IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An istae quatuor species convenienter ordinentur
Vide Auctores q. sequentis. locis ibi citandis
Quod non videtur ; quia inter omnia accidentia, quantitas primo inhaeret substantiae, igitur illae qualitates, quae immediatius consequuntur quantitatem, sunt priores naturaliter, cujusmodi sunt qualitates quartae speciei : igitur illae debent esse primae naturaliter.
Item secundum Aristotelem 3. Topic. prius est illud, quod est a natura, eo quod non est a natura, idem text. 2. sed qualitates secundae Speciei sunt a natura, qualitates aliarum specierum non ; igitur secunda Species debet esse prima.
Item qualitates elementorum dicuntur primae qualitates, quia eas consequuntur omnes aliae qualitates, et istae sunt tertiae Speciei ; igitur tertia Species deberet esse prima.
Item, habitus, et dispositio praesupponunt omnes alias qualitates, ut patet inductive, prius enim naturaliter est homo figuratus, habens qualitates sensibiles, et potentiam naturalem, vel impotentiam, quam sciens, vel virtuosus : igitur prima species deberet esse ultima.
Item, potentia naturalis est principium operandi immediate consequens formam substantialem : habitus autem mediate ; sed quod propinquius est priori, est prius, secundum Aristotelem 3, Top. cap. 2. et inde ; igitur potentia prior habitu. Hoc etiam patet ; quia potentia naturalis est immediatum subjectum habitus, vel dispositionis, ut potentia intellectiva, scientiae, subjectum prius naturaliter est accidente, cujus est subjectum.
Ad oppositum est Aristoteles.