LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XII.

De disputatione Aristotelis contra Empedoclem et Platonem, in quo etiam est de noctilucis.

Aristotelis autem disputatio contra haec est ista : dicit enim, quod si visus esset igneae naturae secundum dominium eorum quae sunt in oculo, sicut dicit Empedocles, et in Timaeo Platonis scribitur : tunc accideret videre exeunte ab oculo lumine ignis per tunicas oculi pendas, sicut lumen egreditur per vitrum vel per pellem perviam ex lucerna. Lumen autem quod sic egreditur de lucerna, illuminat medium : et tunc sequeretur quod homo et quodlibet animal Auderet colores in tenebris sine adminiculo alterius luminis exterioris.

Quod autem aliquis dicat quod ideo hoc non accidit, quia in tenebris lumen ab oculis egrediens exstinguitur : quoniam exteriori lumine non calescit, et nutritur, sicut in Timaeo Platonis scribitur, omnino vanum est. Quae enim posset assignari causa, quod lumen egrediens exstinguitur in tenebris : cum tenebrae nihil sint omnino : calidum enim siccum, sicut est ignis, exstinguitur aliquo sibi contrario, sicut est frigidum humidum : et sic videtur exstingui ignis in materia terrestri carbonum, et in materia aerea, sicut flamma quae est fumus. Neutrum autem contrariorum istorum apparet igni in lucido , hoc est, diaphono tenebroso : et ideo non potest dici quod ignis micans ex oculis exstinguitur in tenebris.

Si autem dicatur, quod lumen ignis micans ex oculis est quidem salvatum in tenebris, sed propter absentiam luminis exterioris debilitatur, quo absente infrigidatur perspicuum diaphanum, et frigiditas debilitat ignem oculorum : et propter debilitatem decipit et latet nos, ita quod ipsum videre non possumus : tunc multo magis etiam in die exstingueretur lumen ignis : quia aqua plus contrariatur ei quam infrigidatum diaphanum in tenebris ex luminis absentia : et oportet perfectas fieri tenebras in glacie : quia illa excellenti frigiditate totum exstinguit ignem visus : flamma enim et ignita corpora exstructionem patiuntur ab aqua et glacie : nunc autem, nihil tale videmus accidere.

Empedocles autem videtur aestimare, quod videre accidat animalibus exeunte lumine ignis ab oculis, sicut supra dictum est. Si quis autem objiciat, quod in veritate loca nivosa et glacies lato tenebrosae videntur. Similiter autem in hyeme videntur loca tenebrosa, et eodem modo littora marium : et hoc accidere videtur propter luminis egredientis ab oculo aliquam exstinctionem : dicemus quod hoc non est verum, sed potius frigiditas nivis et glaciei et excellens frigus aeris et multae aquae, ut est in mari, restringit tunicas et humores oculi : quo facto limpide immutatur oculus a formis sensibilium : et ideo talia quasi objecta caligine videntur.

Dubitabit autem fortasse aliquis ex eo quod videntur multa micantia et lumen emittentia, quorum tamen nullum exstinguitur aut in aqua, aut in glacie, sicut carbunculus, aut noctiluca, et multa alia hujusmodi. Non enim potest dici lumen illorum esse de natura coelesti : quia natura coelestis non venit in compositionem

corporum generatorum et corruptibilium. Sed hujus et similium determinatio accipitur ex his quae a nobis in secundo de Anima sunt determinata, ubi ostendimus quod natura perspicui non est propria alicujus elementi, sed. communis natura quae est in multis, et participata est per prius et per posterius ab illis : quae quidem purior est quanto est ab opacitate remotior : et hoc est quanto est naturae superiorum similiorum : et hujus proprie actus est lux quae fieri habet in illa natura. Fit autem in ipsa quoties constant partes ejus limpidiores et nobiliores : et ideo tunc micant omnia talia. Haec autem compositio aliquando est in toto composito sicut est in carbunculo et aliis quibusdam : aliquando non in toto, sed in exterioribus alicujus : cujus causa est, quia cum ta lis natura sit elementorum levium, magis accedit ab intimis compositorum ad extrema, eo quod talia supernatant : et sic invenitur in capitibus et spinis et ossibus quorumdam piscium, et in testis ovorum quorumdam, eo quod tales partes minus assae sunt : et egit in eis calor multam naturam densatorum perspicuorum. Aliquando agit hic calor in exterioribus quarumdam rerum, quando exhalat ab eis et trahit secum subtile multae diaphaneitatis : et sic lucent partes quercus putrefactae. Omnia tamen haec quae debilem habent lucem, teguntur clariori luce superveniente, sicut alibi determinatum est.