COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIONES.

I. Quaeritur de hoc quod dicit: Utilior est sapientia cum divitiis.

1. Ergo melius est, esse divitem sapientem quam pauperem sapientem: ergo esse pauperem non est status perfectior.

2. Praeterea, "ars et virtus circa difficilia "; sed difficilius est diviti salvari quam pauperi: ergo maioris virtutis est: ergo laudabilior status.

Contra hoc est: quia Dominus statum pauperis praeposuit et facto et verbo, Matthaei decimo nono .

Respondeo: dicendum, quod triplex est paupertas: una ex complacentia, alia ex tolerantia, alia eum impatientia. Prima bona et perfecta, secunda est imperfecta, tertia est vituperanda: Ecclesiastici decimo tertio : "Nequissima paupertas in ore impii ". Quando dicitur, quod sapientia melior est cum divitiis quam sine, intelligitur de paupertate, quae est cum tolerantia, vel impatientia.

2. Quod obiicitur de difficultate, dicendum, quod est difficultas ratione generis operis, et haec ad virtutem maiorem facit; et est difficultas ratione inordinationis voluntatis, sicut avarus difficilius dat donum quam largus, et ista nihil sic et dives difficilius salvatur. - Aliter solvitur: quia intelligitur de superfluitate et nimia egestate.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quod nemo potest corrigere, quem Deus despexerit.

1. Sed Deus despicit omnem peccatorem, quia Altissimus odio habet peccatores, Ecclesiatici duodecimo ; et: Similiter abominabilis est Deo impius et impietas eius.

2. Item, si non potest corrigi, ergo nec salvari: ergo non debet sibi imputari.

Respondeo: dicendum, quod sicut duplex est dilectio, scilicet aeterna et secundum praesentem iustitiam ita duplex est hominum despectio: et loquitur hic de homine non quocumque, sed reprobato, nec de quacumque despectione, sed de despectione secundum reprobationem aeternam, cuius signum est obduratio in praesenti ; et ita non habet locum de omni peccatore, sed de reprobis.

2. Quod obiicitur, quod non debet sibi imputari: dicendum, quod immo, quia Deus neminem despicit sine causa. Unde et, quamvis non possit surgere, nisi Deus porrigat manum, tamen non excusatur, quia culpa sua est, quod manus non porrigitur ei. Unde dicit Angustinus in libro de Correctione et gratia , quod nemo corrigitur nisi volens.

III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Iustus perit in iustitia sua, et impius vivit longo tempore in impietate.

I. Sed contra: In Psalmo : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

2. Item, de bonis, Exodi vigesimo : Honora patrem tuum, ut sis longaevus super terram, et longo vivas tempore: ergo observanti mandata prolongatur vita.

Respondeo: dicendum, quod sicut dicitur Sapientiae quarto de iusto: Consummatus in brevi complevit tempora multa, et pauci in multos computantur; sic e contrario in malis, sic etiam de numero salvandorum et damnandorum: et longiores sunt dies bonorum, quia meliores, non quia diutius vivant.

Notandum autem, quod breviantur anni hominibus aliquando, ne mali fiant: Sapientiae quarto .: Raptusest, ne malitia mutaret intellectum eius etc, aliquando, ne peiores fiant: in Psalmo: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

Elongantur autem ad purgationem bonis: Ecclesiastici secundo: Quoniam in igne probatur aurum: malis, ad suam emendationem: ad Romanos secundo: An ignoras, quoniam Dei benignitas ad paenitentiam te adducit?

Quarto, documenta quatuor ad habendam iustitiam.

Noli esse iustus multum. Supra posuit documenta ad habendam modestiam, constantiam et prudentiam ; hic quarto ponit documenta ad habendam iustitiam: et quia non est iustitia vera, quae excedit in rigore et crudelitate, nisi contemneretur pietate: ideo ponit hic quatuor documenta. In primo prohibet rigorem severitatis vel excessum iustitiae: in secundo, praecipitium impietatis: in tertio commendat exhibitionem misericordiae: in quarto, dissimulationem propriae iniuriae.

