IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
Utrum Species Qualitatis convenienter assignentur
Arist. hic, et 5. Metaph. cap. 14. Boet. et Simplicius in hoc cap. Alexander. Alens. 4. par. quaest. 9 . D. Thom. 1. 2. quaest. 4a. art. 2. Cajet. ibid. Doctor 4. dist. 6. quaest. 10. Richard. 4. dist. 5. art. 2. quaest. 1. Suar. tom. 2. Metaph. disp. 42. Fonseca 5. Metaph. cap. 14. quoest. 1. sect. 4. Merin. de Quatit. disp. un. quoest. 2. Rodriguez hic in summa text. et deinde art. 7. in hanc quaest. Doct.
Quod non videtur. Nullum multiplex habet species, sed Qualitas est multiplex, per Aristotelem in littera, Qualitas est eorum quae multipliciter dicuntur. Major patet, quia genus praedicatur univoce per Aristotelem in definitione univocorum.
Item, cujuslibet unius generis, sunt tantum duae species primae : Qualitas est unum genus ; igitur non habet quatuor primas species : nec videntur istae species subalternae, quia nulla subalterna continetur. Major probatur sic, omnis divisio generis est per differentias contrarias, per Aristotelem in 10. Metaph. text. com. 13. et 24. et Boetium in lib. Divisionum ; sed Tantum unum uni est contrarium, ut probat Aristoteles in eodem 10. cont. 14. et 17. et inde : igitur tantum sunt duae primae differentiae diversae cujuslibet generis ; igitur tantum duae species constitutae per illas.
Item, impossibile est duas species ejusdem generis praedicari de eodem, sed habitus, et dispositio, quae assignantur pro prima specie ; et passio, et passibilis qualitas, quae assignantur pro tertia, praedicantur de eadem qualitate, ut de calore, et frigore, et consimilibus, quae Aristoteles enumerat in prima specie, et tertia ; igitur prima species, et tertia non sunt duae. Probatio majoris, omnis differentia secundum speciem est contrarietas, per Aristotelem in 10. Metaphysic. context. 13. et 24. et contraria nullo modo praedicantur de eodem. Minor etiam probatur ratione ; quia eadem qualitas secundum essentiam, potest inferre passionem sensui, et ita esse passibilis qualitas, et esse faciliter, et difficulter mobilis a subjecto, et ita esse habitus, vel dispositio.
Ad oppositum est Aristoteles,ut manifeste patet in littera.
Est autem qualitas eorum quoe multipliciter dicuntur : et una quidem species qualitatis est habitus et dispositio. Cap. eodem.