IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An locus sit quantitas continua
Vide Auctores citatos quoest. 20.
Quod non videtur, figatur virga aliqua continua in terra,cujus una pars sit in terra, alia pars in aere, tunc arguo, Locus est ultimum corporis continentis, sed ultimum aeris, et ultimum terrae, quae locant hoc locatum, non sunt continua, sed tantum contigua : igitur locus hujus virgae non est continuus. Ad oppositum est Aristoteles.
Locum enim quemdam particulae corporis obtinent, quae ad quemdam communem terminum copulantur. Ergo loci particulae quae obtinent singulas corporis paries, ad eumdem terminum copulantur,ad quem corporis particuloe. Cap. eodem.