(Vers. 17.). In primo igitur documento dissuadet excessum iustitiae in puniendo, cum dicit: Noli esse iustus multum, id est, ne excedas in rigore iustitiae, quia culpa est totam culpam prosequi: unde Iacobi secundo : " Iudicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam ". Non debes etiam excedere in perscrutando culpam: ideo dicit: Neque plus sapias, quam necesse est, quia dicitur Proverbiorum trigesimo: " Qui vehementer emungit elicit sanguinem ", ideo ad Romanos duodecimo: " Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ".

(Vers. 17. 18.). Ne obstupescas etc. Notatur hic secundum documentum in quo prohibet praecipitium impietatis: impietas enim reddit hominem stupidum in affectu et durum. Ideo dicit: Ne obstupescas: Ieremiae trigesimo primo :"Omnis, qui comederit uvam acerbam, obstupescent deuies eius". Reddit crudelem in actu: ideo dicit: Ne impie agas multum, id est crudeliter: Psalmus: " Dixi iniquis: Nolite inique agere ": et Ecclesiastici septimo: " Non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum ". Reddit etiam caecum intellectum: ideo dicit: Noli esse stultus: Proverbiorum vigesimo quarto: " Qui cogitat mala facere stultus vocabitur. Cogitatio stulti, peccatum ". Et quia peccatum et stultitia accelerant mortem: ideo sequitur ratio: Ne moriaris in tempore non tuo, id est, ne acceleretur mors tua, quia in Psalmo : " Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ": et rursus Lucae duodecimo: " Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te ". Exemplum de Dathan et Abiron, qui descenderunt viventes in infernum ".

(Vers. 19. 20. 21.). Bonum est, te sustentare . iustum. Hic notatur tertium documentum, in quo monet ad exhibitionem misericordiae: et praemittit ". exhortationem et subiungit rationem.

Exhortatur, cum dicit: Bonum est, te sustentare iustum, in iustitia scilicet: Proverbiorum vigesimo quarto : "Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti, et ne vastes requiem eius "; quia dicitur Proverbiorum decimo septimo: "Non est bonum damnum inferre iusto, nec percutere principem, qui recta iudicat". Non solum iustus est sustentandas in causa iusta, sed etiam porrigenda ei manus per eleemosynam: unde subiungit : Sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: Ecclesiastici duodecimo : " Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab illo, certe a Deo ". Sic praemissa exhortatione, subiungit rationem triplicem: et prima est divina voluntas, ob quam dicit: Qui timet Deum nihil negligit, de illis scilicet, quae Deus vult fieri; Ecclesiastici septimo : " In tota anima tua time Deum, et de negligentia tua purga te cum paucis ".

Secunda ratio est iusti dignitas, ob quam dicit: Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; et ita, Sapientiae sexto, " melior est sapientia quam vires, et vir prudens melior est quam fortis ".

Tertia ratio est humana fragilitas, ob quam dicit: Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet: et ideo miserendum est peccanti: Proverbiorum vigesimo quarto : Septies in die cadit iustus et resurget "; immo quantumcumque perfectus aliquando peccat: primae Ioannis primo: " Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas non est in nobis ".

(Vers. 22. 23.). Sed et cunctis sermonibus etc. Tangitur hic quartum documentum, in quo hortatur

ad dissimulationem propriae iniuriae: unde non debet inquirere nec omni referenti credere. Ideo dicit: Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, id est, non praebeas fidem, quia parva fides est adhibenda verbis, quia multi multa loquuntur: quia, Ecclesiastici decimo nono , " qui cito credit levis est corde "; et quia difficile est audire et non credere: Ecclesiastici vigesimo octavo: " Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam "; unde non debet esse sollicitus ad audiendum, quae de se dicuntur. Et redditur ratio: Ne forte audias servum maledicentem tibi: sicuti Semei David, secundi Regum decimo sexto: unde dicit Abisai: "Quare maledicit canis hic pessimus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius". - Et hoc quidem saepe contingit, sicut potest homo nosse.ex se ipso: Scit enim conscientia tua, quia tu crebro maledixisti aliis, et ita non debes diligenter attendere nec punire: Ecclesiastici trigesimo primo : " Cognosce quae sunt proximi tui ex te ipso ". Et iterum indulge: sicut enim dicitur Matthaei decimo octavo: " Nonne ergo oportuit, et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sumi?

QUESTIONES.

I. Quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Noli esse iustus multum.

Contra : 1. Haec est per se vera: iustus est bonos, ergo magis iustus magis bonus, ergo maxime iustus maxime bonus: ergo in iustitia non est superfluum.

2. Item, quidquid dicitur de Deo, in summo dicitur: sed iustum dicitur de Deo: ergo Deus summe iustus. Et constat, quod hoc non est malum: ergo si summitas in iustitia non est mala, ergo non est ibi superfluitas.

II. Item quaeritur de hoc quod dicitur: Neque olus sapias, quam necesse erit.

i. Qui enim plus diligit plus sapit: sed nemo potest nimis diligere: ergo nec nimis sapere, secundum quod refertur dilectio in Deum.

2. Praeterea, nemo est nimis sapiens, ergo nec potest esse: ergo nemo potest plus sapere, quam necesse est.

Sed contra: Virtus consistit in medietate et corrumpitur per superfluum, sicut per diminutum : ergo sicut potest esse peccatum in remittendo nimis, ita in nimis puniendo.

Respondeo: dicendum ad hoc, quod iustus uno modo est idem quod habens talem virtutem: et sic attenditur excessus iustitiae per accessum ad medium,

et ita non potest esse ibi superfluitas, quia nemo potest esse nimis virtuosus nec nimis accedere ad medium. Alio modo iustus dicitur, secundum quod nominat actum illius virtutis, qui est punire: et sic excessus eius non attenditur per accessum ad medium, immo ad superfluum ; tunc dicitur magis iustus qui magis punit, et maxime punire non est bonum . Et sic intelligitur in littera.

2. Quod obiicitur secundo, quod quidquid Deo convenit, summe dicitur: verum est de eo quod absolute dicitur, et quod nominat per modum habitus: sed quod dicit effectum, non summe, sicut Deus non summe punit nec summe parcit, sed quatenus convenit .

II. Quod quaeritur de sapientia, dicendum, quod habitus sapientiae nullo modo potest esse nimius: sed in actu notandum, quod est triplex, scilicet gustare, cognoscere et scrutari: gustare et cognoscere nemo potest nimis, sed perscrutari bene potest nimis. Et ratio huius est, quia perscrutatio nimia deducit ad insipientiam, sed dilectio non potest esse nimia in Deum, quia summe diligendus .

III. Quaeritur de hoc quod dicit: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

Contra: Iob decimo quarto : Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt: ergo videtur, quod propter bonitatem non possunt augeri: ergo nec propter malitiam minui.

Si hoc verum est, quomodo Deus promittit annos longos in Scriptura ?

Item, de Ezechia, quarto Regum vigesimo, quomodo Deus auxit sibi annos quindecim?

Item, etiam abbreviat ; in Psalmo : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

Respondeo: dicendum, quod mori in tempore suo est tripliciter: uno modo in tempore suae salutis, ad quam unusquisque ordinatus est: sic moriuntur omnes boni in tempore suo, et nulli mali, quia nunquam ad hoc perveniunt, de finaliter malis dico.

Secundo modo mori in tempore suo, id est morte naturali, quae quidem est per consumtionem humidi radicalis , et sic moriuntur in tempore suo senes et decrepiti.

Tertio modo mori in tempore

suo est mori tempore sibi a Deo praefinito, secundum praescientiam divinam, quae nunquam fallitur. Illud nemo praevenit, nemo pertransit. Primo modo mali moriuntur in tempore non suo: secundo modo et boni et mali, qui moriuntur morte accidentali: tertio modo nullus.

Loquitur ergo hic Ecclesiastes et Scriptura quan. tum ad primum modum: sed Iob intelligit quantam ad tertium. Similiter de Ezechia dicitur, quod Dominus mutavit consilium .

IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui timet Deum nihil negligit.

Sed qui peccat aliquid negligit: ergo nullus, qui peccat, timet Deum. Sed non est iustus qui non peccet : ergo non est iustus qui timeat Deum.

V. Item quaeritur, utrum aliquis iustus possit esse sine peccato.

Quod non, videtur per illud quod dicitur hic et primae Ioannis primo : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.

Quod autem possit, videtur:

1. Per illud Iob decimo septimo : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

2. Item, si non potest: et nullus peccat in eo quod vitare non potest : ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod negligentia uno modo importat contemptum, et sic est peccatum mortale, et sic intelligitur hic: alio modo qualemcumque omissionem circumstantiae, et sic veniale, et nullus sine ea.

