IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An prima species Qualitatis sit habitus et dispositio
Boetius, A ver. Ammon. in hoc cap. D. Thom. 1. 2. quoest. 9. art. 2. Cajeet. et Gonrad. cum D. Thom supra. Javellus et Sot. in hoc cap.Vasq. 1.2. dist. 78. cap. 3. Salas 16. quaest. 52. disp. 5. sect. 1. Sanchea lib. 5. quoest. 44. Titelmannus, Villalpandus, Lovan. in proesent, cap. Suarez tom. 2. Met. disp. 42. sed. 6.Tolet. Sot. Cantat.
in hoc cap. Ruvius quoest . 2. de Qualitate. Conimb. hic quoest 1. art. 3. Hurtado disput. 14. Met. sect. 2. Merin. de qualit. quaest. 3. Rodrigues hic art 2. Aversa hic sect. 3.
Quod non videtur ; quia aut haec sunt duo, aut non ; et si sic, igitur non sunt tantum quatuor species. Etiam non omnis habitus esset dispositio, quod est contra Aristotelem hic, et in 5. Metaphysic. text. comm. 25.S i non, igitur inconvenienter ponitur copulatio inter illa, quia copulatio vult esse inter diversa. Etiam inconvenienter poneretur eorum differentia, per faciliter mobile, et difficulter mobile quam ponit Aristoteles hic in littera, quia illa cum sint opposita, non sunt eadem.
Item, habitus est unum genus generalissimum ; igitur non species Qualitatis.
Item, quae ponuntur in hac specie, ut scientia, virtus, et hujusmodi, sunt relativa, per Aristotelem sup. in cap. de Relatione,etin4. Top. in multis considerationibus de relative oppositis ; et si illa sunt ad aliquid, igitur genus eorum, quod est habitus, est Ad aliquid. Consequentia patet per Aristotelem 4. Top. context. 9. et inde, prima consideratione de Relative oppositis, igitur non est species Qualitatis.
Item, 5. Metaph. text. comm. 25. dicit Aristoteles quod dispositio est ordinatio partium in habente partes, sed ordo partium, non est species Qualitatis, igitur nec dispositio est species ejus.
Ad oppositum est Aristoteles.
Aliud vero genus Qualitatis est,secundum quod pugillatores, vel cursores dicuntur : vel salubres, vel insalubres. Et simpliciter quaecumque secundum naturalem potentiam, vel impotentiam dicuntur. Cap. eod.