LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT II.

Qualiter auditus et visus hominibus dantur ad utilitatem ?

Licet autem omnes sensus sint dati a natura omnibus animalibus causa necessitatis, tamen quidam et praecipue duo quibusdam animalibus dantur causa utilitatis, ut his animalibus quae prudentiam habent et distincte naturaliter sunt susceptibilia, sicut genus humanum. Visus autem et auditus praecipue sunt hujusmodi, eo quod multas annuntiant differentias rerum, ex quibus inest hominibus tam discretio contemplativorum secundum intellectum speculativum, quam operabilium secundum praticum.

Sed quia omne quod quis scit, aut addiscens, aut inveniens novit : et sic duo .sunt modi acquirendi scientiam : ideo horum ipsorum quos diximus duorum sensuum ad notitiam quae est per inventionem, melior est visus per seipsum solum sumptus : sed discenti per doctrinam sumenti scientiam, secundum accidens melior est auditus. Quod autem visus sit melior ad notitiam quae est per inventionem, patet : multas enim et multimodas rerum ostendit differentias virtus visiva. Multas autem voco differentias multorum : omnia enim corpora colore participant, eo quod, sicut inferius osten-

demus, lumen colorum est hypostasis: et unumquodque corporum in tantum participat colore, in quantum participat lumine : participatio autem luminis aliqualiter in omni corpore simplici et mixto invenitur. Multimodas autem voco differentias, quod sensibile per se, et sensibile per accidens, proprium, et commune, maxime accipimus per istum sensum, ex quibus venimus in cognitionem substantiarum sensibilium et separatarum : propter quod etiam formalissimus sensuum est visus. Communia autem sensata voco magnitudinem, figuram, et motum cujus privatio est quies, sicut in libro de Anima diximus .

Auditus autem non nuntiat nisi differentias strepitus et sonorum, et in paucis animalibus annuntiat differentias vocis quae cum imaginatione profertur : et ideo non nisi per accidens annuntians est ea universaliter de quibus accipitur scientia universalis de omnibus. Secundum accidens enim proficit ad sapientiam multum auditus. Hoc autem accidens est quod vox significat res. Et ideo per hoc quod sermo auditur, intentio sermonis intelligitur : et sic efficitur causa disciplinae, non secundum se, sed secundum accidens : ex eo scilicet quod constat ex nominibus notam facientibus : nominum enim quodlibet notam facit de re ex eo quod symbolum est. Symbolum autem est dupliciter, scilicet rei, et loquentis. Rei autem symbolum est ab institutione :. instituentes enim nomina afficiuntur aliqua rei proprietate quando instituunt. Loquentis autem symbolum est, quia cum intentione et imaginatione profertur. Et ideo sermo est instrumentum quo scientia docentis transfertur in animam discipuli : propter quod etiam viva vox efficacior est ad docendum quam scriptura librorum. : quia licet scriptura ostendat res et habitudines earum in scripto, tamen modum rerum per gestus et nutus et affectum non ostendit : quae omnia loquens ostendit. Auditus etiam per accidens melior est ad prudentiam quam visus : quia non solum exprimit res per signa, sed etiam rerum habitudines ad seinvicem per convenientiam ipsarum et differentiam, quod non facit visus. Ideo quando aliqui sunt caeci a nativitate, et alii surdi a nativitate, quod necesse est esse mutos, quia voces non audiunt : sapientiores sunt caeci quam muti et surdi propter dictam causam : quia pius confert ad scientiam auditus quam visus, licet per accideris id operetur. Dilectio tamen visus, eo quod ipse res in seipsis ostendit et non signa rerum, signum est naturalis appetitus scientiae : quia

Segnius irritant animum dimissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.

Et hoc est verum quando auditus secum non haberet probationem.

Est autem sciendum, quod cum dicimus aliquem, sensuum esse ad necessitatem, et aliquem ad utilitatem, est necessitas dupliciter attendenda : quarum una est, quod aliquid dicit necessarium ad esse sine quo res non est id quod est, et propter quod est id quod est : et sic solus tactus et gustus secundum quod est quidam tactus, necessarius est animali. Alio modo dicitur necessitas secundum quod dicitur necessarium ad esse per quod quidem res non constituitur ante esse, sed sine ipso in esse non salvatur : et sic omnes sensus sunt necessarii secundum quod dirigunt adjuvantia, et docent fugere nociva, sicut dictum est superius. Insuper autem duo sunt prae caeteris ad disciplinae utilitatem. Alii enim omnes sunt disciplinabiles etiam suorum sensibilium : propter quod destructo uno sensu, necessarium est unam scientiam perire. Visus tamen et auditus faciunt haec universaliter de omnibus, sed alii particulariter de quodam scibili.