Similiter dicendum de peccato, quod sine mortali multi, sine veniali nullus utens libero arbitrio nisi Christus, et hoc de beatissima Virgine credimus.

1. Quod obiicitur de Iob, respondeo: non negat, se non peccasse, sed non peccasse, ut sic puniretur. Similiter cor reprehendit, quando peccatum complacuit: quando vero, quod noluit, hoc fecit, etsi peccavit, cor non reprehendit 13 .

2. Quod dicitur de impossibilitate vitandi, dicendum, quod ex vitio inlrusus ad hoc est homo: et ideo non excusatur, quin peccet aliquo modo. Praeterea, etsi non possit universaliter vitare, potest tamen quodlibet particulariter evitare: ideo etc.

Pars III. Probatur vanitas poenalitatis duplicis, tam quae est peccati occasio, quam quae est pura afflictio.

Cuncta tentavi etc. Supra egit de vanitate mutabilitalis et iniquitatis; in hac parte intendit agere de vanitate poenalitatis. Et quia duplex est poena: ouaedam, quae est peccati occasio, sicut concupiscentia: quaedam, quae est pura afflictio, sicut mors et infirmitas corporis: ideo primo agit de prima poenali fate, quae est peccati occasio; secundo, de ea quae est pura afflictio, infra duodecimo : Memento Creatoris tui etc.

Partis tertiae membrum I. Ostenditur duplex poena, quae est peccati occasio. Et quoniam poena, quae est peccati occasio, duplex est, una scilicet ex defectu amoris, et haec est pronitas ; alia ex defectu timoris, et haec est securitas: prima reddit pronum ad malum, et secunda securum, quia non timet, dum non credit puniri: ideo habet haec pars duas: in prima agit de vanitate pronitatis, in secunda, de vanitate securitatis: et incipit secunda pars infra octavo : Omnia haec consideravi et dedi cor meum etc.

Abt. 1. De prima peccati occasione, quae est pronitas ad peccatum per concupiscentiam, agitur dupliciter.

Et quia vanitas pronitatis concupiscentiae est periculosa, nec liberatur quis nisi auxilio divinae sapientiae: ideo primo notatur inventio concupiscentiae. Secundo subiungitur remedium sapientiae, ibi : Quis talis, ut sapiens est etc.

Primo notatur inventio concupiscentiae, et primo praemittitur eiusdem diligens inquisitio, quae secundum tria describitur.

Et quoniam, ubi est latentis inventio, praecedit diligens inquisitio: ideo primo describitur diligens ipsius inquisitio: secundo, concupiscentiae inventio, ibi : Et inveni amariorem morte etc.

Diligens igitur ipsius inquisitio, quae adeo diligens fuit, ut in curiositatem degeneraret, hoc ordine describitur primo quoad praesumtionis suae curiositatem, quoad inquisitionis sublimitatem, quoad considerationis studiositatem.

(Vers. 24. 23. 26.). Quantum igitur ad suae praesumtionis curiositatem dicit: Cuncta tentavi in sapientia, id est in inquisitione, ecce, curiositatis inquisitio: Ecclesiastici tertio : "in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ". Dixi: Sapiens efficiar, ecce, praesumtionis elatio: Isaiae quinto: " Vae, qui sapientes estis in oculis vestris " etc.: et primae ad Corinthios tertio: " Si quis vestrum videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens ".

Quantum ad inquisitionis sublimitatem dicit: Et ipsa longius recessit a me, quam erat prius, quia visa est eiquaestio difficilior, dum magis inquireret, et hoc divini iudicii severitate: ad Romanos primo : " Dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt",- et quaestionis altitudine: ideo dicit: Et alta profunditas, quis inveniet eam? Alta est profunditas inquisitionis sapientiae: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis ". Et ideo quis potest invenire? Pauci sufficienter, sed nulli perfecte: Ecclesiastici quadragesimo tertio: "Ne laboretis: non enim comprehendetis ": et ad Romanos undecimo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei " etc.

