IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An locus sit quantitas
Vide Auctores quoest. proecedenti.
Quod non videtur ; quia omne quod ponitur in definitione accidentis, est subjectum ejus, vel de ejus essentia ; ultimum corporis continentis, ponitur in definitione loci, et non est de ejus essentia : quia tunc esset eadem species cum superficie : igitur ultimum, est subjectum loci: sed impossibile est passionem, et subjectum esse species ejusdem generis : igitur locus non est species Quantitatis , et ratio confirmatur per Gommen. 5. Met. cont. 18 qui dicit, locum esse passionem in ultimo, ut immobilitatem.
Item,ad quantum, inquantum quantum, nihil movetur naturaliter : sed ad locum proprium quodlibet movetur naturaliter, per Arist. 4. Phys. cont. 30. igitur. Probatio majoris, nihil movetur ad aliud, nisi propter convenientiam in natura, sed quantum, inquantum quantum, cum nullo convenit in natura : sed ex natura, quae est principium motus, et quietis ; quia naturaliter prius illis inest substantiae.
Item quantum, inquantum quantum, non salvat aliquid naturaliter ; quia nec convenit cum aliquo in natura : sed locus inquantum locus, salvat locatum,per Aristotelem 4. Phys.
Item, locus per se dicitur ad locatum ; igitur est in genere Relationis.
Ad oppositum est Aristoteles.
Item locus est per se mensura : igitur quantitas. Antecedens patet, consequentia etiam per Aristotelem, qui sic arguit de oratione. Item, proprium proprie non invenitur extra illud cujus est. Sed proprie proprium est Quantitati, ut secundum eam aliquid aequale, vel inaequale dicatur ; hoc autem convenit loco ; igitur est quantitas. Item, locus est per se divisibilis, igitur est quantitas.
Rursus locus continuorum est. Cap. eodem.