IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO PRIMA

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona

 QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX Utrum

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII Utrum Relativa sint simul natura

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.

Vide citatos quaest. 4.

Videtur quod non, et potest argui per tria prima argumenta, facta ad praecedentem quaestionem,et consimiliter solvuntur, sicut ibi sunt soluta.

Item, album praedicatur de homine, et de equo, secundum eamdem rationem, aliter enim esset aequivocum, et tamen non est univocum praedicatum, respectu istorum, quia est denominativum. Similiter arguitur de omni praedicato denominativo, et maxime de intentionibus , quia hoc praedicatum, genus,dicitur secundum eamdem rationem de Substantia, et Quantitate, et tamen non est univocum, quia est denominativum : et univocum, et denominativum sunt oppositi modi praedicandi, sicut univocum, et aequivocum.

Item, omnia aequivoca habent idem nomen, scilicet hoc nomen, aequivoca, et eamdem rationem substantiae, idest, essentialem, secundum illud nomen, scilicet rationem aequivocorum : igitur si dicta definitio esset conveniens, omnia aequivoca essent univoca, quod falsum est ; quia oppositum praedicatur de opposito.

Item, quorum substantia, id est, ratio essentialis, est eadem, ipsa sunt eadem essentialiter : sed univoca univocata, habent eamdem rationem substantiae univocantis ergo omnia univoca, essent eadem essentialiter, quod falsum est, quia sic homo, et asinus, essent idem essentialiter.

Ad oppositum est Aristoteles.

Dicendum, quod est notificatio conveniens, et potest convenienter intelligi de univocatis sic, Univoca sunt, quorum non ut significatorum, est nomen univocantis commune, quia illud nomen, non significat aliquod univocatorum, sed quorum, ut contentorum sub univocante, est nomen univocantis commune, et ratio substantiae univocatorum eadem secundum illud nomen univocans ; et tunc nullum nomen univocum univocans est denominativum respectu ejusdem, quia denominativi ratio, non est ratio substantialis denominatorum.

Similiter potest intelligi de univocantibus, primo sic : Univocanlia sunt, quorum nomen, ut partis totius, commune est univocatis, et ratio substantiae univocantis eadem univocatis secundum illud nomen. Non autem potuit definitio aequivocorum intelligi de aequivocantibus; quia illorum non est nomen, cum nihil sit aequivocans, nisi sola vox. Similiter non habent aliquam definitionem ; ergo nec diversam, nec eamdem, sed neutrum illorum impedit hanc definitionem intelligi de univocantibus, quia et istorum est nomen, et etiam ratio ; quia non solum nomen univocat, et ista habent eamdem rationem substantiae. Aristoteles tamen magis videtur intelligere de univocatis, dicit enim, ut animal, homo,atque bos : communi enim nomine utraque animalia nuncupantur, quod manifestum est dici de univocatis, et subdit de ratione eadem, si quis assignet utriusque rationem, quid utrumque sit in eo, quod sunt animalia, eamdem assignabit utriusque rationem, quod similiter manifeste refertur ad univocata.

Ad primum argumentum dicitur, quod nullum denominativum habet rationem substantiae, respectu illius, respectu cujus est denominativum,licet in suo genere possit habere rationem substantiae, et ideo nullum denominativum praedicatur secundum eamdem rationem.

Contra hoc, denominativum non recipit magis, et minus, nisi respectu subjecti, respectu cujus est denominativum ; sed Aristoteles in 3. Top. context. 9. ad concludendum accidens de aliquo secundum magis, et minus, docet considerare definitionem accidentis, quod magis suscipiat propositi, idest, accidentis rationem, ut albius, quod est coloratum, magis disgregativum visus: ergo denominativum respectu illius, respectu cujus est denominativum, habet rationem substantiae. Probatio primae propositionis. Porphyrius cap. de Differentia, dicit, Esse autem unicuique,unum, et idem est, neque suscipiens intentionem, neque remissionem, hoc est, essentia cujuslibet, consistit in indivisibili, illam enim propositionem adducit ; ad probandum, differentiam non suscipere magis, et minus, respectu cujus est per se differentia ; ergo denominativum, in suo genere, inquantum est quid in se, ex suo genere, et sua differentia, non recipit magis, et minus : igitur tantum in comparatione ad subjectum, quod denominat.

Potest dici aliter ad primum argumentum, quod homo, et equus, non sunt univocata sub albo, nec quaecumque alia, sub aliquo praedicato denominativo ; quia univoca sunt, quorum est nomen commune, et ratio substantiae univocantis eadem, quae ratio est etiam eis substantiae ratio, licet non propria : ratio autem albi, vel cujusque denominativi, non est ratio substantiae denominativorum. Sed quia ratio sic est denominativo, quod praedicatur secundum idem nomen, et eamdem rationem substantiae denominantis. Ideo dicendum, quod definitio de univocantibus sic debet intelligi, et ratio substantiae eadem, quae ratio est essentialis univocatis ; quod non est verum de denominativo. Nam secundum Aristotelem inferius, cap. de Substantia, album praedi atur de corpore, rationem vero albi praedicari de illo, impossibile est, quod est intelligendum ita, quod illa ratio, sit ratio corporis.

Ad secundum argumentum, potest dici dupliciter. Uno modo, concedendo conclusionem, quod omnia aequivoca sunt univoca, quia aequivoca ut quid, sunt univoca ut modus, nec praedicatur oppositum de opposito, nisi forte ut in respectivis. Vel aliter dicitur, quod non sequitur,aequivoca habent hoc nomen commune, aequivocum, et rationem substantialem hujus eamdem : igitur habent idem nomen, et eamdem rationem ; sed est fallacia, a secundum quid, ad simpliciter ; quia habere hanc rationem eamdem, est simpliciter habere diversam rationem, et secundum quid eamdem : sicut convenire in differentia, est convenire secundum quid, et differre simpliciter.

Ad tertium dico, quod quorum est ratio substantiae propria, et completa eadem,ipsa sunt eadem, sed univocatorum non est ratio eadem propria, licet ratio univocantis sit eadem eis, quia illa nulli univocato est propria.

Ut animal, homo, atque bos. Communi enim nomine utraque animalia nuncupantur, et est substantiae ratio eadem, etc. Cap.eod.