IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO PRIMA

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona

 QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX Utrum

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII Utrum Relativa sint simul natura

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

QUAESTIO IX

Utrum haec regula sit vera, Quando alterum de altero praedicatur, etc.

Conimb. Compl. Merinero, Ruvius,Fuente, Rodriguez, et communiter recentiores, cap. de regulis Proedicamentorum.

Quod sit falsa videtur ; quia animal est praedicatum de homine, et album de animali ; ergo album de homine : secundum istam ergo rationem teneret haec consequentia, animal est album ;ergo homo est albus; et tamen videtur esse fallacia Consequentis : similiter antecedens potest esse verum, sine consequente.

Item per hanc regulam sequeretur,Substantia est generalissimum, igitur animal est generalissimum.

Item, si quid praedicatur de praedicato, praedicatur de subjecto : sed praedicatum praedicatur de praedicato, quia praedicatum est praedicatum ; igitur praedicatum praedicatur de subjecto ; igitur subjectum est praedicatum.

Ad oppositum est Aristoteles.

Ad quaestionem dicendum, quod regula est vera, quando illa tria sumuntur in eodem genere essentialiter ordinata,quidquid praedicatur essentialiter, sicut hic sumitur praedicari, de praedicato essentialiter, praedicatur de subjecto : cum hoc etiam intelligenda est regula, quando praedicatum intermedium non variatur in comparatione ad praedicatum de ipso, et ad subjectum, de quo praedicatur.

Per primam conditionem solvuntur duo prima argumenta, quia album, et generalissimum, non praedicantur de animali, et substantia essentialiter. Similiter secundum fallit penes variationem praedicati intermedii, quia sic arguendo ut ibi,est fallacia Accidentis.

Ad tertium dicitur, quod regula debet intelligi de praedicari signato in intentionibus, in fundamentis vero de praedicari exercito. Arguitur autem in intentionibus cum esse, per quod exercetur praedicatio, ideo non tenet consequentia.

Contra hoc,secundum omnes conditiones istas, haec consequentia, animal est substantia : igitur homo est substantia, esset bona, quia hic sumuntur tria essentialiter ordinata in eodem genere, nec variatur praedicatum intermedium, et arguitur in primis intentionibus de praedicari exercito ; sed ista consequentia non valet : igitur omnes praedictae conditiones non salvant veritatem regulae. Probatio minoris, quia sequitur, asinus est substantia ; ergo animal est substantia, et non sequitur igitur homo est substantia ; quia illa, Homo est substantia, est antecedens non convertibile isti, Animal est substantia : igitur e converso arguendo, est fallacia Consequentis, a positione consequentis, et a propositione habente plures causas veritatis ad unam illarum.

Item nulla consequentia tenet, nisi in virtute Syllogismi ; sed si haec reducatur in Syllogismum, cum homo, et substantia, faciant conclusionem, erunt extrema, et animal medium. Facto igitur antecedente priori pro majore, erit Syllogismus in prima figura, habens majorem particularem, quae non valet in quibuscumque terminis, quia forma arguendi in omnibus est eadem : igitur nec consequentia prius valuit.

Item forma arguendi eadem est in essentialibus praedicatis, et non essentialibus, quia consequentia tenet ex significatione propositionum, sicut et Syllogismus : per hanc autem, Animal est substantia, non significatur major identitas extremorum, quam per hanc, Animal est album ; igitur ex significatione sermonis, non plus significatur praedicatum unum esse idem homini, quam aliud.

Si dicatur, quod esse est unio extremorum, et ideo talem unionem dicit, qualis deberetur extremis, et ita major identitas significatur hic, animal est substanlia,quam hic, animal est album.

Hoc non videtur esse verum, quia tunc omnis propositio de inesse simpliciter, significaret se esse talem, et omnis propositio de inesse, ut nunc, significaret se esse de inesse, ut nunc. Et ita exponendo, esset nugatio, ut hic, homo, ut nunc, est albus, et hic esset repugnantia intellectuum,homo simpliciter est albus, vel necessario, quod non videtur probabile.Similiter hic esset nugatio, homo necessario est animal,vel semper est animal, et hic esset repugnantia intellectuum, homo,ut nunc, est animal,et si hoc,igitur oppositum unum diminueret alterum, et ita in hac consequentia, homo, ut nunc, est animal;igitur homo est animal, esset fallacia secundum quid, ad simpliciter ; hic similiter, animal necessario est album,igitur animal est album,el ita ad illam de necessario, non sequeretur illa de inesse, in omnibus terminis. Quod consequentia non valeat,animal necessario est album, igitur animal est album,patet per Aristotelem 2 Periher.cap.2.quia quando est oppositio in adjecto,non tenet a conjunctis ad divisa: similiter si valel,ergo consequens non ponit intellectum oppositum Antecedenti.

Propter tres rationes principales potest dici, quod non sequitur formaliter, animal est substantia, igitur homo est substantia ; sicut nec sequitur, substantia est alba : igitur animal ; quia ex significatione sermonis, utrobique antecedens eodem modo se habet ad Consequens.

Sed ad quaestionem nunc est dicendum, quod regula est vera ; quia per se datur de secundis intentionibus : sicut Logicus debet loqui, et sumendo praedicari proprie, quod est prae alio dici, tunc tantum, et non plus significatur per regulam, quod est prius priore est prius posteriore, vel quod est superius superiore est superius inferiore : cujus veritas nulli dubia est, et ita convenienter ponitur ut regula ; quia ejus veritas omnibus est nota.

Si autem dicatur, quod Aristoteles exemplificat de rebus primae intentionis, quomodo igitur arguendum est in illis, secundum hanc regulam? Dico, quod Aristoteles sic exemplificat, ut homo, de quodam homine praedicatur: animal vero de homine; ergo et de quodam homine, ubi significatur, animal essentialiter praedicari de homine. Si autem debeat exerceri ista praedicatio, cum hoc verbo est, oportet ad arguendum secundum regulam, modificare compositionem per aliquid,quod nolet praedicatum praedicari de subjecto,sicut hic sumitur praedicari, et tunc sic est arguendum : homo per se primo modo est animal, quidam homo per se primo modo est homo, vel essentialiter ;igitur quidam homo per se est animal.Si autem absolute arguatur, Anmal est substantia, igitur homo,nihil exprimitur in antecedente quod nominet ibi virtutem hujus regulae; quia per esse absolute, non significatur praedicatum praedicari, idest, esse subjecto prius,vel superius ipso.

Si autem dicatur, quod Aristoteles sumit absolute compositionem, dicendo sic, Quidam enim homo et homo est, et animal est; dico, quod intelligit per se, quia sic expressit prius in secundis intentionibus, dicendo, animal praedicatur de homine, unde sequens est intelligendum secundum praecedens.

Ad duo argumenta contra responsionem, patet.

Ad tertium dico, quod respectu subjecti praedicatum est praedicatum, tantum praedicatione signata; sed praedicatum, respectu praedicali,est praedicatum, praedicatione exercita tantum: regula autem est intelligenda Atraque praedicatione uniformiter sumpta.

Si arguatur, haec tenet, Animal praedicatur de homine, ubi est praedicatio signata, et quidam homo per se est homo, ubi est praedicatio exercita ; ergo quidam homo per se est animal.

Dico,quod haec,Animal praedicatur de homine, est per accidens : non tamen animal praedicatur secundum accidens, et est vera pro praedicatione exercita,ita utrobique est veritas, sumendo uniformiter praedicationem exercitam.

Diversorum generum, et non subalternatim positorum diversoe sunt species et differenrentia, ut animalis et scientioe, etc Cap. 4.