COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIO.

Quaeritur, utrum occulte dicere malum de aliquo sit detractio et peccatum, ubi constat esse verum dicenti. Quod non, videtur:

1. Quia, sicut bonus est dignus laude, ita malus est dignus vituperio: ergo sicut iustum est laudare bonum, ita iustum est vituperare malum: ergo sicut non peccat qui laudat bonum, ita nec qui dicit malum de malo.

2. Item, sicut congaudendum est bono, ita compatiendum est malo: ergo sicut potest aliquis recitare alicui bonum alterius congaudendo sine peccato, ita malum compatiendo: ergo qui dicit malum de altero occulte, si compatitur, non peccat.

3. Praeterea, Dominus dicit Matthaei decimo octavo , quod quando peccat proximus, est corrigendus coram uno vel coram duobus: quod si non audit, dicendum est Ecclesiae: ergo saltem de incorrigibili videtur quod homo possit malum dicere cuilibet.

Contra: 1. Quod tibi non vis fieri, alii ne fecerit : ergo quod non vis de te dici, non debes dicere de alio: sed non debes velle, quod aliquis diceret de te malum, te absente, quia nihil tibi proderit: ergo etc.

2. Item, qui dicit malum de alio aufert ei bonum nomen: ergo cum nomen bonum sit melius quam multi thesauri , ergo cum homo non possit alii auferre thesauros sine peccato, similiter etc.

3. Item, dicitur Levitici decimo nono : Non maledices surdo: sed qui male dicit retro maledicit surdo: ergo facit contra illud praeceptum.

4. Praeterea, peccatum factum in publico scandalizat: ergo qui peccatum aliquod, quod non est publicum, publicat, scandalizat: sed ille qui obloquitur, facit peccatum innotescere, quod latet: ergo scandalizat eum, cum quo loquitur.

Respondeo: dicendum, quod qui dicit malum de alio, aut dicit necessitate compulsus, aut inductus utilitate, aut exagitatus detrahendi libidine. Tunc compellitur necessitate, quando astringitur praecepto vel humano, vel divino: humano, quando dicit ei qui potest praecipere et praecipit, ut dicat; divino, quando conscientia dictat homini, quod ipse tenetur accusare proximum, ut corrigatur, secundum illud praeceptum Domini de correctione fraterna.

Tunc inducitur utilitate, quando narrat malum eius alicui, qui potest prodesse et non obesse, et cui prodest audire illud malum et. non obest , sicut quando quis narrat homini, qui diligit et qui compatitur et habet voluntatem corrigendi ipsum.

Quando vero non consideratur necessitas, nec consideratur utilitas, etiam si sit veritas, non excusatur a detrahendi libidine, immo peccato detractionis peccat, etiam si veram dicat.

Rationes igitur, quae probant, quod peccatum sit dicere malum de alio in absentia, concedendae sunt, nisi interveniat necessitas vel utilitas: tunc enim patet, quod non valent.

1, Quod obiicitur in contrarium, quod iustum est vituperare etc; dicendum, quod quamvis digni sint vituperio, non tamen homo debet vituperare. Nec est simile de laude, quia fama bona excitat ad bonum , sed mala ad malum, et ideo non est publicandum malum, sicut bonum.

Praeterea, non est meum iudicare.

2. Quod obiicitur de compassione, dicendum, quod vera compassio est, in qua vulneratur compatiens, non in qua damnificatur miser. Et quia iste in hac oblocutione damnificat peccatorem in fama, ideo non debet accusare.

3. Quod obiicitur de Domini mandato, dicendum, quod Dominus intelligit, quod vocandi sunt qui possunt et volunt prodesse: et per Ecclesiam non intelligit multitudinem, sed intelligit eum qui prodesse potest et debet corrigere, et tali est dicendum .

Secundo, quoad defectum regiminis, quando praenciiur praelatuB stultus.

Verba oris sapientis etc. Dedit supra remedium contra praelati malitiam: hic dat remedium contra praelati stultitiam, ostendens, praelatum stultum non esse promovendum, sed magis praecipitio dignum: primo propter defectum locutionis discretae: secundo propter defectura considerationis providos: tertio propter defectum operationis fructuosae.

