COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIONES.

I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Hanc occupationem pessimam etc.

Contra : Hoc est peccatum: ergo dedit Deus peccatum.

Si tu dicas: dedit, id est permisit dari;

sed similiter permisit forari: ergo esset recte dicendum, quod Deos furatur.

Respondeo: " peccata media inter primam apostasiam et ultimam paenam sunt poena et culpa "; quaedam autem plus dicunt rationem culpae, quaedam plus rationem poenae: illa quae plus dicunt rationem poenae, attribuuntur iusto Dei iudicio, et talis est occupatio et excaecatio hujusmodi.

II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Perversi difficile corriguntur: quia facile est, aliquem perverti: sed perversio est contra naturam : ergo si facillimum est reverti ad naturam: cum vitium sit contra naturam, facillimum est corrigi.

Respondeo: ratio sumitur et ex parte operis

mali, quia " bonum est uno modo, malum autem omnifarium "; et ex parte operantis potentiae, quae redditur infirma per culpam, et ideo non potest in opus strenuum: et a parte oppositionis boni ad malum secundum privationem, quia facillimum est recedere ab habitu ad privationem, sed difficile, vel omnino impossibile est redire.

Describitur curiositas philosophiae secundo quoad considerationem moralium, et hoc quadruplici latione.

Locutus sum etc. Egit supra de consideratione naturalium: hic similiter ostendit suam curiositatem in consideratione moralium: et hoc quidem facit hoc ordine. Primo enim notatur ipsius a naturalibus ad moralia translatio: secundo vero, afflictionis inventio: tertio vero, conversio ad delectabilium fruitionem: quarto, reditus ad milium considerationem.

(Vers. 16. 17.). Primo igitur insinuatur ipsius ad moralia consideranda translatio, et hoc, postquam consideravit rerum naturas. Propter quod dicit: Locutus sum in corde meo, scilicet per cogitationem, dicens: Ecce, magnus effectus sum, in fama: et praecessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: tertii Regum quarto : " Et praecellebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus "; Ecclesiastici quadragesimo septimo: " Eruditus est in iuventute sua, et impletus est quasi flumen sapientia ". Et hanc cognitionem habuit partim revelatione: unde dicit: Mens mea contemplata est multa sapienter, divinitus scilicet illustrata: et partim etiam sua sollicitudine: unde et subdit: Et didici: Proverbiorum quarto ": " Ego fui filius tenellus patris mei et unigenitus coram matre mea, et docebat me",-Proverbiorum ultimo: " Visio, qua erudivit eum mater ".

Hanc igitur sapientiam considerans se habere in rerum naturalium investigatione, quia " disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum ", secundum quod dicitur tertii Regum quarto: voluit se transferre ad moralia; unde dicit: Dedique cor meum, ut scirem prudentiam, quantum ad facienda: atque doctrinam, quantum ad cognoscenda: erroresque, contra prudentiam: et stultitiam, contra doctrinam: quia non scitur aliquid perfecte, nisi cognoscatur eius oppositum. Et haec utile est scire, quando modo debito inquiruntur: unde Proverbiorum octavo : " Accipite disciplinam et non pecuniam: doctrinam magis quam aurum eligite".

(Vers. 17. 18.). Et agnovi etc. Tangitur hic secundum, scilicet in linius consideratione spiritualis afflictionis inventio: quia, quanto homo melius cognoscit bona et mala, tanto magis affligitur, quando errat. Propter quod dicit: Et agnovi, quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus, hoc est in remm utilium cognitione: labor, scilicet ad acquirendum ; Psalmus : " Existimabam, ut cognoscerem hoc, labor est ante me "; afflictio spiritus, post acquisitionem vel propter culpae detestationem, vel quia est occasio superbiae et impatientiae, quoniam " scientia inflat".

Utrique expositioni concordat littera sequens, cum subdit: Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, vel contritionis, contra culpam, vel impatientiae ex superbia, quia magni clerici, cum non habent quod volunt, facillime indignantur: unde dicitur (ob trigesimo secundo , quod Eliu erat indignatus, et hoc, quia se sapientem reputabat. Et ideo sequitur: Qui addit scientiam addit et dolorem, quia homo impatiens multos sustinet dolores, quia nemo est, cui cuncta ad votum perveniant. Et huic expositioni concordat alia translatio Hieronymi : " Agnovi, quoniam in his esset pastio venti", et ideo recte est ibi labor et afflictio spiritus. Unde Hugo: " Curiositas ad inquisitionem eam impellebat, superbia ad ostentationem: et ideo dignum erat, ut tumidum labor premeret, et curiosam occupatio dissiparet ".

Potest etiam intelligi de afflictione contritionis, quia etiam ubi multa sapientia est, multa est indignatio contra peccatum: Ieremiae trigesimo primo : Postquam ostendisti mihi, percussi femur metum. Et qui addit scientiam addit et dolorem, scilicet paenitentiae: Iob ultimo: "Nunc oculus meus videt te: idcirco me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere".