne ab invicem consumamini": Proverbiorum vigesimo sexto: " Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris ". Sicut et olim liberabantur aspiciendo in Christum, secundum quod dicitur Sapientiae decimo sexto : " Qui conversus erat, non per hoc quod videbat, sanabatur, sed per te Dominum, omnium Salvatorem ": ita et nunc. Unde ipse dicebat, Ioannis decimo quinto: " Si sermonem meum, servaverunt, et vestrum servabunt".