IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
Vide citandos quoestione sequenti.
Quod non videtur ; quia nullum Genus praedicatur denominative de Specie, sed haec est vera, Linea est quanta, et sic de aliis, quae ponuntur de genere Quantitatis ; igitur nullum istorum est ejus species, igitur nullam speciem habet, igitur non est genus. Probatio majoris, nullum praedicatum univocum est denominativum, sed omne Genus, respeotu Speciei, est praedicatum univocum, per Aristot. prius ; ergo, etc. Probatio hujus majoris, quis ratio praedicati univoci, est ratio subjecti : quod manifeste est verum de Genere respectu Speciei : sed nullius denominativi ratio est ratio subjecti, ut dicitur in cap.
de Substantia, quia album praedicatur de corpore ; rationem vero albi impossibile est praedicari.
Item, Quantitas non habet species, quia de continua, et discreta non praedicatur aequaliter, et genus aequaliter praedicatur de speciebus. Probatio assumpti, quia quantitas continua est naturaliter prior sua divisione : quia inquantum continuum est divisibile, est naturaliter prius sua divisione : igitur et continuum est prius numero, quia numerus est posterior divisione continui, cum causatur ex illa, per Arist.3. Physic. cont. 68. Ad oppositum est Aristoteles.