COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Capitulum V.

Secundo datur remedium contra locutionem stultam, quae fit triplici modo.

Ne temere quid loquaris. Hic dat remedium contra locutionem stultam sive inordinatam. Inordinata autem est locutio, aut quia inconsiderata: sat quia falsa, et hanc prohibet, ibi: Si quid vovisti etc.: aut quia erronea, et hanc ibi prohibet: Ne dederis os tuum, ut peccare facias etc.

Circa locutionem ineonsideralarn prohibet praecipitationem et subiungit rationem et adhibet exempli confirmationem.

(Vers. l.)- Prohibet igitur praecipitationem: unde dicit: Ne temere quid loquaris, id est inconsiderate; Ecclesiastici nono : " Temerarius in verbo suo odibilis erit "; et rursus Ecclesiastici vigesimo octavo: " Verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo ". Et quia non potest homo velox deliberare, ideo subdit: Neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem, immo diu deliberare oportet: unde Proverbiorum vigesimo nono: " Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia speranda est magis quam illius correptio ". Unde distantia debet esse inter os et cor: quo contra Ecclesiastici vigesimo primo : "In ore fatuorum cor illorum ". Unde dicitur Iacobi primo: "Sit omnis homo velox ad audiendum et tardus ad loquendum ": et Seneca: " Tardiloquum te esse volo ".

Et subditur ratio divinum iudicium, quod omnia videt: ideo dicit: Deus enim in caelo, supple: omnia videns: unde in Psalmo : " Dominus de caelo in terram aspexit "; et tu super terram, in manifesto sibi positus, ita non lates eum: Ecclesiastici vigesimo tertio: " Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes in omnes vias hominum ". Idcirco sint pauci sermones tui, quia scilicet loqueris coram Deo, quia ipse exiget rationem de omnibus: Matthaei duodecimo: " De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii ".

Et vix potest esse, quod qui multa loquitur Deo non displiceat. Unde hoc manifestat exemplo et simili dicens: Multas curas sequuntur somnia, et ideo stultum est eis attendere: Ecclesiastici trigesimo quarto : " Multos errare fecerunt somnia ". Et in multis sermonibus invenitur stultitia: Ecclesiastici vigesimo: " Qui multis utitur verbis laedit animam suam": et Proverbiorum decimo: In multiloquio non deerit peccatum "; sed econtra infra decimo: " Stultus verba multiplicat ".

(Vers. 3. 4.). Si quid vovisti etc. Hic secundo prohibet locutionem falsam, qua scilicet promittitur quod non impletur.

Hortatur igitur implere quod promissum est: unde dicit: Si quid vovisti Deo, i( est, per votum promisisti: ne moreris reddere: unde in Psalmo : " Vovete, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu eius affertis munera "; e Glossa: " Vovere est voluntarium, sed reddere necessarium ", quia alioquin est homo falsus in promisso unde subdit: Displicet enim Deo infidelis et stulta promissio: infidelis, in qua non est veritas: stulta, in qua non est iudicium, quia stulta promissio nor est facienda: unde Isidorus : "In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ". Idec subdit, quod veritas est in promissione servanda, cum dicit: Sed quaecumque voveris redde, non variando; Levitici vigesimo septimo: " Animal mundum, quod immolari potest, si quis voverit, sanctum erit et mutari non poterit, nec in melius nec in peius ".

Alioquin melius fuerat non vovere: idec dicit: Multoque melius est non vovere, id est minus malum, quia sine culpa: quam post votum promissa non reddere: secundae Petri secundo : " Melius erat eis viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti "; quia Lucae nono: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei ".

(Vers. 6.). Ne dederis os tuum etc. Hic tertio prohibet locutionem erroneam: et dehortatur locutionis errorem, et deinde subdit rationem, et post manifestat erroris radicem.

Locutionis errorem dehortatur dicens: Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam, id est, non loquaris erroneam locutionem, ex qua praecipiteris in peccatis. Et exprimit, de qua locutione iplelligit, subdens: Neque dicas coram Angelo: Non est providentia, id est, non dicas, neque in secreto neque in occulto, quia in occulto audiunt Angeli, qui sunt ad custodiam deputati ; unde infra decimo : " In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubili tuo ne maledixeris diviti, quia aves caeli portabunt vocem tuam ". Et subditur ratio exhortationis: Ne forte iratus Dominus dissipet opera tua, id est, reddat inutilia: iratus, non per animi commotionem, sed per culpae rigidam punitionem. Sic iratus est super sermones

Rabsacis et omnia opera regum Assyriorum per Angelum nocte destruxit: Isaiae trigesimo septimo : " Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum ad blasphemandum Deum viventem "; Proverbiorum vigesimo: " Dissipat impios rex sapiens " etc.

Et subditur huius locutionis origo: quia non oritur a recta ratione, sed a somniorum illusione: propter quod dicit: Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, quia somnium vanitas: Isaiae vigesimo nono : (Somniat esuriens et comedit, et postea, cum expergefactus fuerit, vacua est anima eius ". Et sermones innumeri, bi sequuntur ad somnia, quia nihil certum ex eis potest sciri: quia Ecclesiastici trigesimo quarto: " Divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est ". Et ideo de talibus non est curandum, sed de Deo: unde subdit: Tu vera lime Deum, quia ipse solus est, qui potest nos perdere et salvare, non somnia, non auguria: Lucae duodecimo: " Ostendam vobis, quem timeatis: timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam ".

Tertio datur remedium contra cogitationem erroneam.

(Vers. 7. 8.) Si videris calumnias etc. Hic tertio retrahit a cogitatione erronea, scilicet ut ex visa hominum malitia . non credat, deesse providentiam: unde dicit: Si videris calumnias egenorum: supra quarto : " Vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium ". Et iudicia violenta, quae vidit, supra tertio: " Vidi sub sole in loco iudicii impietatem ". Et subverti iustitiam in provincia: quod similiter supra tertio viderat: " Vidi in loco iustitiae iniquitatem ". Ex hac, inquam, consideratione mirari non debet, quasi non sit qui regat nec qui corrigat: unde dicit: Non mireris super hoc negotio, quasi non sit qui regat, quia unus est omnium ordinator: unde subdit: Quia excelso excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii: unde Matthaei octavo dixit centurio: " Ego sum homo sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit ".

Et insuper universae terrae rex imperat mservienti: quamvis ergo non serviant sibi invicem et non ordinentur per se, ordinantur tamen a Deo, qui scit malis bene uti: Genesis quadragesimo primo si. gniflcatum est: " Ego sum Pharao, absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ". Unde dicitur Apocalypsis decimo nono: " Habebat in veste et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium ". Et ipse nihil pervertit: unde dicitur Deuteronomii decimo: " Dominus Deus noster, ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Dominus magnus, potens, terribilis, qui personam non accipit nec munera: facit iudicium pupillo et viduae "; et ideo, si imperat, non pervertitur de iustitia.