LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT V.

Et est digressui declarans quatuor opiniones Antiquorum de natura oculi vel visus.

Ante autem quam disputemus contra positionem eorum qui visum naturae Igneae esse dixerunt, visum est nobis ponere probabiliores opiniones Antiquorum de visu, ut post melius appareat sententia veritatis, illis improbatis. Sic autem referunt Averroes et Avicenna et Algazel in Prospectiva sua.

Quatuor fuerunt Antiquorum opiniones de visu, quarum tres in libro de Sensu et sensato tangit Aristoteles. Quarta autem fuit sua propria opinio, quam tradidit tam In libro de Sensu et sensato, quam etiam in libro de Anima. Hae autem quatuor opiniones sic erant divisae, quod duae asserebant, quod videmus ex- tra mittentes radios, et nihil omnino intus suscipientes, et nihil extra mittentes. Sed duarum opinionum quae nos extra mittentes videre voluerunt, una fuit Empedoclis antiquissima : altera Platonis quae scribitur in Timaeo, et explanatur a Galcidio.

Et opinio quidem Empedoclis fuit haec, quod dixit visum esse ignis naturae a quo continue emittitur lumen sufficiens ad omnium visibilium discretionem. Cum autem ab omni luminoso egrediatur lumen ad modum pyramidis formatum, dicebat quod ab oculis egrediuntur tot pyramides, quot visibilia videntur. Basis autem illius pyramidis, ut dixit, est res visa, et conus est in puncto oculi: et concessit quod cum omni habitanti in terra simul appareant sex. signa caeli, quae sunt sub se habentia totum hemisphaerium, quod a visu egreditur pyramis luminis quae implet totum hemisphaerium, et sufficit ad omnia visibilia contuenda. Quia vero pyramidalis figura non potest describi nisi in corpore, concessit quod lumen egrediens ab oculo, est corpus, et quod lineae extensae in rectitudine hujus corporis sunt radii visuales, et sunt partes corporis pyramidalis, et per consequens sunt corpora. Amplius autem dixit, quod in medio pyramidis visualis est radius unus mobilis qui a puncto circuli venit per centrum basis pyramidis, et vocatur a Philosophis sagitta : qui radius mobilis est secundum motum oculi, et in illo radio perfectior est visus : et inde dixit esse, quod omnia conclusa sub base pyramidis aequaliter videntur : sed certitudinaliter videtur id cui. incidit sagitta, alia autem confuse videntur. Et in hanc opinionem directe consentit Euclides, et post longo tempore Jacob Alchindi, qui multas demonstrationes de visu super hanc opinionem fundaverunt. Sunt etiam nonnulli Latinorum modernorum qui in eamdem ce-

ciderunt sententiam. Omnes autem isti conveniunt in hoc quod sensibilium formarum nihil est omnino in anima, sed potius sicut spiritus luminosi in corpore discurrentes fiunt vehicula vehentia animae virtutes per totum, ita radii visuales pyramidaliter protensi usque ad visibile, vellunt virtutem visivam usque ad rem visam, ut discernat eam per radios accipiendo formas eorum et non per immutationem radii, sicut traditum est in libro de ''Anima a nobis secundum Aristotelicam doctrinam. Haec igitur opinio est Empedoclis et sequentium eum.

