IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO PRIMA

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona

 QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX Utrum

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII Utrum Relativa sint simul natura

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

QUAESTIO II

Utrum iste liber sit de decem Praedicamentis ut de subjecto

Vide citatos quoestione antec.

Quod non videtur ; quia Scire, est rem per causam cognoscere, per Aristotelem 1. Post. Sic ergo omne scibile habet causam, sed ista decem non habent causam, ergo de eis non est scientia. Probatio minoris ; quia causa naturaliter prius est illo,cujus est causa : sed istis nihil naturaliter est prius cum sint prima.

Item unius scientiae est unum subjectum: ista decem non sunt unum subjectum, quia nec unum definibile ; cum ergo scientia sit una, non erit de istis decem, ut de subjecto.

Item, de istis est scientia realis ; non ergo Logica. Consequentia patet per Aristotelem 3. de Anima, cont. 38. Scientiae secantur, ut res ; sed Logica est diversa ab omni scientia reali; ergo subjectum ejus a subjecto cujuslibet scientiae realis est diversum. Probatio antecedentis ; tum quia de istis determinat Metaphysicus, ut patet 5. Metaph. cont. 14. et inde, et 7. Metaphysicae, cont, 1. et inde; tum quia ista sunt res primae intentionis. Probo, quia impossibile est aliquid secundae intentionis praedicari per se, de re primae intentionis : sed ista decem Genera generalissima praedicantur per se de rebus primae intentionis (est enim haec vera per se: Homo est substantia): ergo ista sunt res primae intentionis ; ergo omnis scientia de istis est scientia realis. Ad oppositum est Aristoteles determinans hic de decem generalissimis. Intitulatur similiter Liber Praedicamentorum.

Ad quaestionem dicitur, quod Praedicamenta dupliciter possunt considerari. Uno modo inquantum sunt entia. Alio modo inquantum considerantur a ratione, sive inquantum aliqua proprietas ab intellectu causata eis attribuitur.

Primo modo de eis considerat Metaphysicus,subjectum enim ejus est Ens inquantum ens.

Secundo modo hic de eis consideratur : ostenduntur enim de eis passiones sibi inhaerentes, inquantum sunt generalissima, ut de Substantia, univoce praedicari, et non esse in subjecto, et videri hoc aliquid significare.

Similiter de aliis Generibus determinatur secundum talem rationem, quia inquantum talia, in suas dividuntur species, et illae ulterius in alias, et nihil est super ea, quod descendit in illa per divisionem ; patet enim istis inquantum sunt generalissima, inesse has passiones, scilicet dividi in Species, et multas habere Species subalternas, et non habere genus supraveniens ; quare tales proprietates determinantur hic: si vero de aliquibus aliis, quae in istis generalissimis insunt, inquantum sunt entia realia, hic determinatur hoc non est principale ad propositum, sed ad majorem manifestationem istorum quantum ad praedicata intentionalia.

Sed cum ista decem non sint unum subjectum unius scientiae realis, scilicet Metaphysicae, nisi inquantum est in istis unum primum: ad quod omnia alia attribuuntur, ut habetur quarto Metaphysicae, sed inquantum a ratione considerantur, nullum est ad quod attribuantur. Quomodo igitur sunt unum subjectum ? Oportet dicere, quod major est unitas eorum in aliqua proprietate, ab intellectu causata, quam inquantum sunt entia : et ita cum haec scientia non sit una, unitate analogiae, oportet assignare aliquod intentionale, quod sit istis commune, et primum subjectum ; quia de solo tali per se considerat Logicus : illud autem a quibusdam ponitur ens incomplexum dicibile ordinabile in genere, omnibus concessis prius narratis in positione.

Contra hoc ultimum, potest argui sic: Ens non convenit univoce omni enti extra animam ; ergo multo magis, non est univocum enti extra animam, et enti a consideratione intellectus causato, quia illa plus differunt ; ergo vel hic accipitur ens, pro ente extra animam, vel pro ente rationis : si primomodo, sequuntur duo inconvenientia, scilicet quod subjectum,quod ponitur, non sit univocum decem Praedicamentis, quae hic considerantur : cujus oppositum sustinere intendit. Secundum, quod subjectum hic sit ens per accidens ; quia compositum ex re primae intentionis, et re secundae, quae non faciunt unum per se. De ente autem per accidens non est scientia, per Aristotelem 6. Metaph. cap. 4. Si vero pro ente rationis, sequitur quod est nugatio, quia alia addita includunt ens sic sumptum, et ita est nugatio.

