IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An tertia species Qualitatis sit passio, et passibilis qualitas
D. Thom. 3 p. q. 3. art. 2 Sot. q. 1. hujus praedicamenti. Tartar. in proedic. Qualit. S. Tertio sciendum. Fonsec. 5. Met. c. 14. q. 2. sect. 3. Ruvius de Quatit. q. 2. dub. 1. et 2. Saar. disp. 42. Metaph. per 5. sectiones continuas. Conimbr. hic q. 2. sect. art. 3. Hurtado disp. 14. Metaph. sect. 2. Merinerus de Quatit. sect. 3. Aversa hic sec. 4 Rodrigues in hanc q. art. 3. Complut. hicq. 5.
Quod non videtur ; quia passio est unum generalissimum.
Item, aut haec sunt duo, passio et passibilis qualitas, aut non ; si sic, igitur non sunt unica species Qualitatis , ut tertia ; si non, sequuntur inconvenientia : primum quod Aristoteles male hic in littera assignat eorum differentiam, dicens, illas esse passiones, quae cito transeunt: et permanentes, esse passibiles qualitates. Secundo sequitur, quod male copulantur ad invicem. Ostenditur etiam, quod sint idem, quia omnis passio est qualitas, quia secundum eam quales dicimur, per qualitatis notificationem, et infert passionem sensui: igitur omnis passio est passibilis qualitas, et e converso. Probatio, quia 5. Metaphysic. cont. 26. dicit Aristoteles quod passio dicitur qualitas, secundum quam aliquis dicitur alterari ; sed omnis passibilis qualitas est talis, quia secundum eam est alteratio per se; igitur omnis passibilis qualitas est passio, et e converso.
Item, probatur quod nulla sit qualitas passibilis, eo modo quo Aristoteles intelligit,dicit enim,qualitatem non esse passibilem, quia subjectum aliquod ab ea patiatur, sed quia facit passionem in sensu. Probo, quod utrumque est falsum : primum: quia secundum qualitates tertiae speciei, est per se alteratio, secundum Aristotelem 7, Physicorum cont.20. et circiter, igitur ad hoc, quod subjectum recipiat talem qualitatem, oportet ipsum alterari ; et ita pati ab agente habente eamdem qualitatem specie : igitur talis qualitas infert passionem subjecto recipienti ipsum. Quod secundum sit falsum, probatio : tum quia omnis passio est motus, et omnis motus est in tempore : tum quia omnis passio est cum abjectione contrarii ; quia et omnis motus per Aristotelem 5. Physic. context. 9, et inde ; sed in mutatione sensus a sensibili non est abjectio contrarii, quia sensus est summe dispositus ad recipiendum species sensibiles. Utrumque assumptum patet per locum a majori ; quia medium immutatur in instanti, et sine abjectione contrarii: quod tamen minus videtur dispositum ad speciem sensibilis, quam sensus.
Ad oppositum est Aristoteles.
Quartum vero genus Qualitatis est forma ; et circa aliquid constans figura. etc. Cap eod.