COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestio II. De materia eiusdem.

Postmodum quaeritur de materia, et dicitur, quod hic agitur de vanitate.

Sed contra: 1. Omnis scientia est de bono et vero : sed vanum privat bonitatem et veritatem: ergo de Ipso non est scientia.

2. Praeterea videtur, quod III rebus non sit vanitas, quia dicitur Genesis primo : Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona: ergo si omnia sunt valde bona, nihil est vanum.

3. Praeterea, vanum est et frustra, quod non est ordinatum III finem, sicut, si aliquis se balnearet, ut sol deficeret, III vanum operaretur, quia hoc non est ordinabile III Illud: sed omnes creaturae tendunt ad summum bonum suo modo, ut dicit Dionysius ,

et Boethius, quod omnia bonum exoptant, et etiam Philosophus: ergo nihil in rebus omnibus reperitur vanum.

4. Praeterea, si vanum reperitur, et scientia ista est fundata super illud tanquam super subiectum: et quod fundatum est super vanum vanum est: ergo haec scientia vana est.

Respondeo: ad intelligentiam praedictorum uno . modo potest dici sic, quod vanum dicitur dupliciter: uno modo simpliciter, et sic privat verum et bonum, et tale non est in universo. Est alio modo vanum per comparationem ad terminum initialem, quia de nihilo: et sic non repugnat bono., immo unum et idem est bonum et vanum: sed bonum, quia a bono et ad bonum: vanum, quia de nihilo et sibi relictum tendit ad nihil; et talis vanitas habet bonitatem sub scientia, et ideo de tali potest esse scientia et doctrina.

Et per hoc solvi potest ad omnia obiecta, quia procedunt, ac si essent de vano simpliciter.

Sed haec solutio non solvit, quia non agit Ecclesiastes de rebus, secundum quod es nihilo sunt, immo secundum quod ab hominibus appetuntur: et praeterea agit de vanitate culpae, quae privatio est: ideo oportet aliter dicere.

Respondendum igitur aliter et dicendum, quod sicut verum dicitur tribus modis, ita et vanum sibi oppositum, per regulam supra dictam. Uno modo dicitur verum, secundum quod convertitur cum ente, et sic dicitur, quod omne ens est verum; et sic vanum vero oppositum dicitur nonens, sicut dicimus, quod chimaera est nonens.

Alio modo dicitur verum, secundum quod ultra entitatem addit ordinem ad operationem et finem, sicut dicitur verum ornum, quod habet veram operationem vini, sic homo verus, qui habet operationem debitam homini , et haec est operatio virtutis; et sic vanum dicitur per privationem ordinationis in finem, et sic peccata omnia et abusiones vanae sunt.

Alio modo dicitur verum, secundum quod addit supra esse impermixtionem ad nonesse, quod nullo modo habet potentiam ad illud: et sic dicitur habere verum esse, quod habet esse immutabile: et hoc modo vanum oppositum vero est illud quod est mutabile et transmutabile. Et sic omnis creatura vana est, quia subiecta vanitati , id est mutabilitati.

Sic igitur dicto vano tripliciter: uno modo per privationem esse simpliciter, alio modo per privationem esse ordinati, tertio modo per privationem esse intransmutabilis: de primo nullo modo est scientia nec doctrina, nisi forte habeat esse in causa et secundum illud cognosci et edoceri: et sic non est vanum: sed secundum quod vanum est, nec per se nec per accidens est de eo scientia

De secundo modo non est scientia per se, sed per accidens. Sicut enim medicina est scientia sani et aegri, sani quidem per se, aegri vero per accidens, ut vult Philosophus ;sic de culpa vel peccato est theorica, sed ratione virtutis.

De tertio modo, scilicet de mutabilitate creaturae, scientia est per se, sicut patet de motu solis et orbium et aliarum rerum.

In hoc igitur libro agitur de vanitate mutabilitatis sive naturae, quia est pulcra et apta, et de vanitate culpae: de alia vanitate, scilicet privationis omnimodae, non agitur, quia de illa non est scientia neque doctrina.

1. Quod ergo primo obiicitur, quod omnis scientia est de bono et vero; verum est per se, sed de vano etiam potest esse ratione veri; et qui cognoscit principia vera, et falsa cognoscit: et similiter est de aegro et sano, similiter et in proposito .

2. 3. 4. Quod obiicitur, quod creaturae non sunt vanae, quia valde bonae et in finem ordinatae: solvendum, quod non dicuntur vanae per defectum boni vel ordinis, sed per defectum esse incommutabilis: et sic omnis creatura vana, nec est ita vana, quin habeat veritatem et bonitatem ;et ideo scientia et doctrina de ipsa est vera.