Item, aut dicibile intelligitur pro significabili per sermonem, et ostensum est in solutione quaestionis praecedentis illud accidere subjecto hujus libri ; aut dicibile sumitur pro praedicabili, et tunc addendo, incomplexum , fit nugatio, et iterum fit nugatio addendo ordinabile in genere. Probatio primi, quia propositio non praedicatur, nec aliquod complexum, inquantum complexum.Probatio secundi,praedicabile includit ordinabile in genere, vel e converso , quia ex hoc quod aliquid est praedicabile, ut hic Aristoteles loquitur, ordinatur ad aliud secundum sub, vel supra.

Ad hoc ultimum dicitur, quod Individua in genere sunt ordinabilia,non tamen praedicabilia : et generalissima dicuntur praedicabilia,non tamen in genere ordinabilia, ideo neutrum istorum reliquum includit.

Contra, tunc ens ordinabile,etc. non convenit generalissimis, de quibus tamen maxime hic agitur ; ergo illud non est subjectum.

Si vero ponitur pro subjecto, tantum ens incomplexum, vel tantum ens dicibile, vel tantum ens in genere ordinabile. Contra, quodlibet istorum est prima rationum factarum contra priorem positionem, et contra primam positionem simul, et contra omnes istas tres ; quia quidquid istorum ponatur subjectum,illud excedit omnia decem Praedicamenta, quod videtur inconveniens.

Si etiam ponatur tantum praedicabile, illud idem est quod Universale : ergo idem est subjectum hujus libri, et Porphyrii, quod est inconveniens, et excedit decem Praedicamenta.

Ideo dici potest, quod hic consideratur de decem Praedicamentis, inquantum aliquid a ratione causatum eis tribuitur, quia aliter non possunt a Logico considerari, et illo modo non habent tantum unitatem analogiae, sed etiam univocationis : et illud univocum istis, illo modo, est aliquod intentionale, quod est hic primum subjectum et illud potest nominari praedi:amentum vel generalissimum ; quia omnes proprietates, quae per se de istis determinantur hic, determinantur de eis, inquantum habent rationem generalissimi, vel praedicamenti.

Contra, tunc determinaretur hic de Substantia,Quantitale,etc. tantum per accidens quia tantummodo secundum quod aliquid inest eis per accidens, scilicet secundum aliquod intentionale ; quia nullum tale potest eis inesse per se.

Item,nulla passio est hic ostensa de Praedicamento, vel generalissimo, secundum suam rationem ; ergo illud non est subjectum.

Item, subjectum hic non convenit omni conceptui formato a primo actu rationis : sicut subjectum libri Perihermenias convenit omni conceptui formato a secundo actu rationis, quod videtur inconveniens, quia similiter videtur iste liber esse de conceptu simplici incomplexo, sicut ille de complexo.

Item, cum generalissimum vel praedicamentum sub universali contineatur, sequitur hanc scientiam libro Porphyrii subalternari ; quia sicut subjectum ad subjectum, ita scientia ad scientiam, sed illud videtur inconveniens.

Ad primum illorum dico quod non est inconveniens illa tantum per accidens a Logico considerari, quae Metaphysicus per se considerat.

Ad secundum dico, quod inquantum aliquod intentionale univocumhic determinatur de Substantia et Quantitate, inquantum habent rationem generalissimorum ; intantum illud ostenditur de Praedicamento, sive generalissimo primo, ut dividi in Species, non habere genus superveniens, et univoce praedicari, quod ostenditur de Substantia,et supponitur cognitum de aliis: in hoc enim quod aliquid univoce ostenditur de multis subjectis non primis, in hoc ostenditur primo de subjecto.

Ad tertium potest dici, quod sicut Enunciatio est primum subjectum libri Perihermenias, quae non dicitur formali praedicatione de omni conceptu formato a secundo actu rationis, sed alia reducuntur ad ipsum ut oratio imperativa ; sic omnis conceptus simplex, reducitur ad aliquod Praedicamentorum.

Ad quartum potest dici, quod licet subjectum sit sub subjecto, non tamen haec scientia sumit sua principia ex illa, et ideo alterum deest, quod requiritur ad subalternationem scientiarum.

Ad primum argumentum principale dico, quod licet istorum in se non sit causa aliqua, tamen respectu suarum passionum habent causam, praecipue respectu passionum intentionalium, quae insunt eis inquanlum a ratione considerantur. Et cum Elicitur, istis nihil est naturaliter prius : verum est in se, tamen ratione inhaerentiae passionis intentionalis, potest naturaliter eis aliquid esse prius.

Ad secundum patet, quod primum subjectum hic est aliquid univocum istis decem, ut Praedicamentum.

Ad tertium patet ; quia quae Metaphysicus per se considerat, hic per accidens consideratur ; quia hic per se consideratur aliquid intentionale applicabile eis, quae Metaphysicus per se considerat.