IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES

 QUAESTIO PRIMA

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona

 QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX Utrum

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII Utrum Relativa sint simul natura

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

QUAESTIO XV

An partes substantiae sunt substantiae

Vide Auctores oitatos quaestione sequenti.

Quod non videtur ; quia Substantia, ut est generalissimum, est per se ens : nulla pars substantiae, est per se ens, dum est pars substantiae ; quia tunc esset hoc aliquid, et una substantia esset ex multis hoc aliquid, quod non videtur verum.

Item, si quaecumque pars substantiae, sit substantia, sit A illa substantia, et arguitur sic, si A sit substantia, descendendo divisive a generalissimo, oportet concedere, quod vel sit illa substantia, cujus est pars, vel species distincta contra illam : vel quod contineatur in aliqua specie distincta ab illa ; quia omne quod est in genere, est in aliqua specie ejus, per Arist. 2. Topic. cap. 10. non est illa, cujus est pars, quia ilia de ea non praedicatur ; non aliqua alia species, nec in alia specie, quia tunc differret a suo toto specifice, et ita per differentiam essentialem, et etiam ab omni alia parte ; sed hoc non est possibile, tunc quia omnis pars haberet formam specificam ; quia omnis differentia sumitur a tali forma, et ita nulla pars esset pars totius, nec constitueret ejus essentiam, nec unum essentialiter cum alia parte ; tum quia omnis pars per propriam formam esset ens in actu, et ex duobus in actu non fit vere unum, per Arist. 7. Metaph. cont. 49. et ita nullum totum esset vere unum.

Item, quaelibet pars substantiae est substantia, et nulla pars hominis est homo : sequitur, igitur nullus homo est substantia. Conclusio est falsa : et non minor, igitur major. Forma arguendi patet per Arist. 4. Physic. cont. 93. quia tali forma arguendi utitur contra ponentes tempus esse circulationem, sic, Quaelibet pars temporis est tempus, et non quaelibet pars circulationis est circulatio ; ergo tempus non est circulatio : unde si forma arguendi ibi valet, et hic. Item de materia dicitur 7. Metaphys. cont. 8. quod non est quid, nec quale, etc. igitur non substantia.

Item, forma non est substantia ; quia est in subjecto, et quia adest et abest praeter subjecti corruptionem, ut in transmutatione substantiali patet. Ad oppositum potest argui per tres rationes factas ad oppositum praecedentis quaestionis.

Item, divisum praedicatur de dividentibus ipsum ; sed 2. de Anima cont. 2. Substantia dividitur in formam, et materiam, et compositum, igitur quodlibet istorum est substantia.

Item 7. Metaphys. cont. 7. dicit Arist. quod forma est magis ens, quam materia, et ideo est magis ens, quam compositum : in qua consequentia innuitur materiam esse magis ens, quam compositum : tunc arguo sic, Substantia est maxime ens ; si igitur illud, quod minime est ens, ut compositum, est substantia, ut patet, multo magis materia, et forma, quae sunt magis entia composito, erunt substantiae.

Item, hic littera videtur Arist. innuere, quod paries substantiae sint substantiae, aliter non oporteret prohibere illud quasi inconveniens, ne sequeretur ex dicta proprietate.

Ad quaestionem potest dici, quod duplices sunt partes, scilicet essentiales, ut materia, et forma, quae scilicet essentiam substantiae constituunt: aliae partes quantitativae, quae non sunt substantiae, inquantum substantia est, sed inquantum est quanta, et extensa : sed tam de his, quam de illis potest dici, quod non sunt substantiae per se, id est, quod generalissimum Substantiae non praedicatur de eis per se, nec vere in abstracto, propter primam rationem et secundam prius positas ad illam partem quaestionis. Verumtamem substantia est aequivocum, ut dicitur ens per se,

et isto modo est generalissimum, et ut dicitur de principiis entis per se, et isto modo partes substantiae possunt dici substantia. Similiter in genere Substantiae, ut est generalissimum, sunt non ut species, sed per reductionem in per se principia specierum : et de illis quae sunt in genere per reductionem non oportet Genus in abstracto vere praedicari.

