LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

Quoniam autem de anima secundum seipsam considerata jam in libro de Ani-ma determinatum est, in quo etiam libro de qualibet virtute diximus quae secundum partem potentialem anima3 principaliter esse dicitur : et determinata sunt opera propria, vegetabilis et objectum, quae sunt magis corporalia inter opera animae : consequens erit facere considerationem de animalium naturis, quorum ipsa anima est principium et causa et ratio et substantia : et similiter tractandum est de omnibus vitam habentibus propter easdem causas.

Quaeremus autem primo quae sunt operationes propriae animatis, et quae communes eis et aliis, antequam descendamus ad scientias de corporibus animato-

rum. Et quia istae operationes aliquando sunt incipientes ab anima et terminatae in corpore, ut memoria et reminiscentia : aliquando autem sunt incipientes in corpore et terminatae in anima, ut sensus, et somnus, et vigilia : ideo multum ad cognitionem istorum haec quaerenda sunt, ut supponantur nobis omnia quae de anima dicta sunt. De reliquis autem quae sequentur illa et probantur per ea quae sunt animatorum in quantum animata sunt, dicendum erit in libris qui post scientiam de anima inducendi sunt.

Primum autem de primis est dicendum secundum ordinem scientiae naturalis, in qua communia sunt prius nota quoad nos quam particularia : et ideo ab illis debet incipere speculatio. Ea autem quae maxime sunt animalium in quantum sunt animalia tam communia quam propria, sunt illi animali attributa tam ratione animae quam corporis communiter, quemadmodum sensus, ita memoria, desiderium, et omnino appetitus, et cum his gaudium et tristitia : de quibus omnibus in diversis libris est agendum antequam consideremus naturam corporum animalium : haec enim quae dicta sunt, omnibus insunt animalibus : sensus enim et appetitus insunt omnibus, sed non omnibus inest memoria. Cum autem his quae dicta sunt, sunt quaedam quae insunt omnibus animalibus, sed non solis : eo quod insunt omnibus vita participantibus communiter. Quaedam vero insunt non omnibus animalibus, sed insunt solis animalibus. Et quaedam insunt omnibus animalibus et solis.

Quae autem tribus dictis modis sunt proprie animalibus, maxime sunt quatuor conjugationes oppositorum, quae sunt sigillatim octo, ita quod in qualibet conjugatione sunt duo opposita. Et illa quidem quae conveniunt omni et soli, sunt vigilia et somnus. Quae autem conveniunt omni, sed non soli, sunt juventus et senectus : et quae soli et non omni, sunt inspiratio et respiratio : et haec quidem conveniunt ut passiones conve- niunt : sed opponuntur ut habitus et privatio circa omne animatum tam vegetabile quam sensibile vita et mors : de quibus omnibus suis locis erit determinandum quid sit unumquodque eorum, et quibus de causis accidant.

Sunt autem adhuc duo quae sunt sanitas et infirmitas : sed de sanitate et infirmitate non est physici considerare, sed tantum prima principia et causas. Sunt etenim eadem principia vitae et sanitatis et mortis et infirmitatis. Quod autem physici sit considerare de primis principiis et causis istorum, patet ex eo quod sanitas et infirmitas non accidunt carentibus vita : et ideo considerans principia vitae, considerare habet principia sanitatis : et considerans principia mortis, considerare habet principia infirmitatis prima, et de ipsis causis aegritudinis. Et ideo plurimi physicorum et peritiores eorum medicorum qui maxime philosophica arte utuntur, terminantur ad invicem. Physici enim venientes a primis in posteriora, et ab universalibus in particularia, terminant considerationes suas de animatis ad ea quae sunt medicinae, quae sunt causae sanitatis et infirmitatis particulares. Medici autem physicae arte utentes a par ticularibus aegritudinibus in signa et causas et accidentia communia ascendunt : eo quod morbum non sanant nisi remota causa morbi, et inducta causa sanitatis.