(Vers. 12.13. 14.). Propter defectum locutionis discretae stultus se ipsum praecipitat, sicut per antithesim sapiens exaltat. Ideo dicit: Verba oris sapientis gratia, quia in ipsis propter discretionem acquirit gratiam: Ecclesiastici vigesimo : " Sapiens verbis se ipsum amabilem facit ": sed econtra: Ladia insipientis praecipitabunt eum, id est verna, quae procedunt ex labiis insipientis: Proverbiorum decimo octavo: " Os stulti contritio eius, et labia illius ruina animae eius ".

Et ratio praecipitationis est indiscretio, quia indiscrete inclinat: nude dicit: Initium verborum eius stultitia. Et ratio huius est, quia non considerati unde Proverbiorum vigesimo nono: " Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correptio ". Indiscrete etiam consummat: unde dicit: Et novissimum oris illius error pessimus, quia stultitia in fine perducit ad sententiam erroneam ; Proverbiorum decimo quarto : " Imprudentia stultorum errat "; quia, sicut dictum est supra secundo " oculi sapientis in capite eius, stultus in tenebris ambulat ". Ulterius in stultitia perseverat: ideo subdit: Stultus verba multiplicat, ita multiplicando verba stulta pertinax efficitur in malitia: contra quod in Psalmo: Non declines cor meum in verba malitiae " etc. ; et boc inutile et vanum, unde dicitur Proverbiorum decimo nono: " Qui autem verba sectatur, nihil habebit "; et Proverbiorum decimo quarto: " Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas .

(Vers. 14.). Ignorat homo etc. Hic secundo ostendit in stulto defectum considerationis providae: quia, cum ignoret praeterita, non potest praevidere futura. Ideo dicit: Ignorat homo, quid ante se fuerit, tanquam stultus et inconsideratus: Iacobi primo : " Consideravit se et abiit et statim oblitus est, qualis fuerit ". Et quid post eum futurum est, quis ei poterit indicare? quasi dicat: nullus: supra octavo: " Qui ignorat praeterita futura nullo potest scire nuntio ", et boc quidem est valde damnosum: unde Deuteronomii trigesimo secundo: " Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent ".

(Vers. 15.). Labor stultorum etc. Hic tertio ostendit, in stulto esse defectum operationis fructuosae, quia in labore suo multum affligitur et parum proficit. Ideo dicit: Labor stultorum affliget eos, quia non laborant in bonis: Ieremiae nono : " Ut inique agerent, laboraverunt ": unde Sapientiae quinto: " Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus ". Et huius rationem reddit: Qui nesciunt in urbem pergere, id est, nesciunt viam rectam ad eundum in urbem illam, de qua Isaiae vigesimo sexto: " Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator, ponetur in ea murus et antemurale ". In hanc urbem nesciunt stulti pergere: unde supra sexto: " Quid habet amplius stulto sapiens ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est vita"?

Spiritualiter hic per sapientem intelligimus Christum, per insipientem antichristum. Verba oris

sapientis gratia, quia verba Christi gratiosa: Psalmus : " Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum: et Lucae secundo: "Stupebant omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius " ;; et alii dicebant Ioannis septimo: " Nunquam sic homo locutus est ". Econtra insipiens est antichristus, de quo in Psalmo : " Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus ". labia, eius praecipitabunt eum, quia propter suae doctrinae malitiam demergetur in profundum, Iob decimo octavo: " Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum ". Verba enim eius erunt verba blasphemiae et superbiae: ideo stulta et erronea. Unde dicitur Danielis undecimo: " Adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia " ;; et secundae ad Thessalonicenses secundo: " Revelabitur homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et exaltabitur super omne, quod dicitur Deus " etc.

Iste insipiens non tantum indiscretus erit in loquendo, sed etiam improvidens, quia non considerabit ruinam, quae secutura est eum, secundum quod dicit Apostolus secundae ad Thessalonicenses secundo : "Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui ". Istum insipientem stulti sequentur et affligentur: Qui nesciunt in urbem pergere, per veram fidem et dilectionem: secundae ad Thessalonicenses secundo: " Mittet illis Deus operationem erroris, qui veritati non crediderunt, sed consenserunt iniquitati " ;; eo quod caritatem veritatis non receperunt: ideo nescientes decipientur: unde in Psalmo: "Nescierunt neque intellexerunt, ideo in tenebris ambulanti.

Tertio, quoad defectum regiminis, quando proficitur praelatus inutilis et remissus.