Quantum ad considerationis strenuitatem subiungit: Lustravi universa in animo meo, id est, circuivi et diligenter undique consideravi: Ecclesiastici sexto : "Quasi is qui arat et qui seminat, accede ad illam". Et ratio movens tangitur: Ut scirem, in habitu: et considerarem, in actu: sapientiam, in appetitibus: rationem, in operationibus. Et e contrario: Ut cognoscerem impietatem stulti, in operandis: et errorem prudentiae, in credendis: supra primo: "Dedi cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam "

Secundo describitur ipsa concupiscentiam inventio et ipsius triplex conditio.

Et inveni etc. Descripta est diligens inquisitio; describitur hic concupiscentiae carnalis inventio, et hoc quantum ad triplicem conditionem. Primo notatur ipsius concupiscentiae pronitas, secundo generalitas, tertio causalitas.

(Vers. 27.). Primo igitur tangitur ipsius concupiscentiae vehemens pronitas, quia perducit ad maximam amaritudinem sub specie dulcedinis. Ideo dicit: Inveni amariorem morte mulierem, et hoc post nefarii operis perpetrationem, ad quod concupiscentia pertrahit: unde Proverbiorum quinto : " Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius ". Ad hoc pertrahit concupiscentia illa,

quae a muliere habuit ortum et in muliere habet fomentum, quae sua pulcritudine illaqueat per dilectionem: ideo dicit: Laqueus est venatorum, id est daemonum, qui venantur animas hominum. Illaqueat verbis et aspectibus: Proverbiorum septimo : "Irrelivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum ". Illaqueat pulcritudine faciei: Ecclesiastici nono: " Propter speciem mulieris multi pereunti. Illaqueat etiam verbis: unde ibidem: " Colloquium illius quasi ignis exardescit ". Non solum illaqueat in dilectione, sed etiam deglutit in nefario opere: unde dicit: Et sagena cor eius, cum iuxta votum eius consentitur operi nefario. Haec est sagena diaboli: Habacuc primo : "Totum in hamo sublevant: traxit illud in sagena sua ". Sed postmodum ligat per affectionem: et ideo dicit: Et vincula manus illius: Proverbiorum septimo: " Sequitur eam et ignorat, quod ad vincula stultus trahatur ". Ab hac pronitate nullus eripitur, nisi qui a Domino iuvatur, tanta est; ideo dicit: Qui placet Deo effugiet illam, secundum illud primae ad Corinthios sexto : " Fugite fornicationem " ; Sapientiae octavo: "Scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ". Qui autem peccator est capietur ab illa: Proverbiorum quinto: "Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur ".

(Vers. 28. 29.). Ecce, hoc inveni etc. Hic notatur secundum, scilicet concupiscentiae generalitas, cuius rationem videre fuit difficultas; ideo dicit: Ecce, hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum, scilicet ipsius concupiscentiae pronitatem, et alterum, scilicet ipsius generalitatem.

Et laboravi, supple, ut invenirem rationem, quam adhuc quaerit anima mea; haec est ratio generalitatis concupiscentiae, quare in omnibus est. Et non inveni, scilicet proprio ingenio; quia hoc philosophi scire non noverunt: sed tamen fide cognovit rationem et experientia cognovit effectum, scilicet generalitatem. Ideo dicit: Virum unum de mille reperi, et mulierem ex omnibus non inveni: hyperbole est, et vult dicere, quod paucissimos invenit viros, in quibus concupiscentia non regnaret: sed ipse nullas invenit mulieres: nec mirum, quia Ecclesiastici vigesimo quinto : " Brevis omnis malitia super malitiam mulieris ".

Possemus autem hoc exponere de Christo, qui solus evasit a corruptione concupiscentiae originalis, qui solus fuit " inter mortuos liber ".

(Vers. 30.). Solummodo hoc inveni. Hic notatur tertium, scilicet concupiscentiae causalitas, quae quidem non fuit a Deo, sed a primo peccato. Ideo dicit: Solummodo hoc inveni, quod fecit Deus hominem rectum: Ecclesiastici decimo septimo : "Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum ". Et huios signum est rectitudo staturae, quae adhuc manet in corpore. Et ipse se, propria scilicet libertate , infinitis miscuit quaestionibus: quia recedendo ab uno factus est pronus ad multa et infinita, quia in eis sua concupiscentia non finitur nec satiatur; Proverbiorum trigesimo : " Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit, sufficit: infernus et os vulvae et terra " etc.