Quod autem omnia quae inducta sunt, communia sint animae et corpori, non est immanifestum considerare volenti causas et accidentia eorum et eorum quae comitantur cum ipsis. Quaedam autem superius enumeratorum accidunt cum sensu concomitantia sensus. Quaedam autem eorum accidunt per sensum. Quaedam autem sunt passiones sensuum. Quaedam autem habitudines et conservationes sunt sentientium. Quaedam autem salutaria sunt eis quae sentiunt et sensibus : et quaedam sunt corruptiones et privationes ipsorum. Cum sensu enim accidit inspiratio et respiratio : per sen-

sum autem memoria et reminiscentia : passiones vero sensuum sunt somnus et vigilia : habitudines autem sensibilium et sensuum sunt diversae harmoniae sanitatum. Conservationes enim sunt appetitus et desiderium. Corruptiones autem sunt senectutis diversae differentiae. Salutaria autem sunt juventus, et privationes sunt mortis animatorum.

Si igitur sensus sit communiter animae et corporis, necesse est unumquodque istorum animae et corporis communiter existere. Quod autem sensus per corpus inest animae, et ita communiter inest animae et corpori, manifestum est et per sermonem diffinitum sensus, et absque sermone diffinito per operationem ipsius et syllogismum. Si enim diffiniatur quilibet sensus, diffinitur ut virtus in organo sita et operans. Similiter autem et si opus ipsius attendatur, manifestum est, quoniam sine instrumentali corpore non perficitur. Convenit igitur sensus communiter animae et corpori : necesse est igitur alia omnia communiter animae et corpori convenire. Sed de sensu et sentire quid sit utrumque ipsorum, et quare accidit animalibus haec passio, in libro de Anima dictum est . ''Repetere autem hic propter doctrinae bonitatem non erit superfluum.

Dictum est autem ibi, quod unumquodque animal secundum quod est animal, habet sensum, per sensum enim discernimus animal a non animali . Sensum autem qui proprie insequitur animal secundum unumquodque animal in specie et numero, et convenit omni et soli, est tactus, et gustus secundum quod. est quidam tactuum. Tactus quidem propter causam quae in libro de Anima dicta est . Gustus vero per escam et alimentum : per gustum enim sapidum secundum necessariam convenientiam, et insipidum secundum contrarietatem ad naturam animalis discernit in esca : licet esca non nutriat, neque esca sit nisi per ea quae sunt tactus : eo quod omne quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur, sicut in libro de Nutrimento dictum est . Et ideo sibi sapidum persequitur animal, insipidum autem fugit : non enim vocamus hic insipidum nullum omnino habens saporem, sed hoc quod privatum est sapore convenientis nutrimenti secundum naturam. Aliter sapores non quaerunt vel fugiunt bestiae, et praecipue immobilia secundum locum. Fuga etiam qua fugit inconveniens, et persecutio qua sequitur conveniens, non est nisi per motum dilatationis et constrictionis : quia hunc motum habet omne animal, ut saepius diximus. Universaliter enim loquendo sapor est passio omnis nutrimenti : quae passio sequela est complexionis ejus, sicut inferius ostendemus. Et ideo omne quidem quod nutritur, leve quidem et dulce trahit : sed grossum grave et falsum et amarum rejicit.

Tres autem sensus qui fiunt per media exteriora, insunt illis animalibus quae proficiscuntur in loco et habent motum processivum : et sine eis non salvatur animal mobile : quia salvanti a et nociva illius animalis non sunt in loco uno : et ideo non habebunt salutem nisi moveantur ad diversa loca : sed non possunt moveri nisi praecedat apprehensio sensibilis loci et eorum quae sunt in loco. Et ideo tres sensus exteriores non necessarii sunt motibus animalium, qui sunt odoratus, auditus, et visus : hi enim sensus omnibus animalibus quae habent eos, insunt causa salutis, ut scilicet praesentia et convenientia prosequantur, et mala et corrumpentia fugiant.