IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
An oppositio sit accidens reale, vel intentionale
Boet. Simplic. Philopon. hoc loco. D. Thom. opusc. 37. et d. 5. q. 1. art. 1. et tract. de Interpretat. Somcia. 8. Met. q. 18. Joan. Paris. in Postpraedicam. q. 1. Lovanienses hic. Aut. Andr. hic q. 1. Gonimbr. in cap. de oppos. q. unic. art. 2. Javell. 10. Mel. q. 11. Gajet. et Sotus in hoc cap. Hasius ibid. Rodrig. in hanc q. Doctor. art. 2.
Quod reale videtur; quia Metaphysicae est tantum considerare ens reale, et accidentia realia entis : accidentia enim entis, ut considerantur a ratione, pertinent ad considerationem Logici: sed Metaphysicus considerat oppositionem, ut patet 5. Metaphysic. cap. non habente contextum, igitur oppositio est passio realis.
Item, oppositio est species differentiae, et differentia diversitatis: et diversitas est passio realis ; ergo oppositio, qua genus, non est verius ens suis speciebus.
Item, oppositio esset non existente intellectu ; igitur non est accidens intentionale. Antecedens patet inductive, esset enim mutua actio inter calidum, et frigidum,et motus inter illa, non existente intellectu ; igitur et contrarietas.
Similiter esset aliquis pater, et aliquis filius, non existente intellectu, quia genuisse, et genitum esse, non dependent ab intellectu : igitur et relative opposita.
Similiter esset carentia habitus in apto nato habere habitum : igitur et privative opposita.
Similiter et contradictio ; quia illa sequitur ad quamcumque oppositionem : igitur illa potest esse sine intellectu, quacumque alia sic manente.
Ad oppositum, accidens non habet verius esse, quam suum subjectum, sed oppositiones fundantur in intentionibus, ut in subjecto : igitur non sunt realia, sed tantum intentionalia. Minor patet inductive. Referuntur enim Species, et Genus ad invicem, contradicunt genus, et non genus, et sic de aliis oppositis.
Item, in solis accidentibus inlentionalibus possibile est aliquid praedicari de seipso denominative, sed hoc possibile est in oppositionibus : igitur, etc. Probatio majoris : Praedicatio denominativa de aliquo, est praedicatio accidentis de subjecto; sed nullum accidens, nisi intentionale, potest esse in aliquo sui, ut in subjecto. Probatio minoris, omnis divisio est inter opposita ; sed oppositio dividitur in contrarietatem, oppositionem privativam, et hujusmodi : igitur haec opponuntur ; ergo et oppositiones opponuntur.
Item, nihil reale invenitur in omnibus generalissimis; sed oppositio, et ejus species inveniuntur in omni genere : igitur, etc. Minor patet ; quia contradictio secundum eamdem rationem invenitur inter hominem, et non hominem ; inter album, et non album ; quia secundum hanc rationem, cujus non est medium secundum se.
Consimiliter videtur de contrarietate, quae in diversis Generibus reperitur secundum hanc rationem, maxima distantia formarum quae natae sunt fieri mutuo circa idem.
Dicitur autem alterum alteri opponi quadi upliciler, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut privatio et habitui, aut ut affirmatio, et negata, Cap eod.