Ad argumenta praecedentis quaestionis, ut hic, valent. Ad primum, non substantia non est prior substantia, dico, quod si intelligatur non substantia, id est, illud, de quo non praedicatur per se generalissimum in genere substantiae, falsa est propositio, sed vera sic, non substantia, id est, nullo modo substantia, neque ut substantia est generalissimum, neque dicitur de principiis substantiae.

Ad probationem, cum dicitur, substantia est primum ens, dico, quod hoc est verum comparando generalissimum substantiae ad alia genera, id est, entium per se in genere, est substantia primum ens, non tamen est verum de substantia principiata simpliciter ; quia principia talis substantiae sunt priora illa, ut dicitur 7. Metaph. cont. 7. quod forma, et materia sunt magis entia composito ; forte tamen potest concedi absolute, quod substantia est primum perfectione, licet non via generationis.

Ad secundum, non substantia interempta, non interimitur substantia : dico, quod si major intelligitur, non substantia, id est, eo interempto, quod non sit substantia per se in genere substantiae, non interimitur substantia : falsa est ; quia principiis substantiae, quae non sunt sic substantiae interemptis, substantia interimitur : vera tamen potest esse sic, quod nullo modo est substantia, nec generalissimum, nec ut dicitur de principiis substantiae.

Ad tertium per idem, nihil pertinet ad essentiam substantiae, nisi substantia, si intelligitur, nisi quod per se est in genere substantiae, falsa est: alio modo vera, et illo modo pars substantiae est substantia.

Ad aliud de 2. de Anima, dico, quod illa divisio substantiae, non est divisio Generis in species, quia tunc materia haberet differentiam distinguentem ipsam a forma, et esset ens actu de se, distinctum a forma, quod non est verum, sed est illa divisio aequivoci in aequivocata, secundum Logicum, vel analogi in analogata, secundum Naturalem : et sic praedicationem substantiae de dividentibus concedo ; sed hoc non est, ut substantia est generalissimum.

Ad aliud dico, quod forma, et materia sunt magis entia composito, entitate principii, et ita sunt substantiae, non tamen ut substantiae species.

Ad auctoritatem Arist. dico, quod Arist. non dicit, nec innuit ex littera luc, partes substantiae esse substantias, sed dicit, quod propter primam proprietatem substantiae, non oportet eas concedere non esse substantias, quia nec partes substantiae sunt in subjecto, id est, in aliquo actu completo existentes, ut formae, licet sint in toto, quia alius est modus essendi in toto, et alius in subjecto.

Tunc ad duo argumenta ad aliam partem quaestionis, quae probant formam non esse substantiam per hoc, quod est in subjecto : dicendum est, quod materia appropriate est tantum illud, quod est in potentia ad suscipiendam formam, non habens ex se actum aliquem completum, cui forma tribuit esse simpliciter, ut est in substantiis, subjectum dicitur, quod licet sit in potentia ad formam, tamen est in actu completo, et ideo forma adveniens tribuit ei tantum esse secundum quid ; forma igitur substantiae, licet sit in materia, non tamen est in subjecto. Per idem patet ad aliud, quia non adest praeter subjecti, etc. quia nullum est ejus subjectum.

De quinta proprietate substantiae sciendum, quod generalissimum substantiae non dicitur de aliquo magis, et de aliquo minus, neque aliqua substantia, secundum suam essentiam suscipit magis, et minus : tamen quoad actum substandi, qui est una proprietas ejus, scilicet substantiae, dicitur una magis substantia alia, ut Species magis substantia genere, quia pluribus substat : sicut dicitur Genus esse universalius Specie ; quia de pluribus praedicatur, licet universale aequaliter praedicetur de Genere, et de Specie, ut de speciebus ejus. Multa est circa hanc proprietatem difficultas : quae Physico relinquatur.

De sexta proprietate substantiae,quae est, cum sit una, et eadem numero, est susceptiva contrariorum, secundum sui mutationem, haec est propria substantiae, et convertitur cum substantia, quia nulla substantia ex ratione substantiae, prohibetur suscipere contraria, licet aliqua ex sua propria forma determinetur ad unum contrarium. Similiter intelligendum est, substantia suscipit contraria, non sibi, sed alia quae sunt inter se contraria, alioquin haec proprietas repugnaret quartae proprietati.

Quantitatis autem aliud quidem est continum,aliud discretum, etc.Cap.de Quantitate.