Vae tibi terra etc. Dedit remedium contra inordinationem, quae provenit ex praelato malo et stulto: hic tertio dat remedium contra inordinationem, quae provenit ex praelato inutili et remisso. Ostendit igitur, talem pigrum et carnalem non esse praefidendum nec etiam sustinendum. Et habet haec pars duas: quia primo detestatur eum, ostendens ipsum praelatione indignum: secundo dicit, non esse ei occulte detrahendum , ibi: In cogitatione tua etc.

Ostendit ergo, carnalem et pigrum esse praelatione indignum, primo propter deordinationem gulae: secundo propter infirmitatem vel otiositatem pigritiae: tertio propter ineptitudinem laetitiae: quarto propter subversionem iustitias, ob amorem pecuniae. (Vers. 16.17.). Propter deordinationem julae praelatus carnalis et remissus est praelatione indignus, et vae eis qui eum sibi praeficiunt. Ideo dicit: Vae tibi terra, cuius rex puer est, id est insecntor passionum pueri enim passionum sunt insecutores: Isaiae penultimo : " Puer centum annorum morietur ". Ideo vae, quia occasio damnationis aeternae et signum indignationis divinae: Isaiae tertio: " Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ". Et quia principes sequuntur ducem, ideo dicit: Et cuius principes mane comedent, cito quaerentes delectabilia: et ideo semper sunt insipientes, quia dicitur Proverbiorum vigesimo : "Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas, quicumque bis delectatur, non erit sapiens ".

Et quia " opposita iuxta se posita magis elucescunt ", commendat contrarium, in eius detestationem dicens: Beata terra, cuius rex est nobilis, nobilitate scilicet morum, quia nobilitas sola est quae animum moribus ornat: de quo Proverbiorum ultimo : "Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae ". Et quia principes sequuntur ducem, ideo subdit: Et cuius principes vescuntur tempore suo, id est hora debita post negotia expedita, et hoc ad reficiendum, non ad luxuriam: interlinearis: " Tantum comedunt, ut vivant: non vivunt, ut comedant ", sicut illi, de quibus secundae Petri secundo: " Coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis luxuriantes ". (Vers. 18.). In pigritiis humiliabitur etc. Hic secundo ostenditur, ipsum praelatum remissum indignum esse propter otiositatem pigritiae, ad quam consequitur destructio domus constructae. Propter quod dicit: In pigritiis humiliabitur contignatio. Contignatio dicitur coniunctio lignorum ad cooperiendam domum . Ista humiliatur in pigritiis, quia, dum negligitur reparari, corruit: sic etiam destruitur aedificium spirituale per pigritiam: Proverbiorum decimo octavo : " Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est opera sua dissipantis ". Et quia, ubi non est timor Domini pungens, regnat pigritia: ideo dicitur Ecclesiastici vigesimo septimo: " Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua ". Et in infirmitate manuum perstillabii domus. Idem dicit, sed magis explanat:

domus perstillat, quando est pluviosa et non defendit ab imbribus in qua non est bonum: nec securum esse: unde Proverbiorum vigesimo septimo " Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur ". Ista domus perstillat, quando manus sunt infirmae et remissae: ideo ad Hebraeos duodecimo: " Remissas manus et soluta genua erigite et gressus rectos facite pedibus vestris ".

(Vers. 19.). In risu faciunt panem etc. Hic tertio ostendit ipsius pigri et carnalis indignitatem propter ineptitudinem Iaetitiae, in qua semper volunt esse carnales, et propter quam faciunt omne, quod faciunt. Ideo dicit: In risu faciunt panem et vinum Glossa : Praelati in risu, id est in laetitia inepta ; Lucae duodecimo: " Anima mea, habes multa bona in annos plurimos, comede, bibe, epulare". Et ideo subiungit: Ut epulentur bibentes: faciunt enim, ut comedant, non ut esurienti frangant: Iacobi quinto : " Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra ". Et de hoc reprehenduntur Isaiae quinto: " Cithara et lyra et vinum in conviviis vestris, et opus Dei non respicitis .

(Vers. 19.). Et pecuniae obediunt omnia etc. Tangitur hic quarto, quod indigni sunt propter subversionem iustitiae, quam subvertunt ob amorem pecuniae. Ideo dicit: Et pecuniae omnia obediunt, quia omnes pecuniam super omnia diligunt: Isaiae primo : "Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones ", et inde sequitur subversio iustitiae: " Pupillo non iudicant, et causa vidnae non ingreditur ad eos ": et Ieremiae sexto: " A minore usque ad maiorem omnes avaritiae student .

