IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An secunda species qualitatis sit naturalis potentia, vel impotentia
Sot. quoest. 1. hujus cap. Versor. cum. P. H. in hunc locum. Fonseca5. Met. c. 14. quoest 2. sed. 3. Conimbr.hic quoest. 2. Ruvius quoest. 3. Saar.
disput. 4.Metaph. sect. 1.Rodrigues in hanc quoestionemDoctor. artic. 3.Hurtado ubi supra. Aver sa hic, sect. 3. Cursus. Carmel. de Quatit. quoest. 4. Meriner. disp. de qual. sect. 2.
Quod non videtur ; quia potentia per se refertur ad actum, quaelibet species Qualitatis est aliqua forma absoluta, et patet ad minus de hac specie, quia durities, et mollities, quae hic enumerantur, sunt formae absolutae.
Item, per Aristotelem 4. Top. cap. 7. prima consideratione de Privative oppositis : privatio autem,autnon est in genere,aut non est in eodem genere proximo cum potentia sed impotentia est privatio potentiae ; ergo non est in eodem genere cum potentia.
Item, potentia est transcendens, quia est prima differentia entis : igitur non est species Qualitatis.
Item, potentia et impotentia, non sunt subalternae, manifestum est, quia neutrum de neutro praedicatur, igitur sunt duae primae species, et ita non ambo in secunda specie.
Ad oppositum est Aristoteles.
Tertia vero species Qualitatis est passibilis qualitas :et passiones, etc. Cap. eodem.