LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XIII.

De improbatione opinionis Democriti, qui dicebat oculum videre solum ubi picturam et apparitionem formae sensibilis.

Tactis autem sufficienter quantum ad hanc spectat speculationem opinionibus eorum qui dicebant nos extra mittentes radios ab oculis videre, tangamus et opinionem Democriti, qui dicebat nos videre intra suscipientes. Dicamus itaque quoniam Democritus in hoc quod visus instrumentum dicit esse aquam quantum ad ea quae in sua dominantur compositione, bene dicit. Quia autem putavit, quod ipsum videre per oculum non esset aliquid nisi apparitio et pictura formae sensibilis in exteriori pelle oculi quae cornea vocatur, et quod figura haec esset quidam defluens propter aliquid substantiae rei sensibilis in visum., non bene dicit. Quod enim ibi repraesentatur forma quasi in speculo, accidit oculo, non secundum quod est instrumentum visus, sed secundum quod lenis est et terminatus, sicut supra diximus. Et ideo figura ista non est in cornea oculi sicut in vidente secundum quod est organum visus : cujus signum est, quod secundum imaginem hanc sensus oculo apparet, non videt, sed iactam ante eum et aspiciens ad. ocu- los ejus videt eam. Passio igitur oculi haec est refractio et reflexio visibilium quae fit a speculo et ab omni corpore leui terso terminato. Sic etiam reflectitur echo et iris : cum enim procedant visibilia secundum processum luminis abstrahentis ea, tunc oportet quod ea quae nata sunt restringere et convertere luces, et restringant et reflcctant omnes formas visibilium : haec autem sunt terminata tersa polita. Sed universaliter de apparentibus in visu omnibus visibilibus et de refractione quae reflexio visibilium et lucis vocatur, nondum tempore Democriti causa erat manifesta secundum quod ex dictis ejus videtur.

Incongruum autem est ut praetereamus, quin faciamus objectionem a qua non potest evadere Democritus. Si enim nihil amplius exigitur ad visum nisi de pictura figurae visibilis in corpore leui perspicuo determinato, quaeramus ab ipso, quare solus oculus videt, et nullum aliorum corporum in quo apparent depicta idola, sicut specula et alia corpora quae multa sunt valde ? Nulla enim esset hujus causa secundum Democritum : et ideo talis figura non est in. oculo sicut in vidente, sed sicut in perspicuo polito determinato. Et ideo cum cornea pervia sit visibilium formarum, transeunt ad foramen tunicae quae dicitur uvea : et per ipsum foramen uveae deveniunt ad cellam quae vocatur aranea : quae quidem quia subtilis valde et pervia est, ideo non facit impedimentum quin deferantur ad ipsum centrum humoris crystallini, in quo est spiritus visivus : et ibi primo efficiuntur sicut in vidente, non tamen simpliciter : quia vis visiva non absolute est in rivo, sed est in eo secundum quod continuatur ad impetum fontis : sic etiam vis visiva non est in centro crystallini nisi secundum quod dirigitur per spiritum qui gerulus et vehiculum virtutis ad. sensum primum est, sicut in libro de Anima determinatum

est. In cornea igitur et uvea et aranea et si qua alia sunt anteriora oculi, non est nisi sicut in deferente, sicut etiam fuit in perspicuo medio extra oculum, praeter hoc solum quod perspicua oculi magis sunt determinata quam perspicua exterius .

Quod igitur visus est aquae, attributus secundum Democritum, hoc quidem verum : sed tamen non accidit sibi videre tamquam per medium instrumentale secundum quod est aqua : quia si ita esset, tunc nihil esset medium visus nisi aqua : sed accidit videre per oculi partes secundum quod sunt perspicuae, sicut jam dictum est. Perspicuum autem commune est etiam aeri et igni et coelo : sed coeleste corpus in compositionem non venit : ignis autem abundans in compositis composita destruit : et ideo in compositione oculi oportet abundare aut aerem, aut aquam : et hujus causa est, quia quae sunt ejusdem actus, sunt ejusdem potentiae necessario, cujus perfectio est actus ille. Jam ostensum est, quod lumen et visibilia sunt actus perspicui medii et actus oculi : perspicuum ergo oculi et medium stant connaturalia in materia. Cum igitur aut aer aut aqua necessario abundent in oculi compositione, non potest abundare in eo aer : cujus causa est, quia oculi non tantum est recipere visibilia, sed etiam servare donec compleatur judicium sensibile : aer autem id quod recipit, non servat : abundabit igitur in oculi compositione aqua quae recipit formas faciliter : et est salvabilior quam aer, eo quod est magis spissa : quin etiam hanc ipsam aquam natura curavit limpidam facere ad modum crystalli, propter quod crystallinus humor vocatur : et terminando amplius spissavit eam, ut servatas bene formas reddat per spiritum vchentem in interioribus viribus animae, quae sunt sensus communis et imaginatio, et reliquae a nobis in libro de ''Anima determinatae.

Pupilla igitur et totus oculus praecipue inter se componentia sunt aqua. Hoc autem probatur maxime ex ipsis operibus et passionibus eorum. Si enim corrumpatur oculus ex aliqua causa, quod scindantur pelles ejus et tunicae, non discurrit ex oculis nisi aqua limpida. Non autem est dubium, quod omnis res ex eisdem componatur, in quae corrumpitur et resolvitur. Similiter autem fit in ebriis Auiditate vini superatis : cum enim calor viiii corrumpat oculum, non distillat ex eo nisi humor aquae. Hoc etiam experimur in. his, quorum oculi sunt claritate excellentis lucis devicti et convicti : claritas enim intensissimum in corpore polito inducit calidum, quod scindit oculi tunicas, quibus scissis fluit humidum ex oculo, et non amplius aliquid.

Ex ipsis autem naturae operibus idem erit manifestum : quoniam albugo oculi in hominibus et omnibus animalibus habentibus sanguinem est plus et crassius quam in non habentibus : et ideo sagax natura humori crystallino in talibus animalibus circumposuit abundanter, ut conservetur humidum crystallinum tam ab exterius in ipsum agentibus calido et frigido, quam ab his quae agunt in ipsum intrinsecus : et sic permanet incoagulatum et non exsiccatum : sicut enim superius diximus, frigus exterius constringendo obscurat oculum : et calidum exterius resolvit ipsum. Similiter etiam interius frigiditas cerebri constringeret ipsum, et calor spiritus et sanguinis resolveret ipsum, nisi esset circum munitum albuginoso humore, qui. spissus et multus existens obstat utrisque : et praecipue ideo quia crassus est et viscosus : et ideo partes conjacent sicut catenae, et arescere non possunt nec coagulari : et ideo quantum ad ipsam sui compositionem de natura

sua infrigidabilis est oculus : propter hoc natura in sanguinem habentibus quae molles oculos habent, ordinavit supercilia et palpebras velantia et claudentia oculum : et ideo quod infra palpebras velatum sic est, non infrigidat, eo quod palpebrae protegunt ipsum. In animalibus autem quae non habent sanguinem, oculi sunt durae pellis valde : et haec pellis facit protectionem ne frigus transiens coagulet humidum oculorum. Haec igitur de opinione Democriti dicta sint a nobis.