IN LIBRUM PRAEDICAMENTORUM QUAESTIONES
QUAESTIO V Utrum definitio aequivocorum sit bona
QUAESTIO VI Utrum Definitio Univocorum sit bona.
QUAESTIO XI Utrum sint tantum decem generalissima
QUAESTIO XVI An Quantitas sit genus
Utrum in negativa subjectum stet pro ente, et pro non ente indifferenter
Vide Auctores citatos qq. 5. 6. 7. lib. 1. Periherm. quo Doctor ad hujus quaestionis solutionem se remittit.
Quod sic videtur, quia ista, Socrates non languet, non esset vera, Socrate non existente, nisi subjectum staret pro non ente, quia aliter sensus esset, Socrates qui est, non languet, et ejus contradictoria est falsa, Socrate non existente, et sic duo contradictoria essent simul falsa.
Dicetur ad istud quod quando terminus supponit non habens plura supposita, sicut terminus discretus, possibile est tale subjectum stare pro non ente, sed hoc non est possibile de termino communi. Contra hoc, ponatur, nullum hominem esse, haec est falsa, omnis homo languet.
Ad solutionem hujus quaestionis oportet praescire, quid significatur per terminum, et quae sunt ejus per se supposita ; quia ex hoc esset concludendum, pro quibus per se supponit terminus in oratione, in omni enim propositione affirmativa, sive negativa, supponit pro ejus per se suppositis, et ideo de hoc forte fiet mentio in libro Perihermenias, ubi illa sunt magis propria.
Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum, etc. Cap. eod.
Notandum, quod quatuor ponit Aristoteles proprietates contrariorum. Prima est, quod semper bono contrariatur malum, sed malo quandoque malum, quandoque bonum. Quae intelligenda est, non solum de istis formis bonum, et malum ; quia ista sola inter se contrariantur, et nunquam malum malo ratione formae mali, sed de his quae subsunt, quia aliquando illud quod est malum, contrariatur ei, quod est malum, sicut et in propositionibus, aliquando illud quod est falsum, contrariatur ei, quod est falsum ; quia ambo contraria possunt esse simul falsa.
Amplius vero contrariorum non necessarium est, si alterum est reliquum esse etc. Cap. eod.
Secunda est, uno contrariorum existente, non oportet reliquum esse. Ut omnibus existentibus sanis, sanitas est, et non aegritudo, vel si forte absolute sumptae non sint contrariae, nisi in comparatione ad idem subjectum, ut sanum, et aegrum circa Socratem, cum impossibile sit ipsa simul inesse eidem subjecto, impossibile est uno existente, reliquum esse, primum forte est verius ; quia forte inter se sunt contraria. Probatio, quia ex se maxime distant in eodem genere.
Contra hanc proprietatem in lib. de Caelo, et mundo, lib. 2. text. com. 18. habetur, si unum contrariorum est in natura, et reliquum ; igitur uno existente, oportet reliquum esse. Ad hoc potest dici, quod illa propositio non est vera, de esse in actu tantum, sed de esse in actu, vel esse in potentia, et de contrariis, quae mutuo se expellunt circa idem subjectum ; quia tunc si unum contrarium est, subjectum ejus est, si subjectum ejus est ; I gitur reliquum contrarium est In potentia ; quia Illud subjectum est In potentia ad alterum contrarium.
Palam autem est quod circa Idem, aut specie, aut genere natura habent fieri contrarietates etc. Cap. eod.
Proprietas tertia est, quod habent fieri circa Idem Specie, vel Genere. Quae notanda est, quia licet alicui speciei repugnet unum contrarium, ut albedini congregativum ; tamen Illa contraria habent fieri circa Idem genere, ut circa colorem, qui est In diversis speciebus ; quia sic tantum est Idem genere, et hoc valet pro eo, quod prius dictum est, qualiter definitio contrariorum sit Intelligenda.
Necessarium est omnia contraria, vel In eodem genere esse, vel In contrariis generibus vel Ipsa genera esse, etc. Cap. eod.
Quarta proprietas est, quod contraria vel sunt In eodem genere, vel In contrariis generibus, vel sunt genera aliorum, et Istud est Intelligendum de generibus primis, semper enim contraria sunt In eodem genere primo, nisi sint forte transcendentia, et tunc aequivoce sunt In diversis generibus, ut forte bonum, et malum, prout sunt transcendentia, sunt hujusmodi, prout autem accipiuntur In moribus, sunt genera morum.
Intelligendum tamen, quod primo modo, prout scilicet bonum convertitur cum ente, nihil dicitur simpliciter malum, nec sic bonum, et malum contrariantur : sed tantummodo dicitur bonum et malum In comparatione ad aliud, quia scilicet deficit a perfectione entitatis alterius.
Prius autem alterum altero dicitur quadrupliter, etc. Cap. de priori.