In cognatione tua etc. Supra ostendit carnalem et pigrum indignum praelatione: hic compescit subditos in occulta detractione, si contingat, talem praefici: et primo ponit exhortationem: secundo reddit rationem.

(Vers. 20.). Exhortatur igitur, ut nec malumdicat minuendo famam, nec malum imprecetur optando eius miseriam. Ideo dicit: In cogitatione tua regi ne detrahas, id est in occulto: Exodi vigesimo secundo : " Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices ". Et in secreto cubiculi tui, id est conscieniiae, ne maledixeris diviti, et hoc imprecando malum: ad Romanos duodecimo: " Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere";

et primae Petri tertio: " Non maledictam pro maledicto ".

Quia aves caeli etc. Hic redditur exhortationis . ratio: quia publicabitur ab Angelis quod dixisti in occulto, quia aves caeli portabunt vocem tuam. Aves caeli vocat daemones propter suam velocitatem, quia veloces sunt, vel propter rapacitatem: unde Genesis decimo quinto : Descenderunt volucres caeli super cadavera, et abigebat eas Abraham "; et Matthaei decimo tertio: " Aliud cecidit secus viam, et venerunt volucres et comederunt illud ". Et appellatur hic caelum aer caliginosus, in quo daemones habitant. Isti portant vocem, quia publicant frequenter occulta: Matthaei decimo : "Nihil occultum, quod non scietur ". Et qui habet pennas annuntiabit sententiam, id est, diabolus annuntiabit malam tuam locutionem, quia ipse est accusator: sed ipse projicietur tandem, unde Apocalypsis duodecimo: " Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos die ac nocte ".

QUESTIONES.

I. Sed incidit hic dubitatio, quia dicit, quod aves caeli, id est daemones, denuntiant detractionem cogitationis: ergo videtur, quod diabolo sit nota voluntas nostra et cogitatio.

Sed contra hoc est: 1. Quia de solo Deo dicitur , quia ipse est scrutans corda et renes: ergo solus cognoscit cogitationes et affectiones.

2. Item dicit Augustinus , quod si diabolus cognovisset patientiam Iob, nunquam eum tentasset, quia non tentat aliquem, nisi ut vincat, non ut vincatur.

Respondeo: dicendum, quod nec daemones, nec etiam boni Angeli nisi in Verbo, possunt cognoscere cogitationes nostras et affectiones occultas: et voco occultas, quae non manifestantur per signa: eas autem, quae per signa manifestantur, daemones deprehendunt et illas cognoscunt: et quia paucae sunt, quarum non appareant aliqua signa vel in opere, vel in facie, vel in verbo, sive alio modo: ideo dicit, quod audiunt .

II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod aves caeli portabunt vel annuntiabunt.

Ego quaero: quomodo portabunt? Si dicatur, quod ad eum, de quo dicitur: istud falsum est, quia tunc quilibet sciret omnia mala occulta, quae de se dicuntur: intelligit ergo, quod portabunt ad Deum.

Sed contra: 1. Deus est nobis immediatior et praesentior quam daemones, cum non longe sit ab unoquoque nostrum . Si igitur portare vel annuntiare fit ei qui distat, patet, quod non sit idem.

2. Item, illud portare per quos fit ? Aut per Angelos bonos, aut per malos: non per bonos, quia boni nostram salutem procurant, non ergo damnationem: non ergo offerant mala. Si per daemones: contra: Daemones Deum non vident nec magis Deo loquuntur quam mali homines: ergo si mali homines non ferunt ad Deum, ergo nec daemones.

Respondeo: dicendum, quod aves dicuntur hic mali spiritus sive daemones: isti dicuntur Deo portare merita mala et occulta, Angeli autem boni merita bona. Portare autem, hoc non est Deo voce tenus referre, vel ei tanquam ignoranti notificare, sed malitiam nostram cognoscere et cognoscendo memorari et testis esse. Boni antem addunt supra cognitionem, memoriam et testimonium intercessionem, mali vero accusandi voluntatem .

1. 2. Et sic patet responsio, quia non referunt tanquam distanti, sed tanquam iudici. Et ad secundum, quia mali ex officio mala observant et damnationem procurant: ideo eis competit.