Plato autem secundum quod in Timaeo scribitur, et Calcidius explanat, convenit cum Empedocle in hoc quod dixit igneum esse visum, et visionem fieri per emissionem radiorum : sed dixit non esse lumen oculi sufficiens ad omnium pyramidum impletionem quae ad omnia visibilia diriguntur et producuntur : sed emitti dicit unum simplicem radium ex lumine oculi, et illum conjungi lumini obvianti sibi in aere et misceri : et tunc auctum dixit posse disgregari in figuram pyramidalem, et tunc per adjutorium luminis exterioris ad. totum hemisphaerium contuendum posse sufficere : et hanc causam dixit esse quare non videamus in tenebris, quia radius egredi .ens ab oculo exstinguitur et deficit quando non invenit alium radium sui generis, qui mixtus sibi adjuvet eum ad perficiendum visum. Dicit autem omnia sensibilia esse in anima, et per radios pyramidales tangentes visibilia, et vellentes virtutem visibilem usque ad ipsam excitari animam, ut convertatur ad ea quae sunt apud eam recondita per naturam, et inspiciat ea. Sagitta autem mediante qua melior perficitur visus, ponitur in pyramide visiva ab eo sicut ab Empedocle. Propter descriptionem autem pyramidis perfectam et non propter necessitatem medii suscipientis formam sensibilem, dixit non fie- ri visionem nisi per medium distans ab oculo vidente : quia scilicet pyramis illa non nisi in spatio aliquo distantiam mensuratam habente describi potest. Hoc autem lumen et radium dixit esse corpus, propter eamdem rationem quam diximus in Empedoclis opinione. Hi ambo dixerunt, quod secundum omnem veritatem vellicationem oculorum egrediuntur pyramides multae, ut posterior sit visus, et quod egreditur lumen a spiritu lucido visivo qui est in anteriori parte cerebri per aereum opticum ad oculum, qui est quasi lampas luminis, et ex oculo sicut ex lampade effunditur per tunicas oculi, quae perviae sunt, sicut egreditur lumen lampadis per vitrum vel pellem. Ambae autem istae sententiae conveniunt, quod virtus visiva est devecta per radium usque ad visibile et ibi sentiens aut simplex, sicut placuit Empedocli, aut secundum excitationem, sicut placuit Platoni.

Calixtus autem et Orpheus, sicut dixit Alfarabius, in tantum consensit errori eorum, quod dixit aerem esse sentientem. Duarum autem opinionum quae dixerunt nos intus sustinendo videre, una fuit Democriti, et alia Aristotelis. Et Democriti quidem opinio fuit, quod forma visibilis esset decursus quidam rei visibilis ad oculum, ita quod quiddam materiale resolveretur a re visa, et veniret ad oculum, et pingeretur in oculo. Et ideo visum dicebat quemdam tactum, ac si nos diceremus quod superficies continens colorem et figuram a re visa solveretur, et ad oculos veniret. Hanc autem resolutionem nihil omnino de re minuere dicebat, eo quod superficies nihil haberet spissitudinis : et ideo ablata superficie a corpore nihil deperditum esse videtur esse ab ipso. Dixit etiam iste nihil amplius exigi ad visum, nisi quod imago superficialis a re discurrens, pingatur super

exteriorem tunicam oculi, quae cornea vocatur, et est polita sicut speculum. In qua pelle dixit esse virtutem visivam oculi, eo quod oculum dixit esse speculum animatum : speculum enim dixit videre si esset vis vitae in superficie speculi.

Aristoteles autem omnes has opiniones destruit, dicens visibile secundum esse spirituale et intentionale prius effici in aere, post in oculo, et moveri speciem rei visae ad interius oculi, ubi in humido crystallino est vis visiva, et ulterius procedere per continuitatem nervi optici in spiritu deductam tandem speciem usque ad locum primi sensitivi, quod est spiritus communis sensus, sicut patuit in libro de Anima , et in sequentibus adhuc erit magis manifestum. Fuit etiam sententia ejus, sicut dicit Averroes , lumen quod est in oculo, aliquando apparens ab exteriori intus egredi, sicut superius diximus : et ideo emitti ipsum lumen aliquo modo.

Quaedam autem novella et fatua invenit, non opinio, sed insania quorumdam dicentium nos videre, et intus suscipientes et extra mittentes : quia dicunt nos radios emittere, et formas suscipere. Sed quia isti dicta sua non adaptant ad causas naturales, ideo contemnenda sunt dicta eorum. Haec igitur sint dicta de natura visus Antiquorum sapientium.