IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
Utrum forma, et circa aliquid constans figura sit quarta species Qualitatis
Boetius, Simplic.Ammon. cap.proesenti. Alb. Mag. tract. de proedicament. Qual. cap. 8.D. Thom. 7. Phys. tert. 7.Ruvius. cap. de Quatit. quaest. 5 Sanches. quoest. 61. Suarez cit. quoest. proeced. Foassca.5. Met. cap. 15. quoest. 2. sect. 3. Ona hic quoest. 1. art. 5 Conimbr. ubi supra quoest. proecedenti. Complutens. dispul. de Qual. quoest. 6. Aversa de proedic, qual. quoest. 20. sect 2. Rodrigues hic art.6. Meriner. de Qual. disp. unic. q. et sect. 4.
Quod non videtur ; quia forma, secundum quod patet per definitionem ejus, quae assignatur in principio sex principiorum, communis est omni accidenti: igitur non est species Qualitatis.
Item, forma non est secundum se ens sed principium ejus ; ens autem secundum se dividitur in 10. Genera per Aristotelem in 5. Metaph. cont. 14. ergo forma, in nullo genere est ut species.
Item, figura est quantitas, quia est superficies : igitur non est species Qualitatis.
Item, aut haec sunt idem, aut non si non male ponuntur una species Qualitatis cum sint duae : et si sic, male copulantur ad invicem.
Ad oppositum est Aristoteles.