LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT X.

Et est DIGRESSIO declarans solutiones dubiorum pro ista opinione superius inductorum.

Sufficit autem jam improbatis erroribus istorum quan tum ad hanc pertinet speculationem. Solvendae sunt dubitationes quae induxerunt eos ad ea dicenda quae dixerunt.

Fuit autem unum illorum : quia videtur quod res de propinquo non videtur, et quod figurae et colores rerum non localiter recedunt a visibilibus et veniunt ad visum : nec sunt qualitates activae, ut sunt sensibilia tactus et illorum sensuum: et horum nos jam in libro de ''Anima

dedimus causam et solutionem. Causa enim quod sine distantia nihil videtur, est quia visus non recipit visibile nisi secundum esse spirituale : et si visibile tangeret visum, ageret violenter in ipsum, et destrueret ipsum. Oportet igitur intercidere duplex medium : unum agens quod est lumen quod agit in coloribus esse spirituale : et alterum deferens quod est diaphanum : sed tamen lumen illud non egreditur ab oculo : numquam enim invenitur potentia passiva in se agere formam sui activi: et ideo visus non habet aliquid quo in se agat formam sensibilis, sed potius lumen quod est endelechia diaphani, facit hoc : et modos hujus actionis in libro de Anima determinavimus : nihil enim separat a corpore colorato per esse materiale : sed similem formam generat in medio, sicut similitudo formae sigilli generatur in cera vel in aliquo alio, et ab illo cujus forma sensibilis imprimitur oculo. Quod enim sit in oculo, Haceuben Huchaym multis probat signis, quorum infra nos faciemus mentionem.

Qui autem dicunt visum comprimi in visu, non fit ideo quod lumen ex visu exprimatur, sed potius ut vis visiva et humor crystallinus adunentur, et ex ipsa adunatione confortentur : quia omnis virtus visualis potentior est adunata quam sparsa, et multiplicata : et ideo ordinavit natura cilia eminentia et grossa et nigra, ut adunent visum., ne confundatur divaricatus a lumine exteriori : et frequenter contingit, quod animalia melius et acutius videntia habent cilia eminentiora et nigriora, sicut erodius. Et hujus signum est, quod cum tenebrae sint circa visum densae, et lumen non procedit in ipsum, tunc videt stellas : et ideo videntur stellae de nocte et in tempore eclipsis et non in die, quando lumen in visu procedit et divaricat ipsum. Hinc est etiam, quod cum aliquis acute videre vult, obumbrat visum manu, ut per umbram visus confortetur. Hoc autem fit ideo quia spiritus visivus a nervo optico ad oculos decurrens, ab anteriori parte cerebri quasi a canali descendit: et quia ille lucidus est, ideo divaricato luce nimia : et obumbratio confortat eum, ut bene recipiat formas visibiles. Ex symbolo enim quod habet cum lumine exteriori, movetur ad extra, et divaricatur nisi retineatur. Haec autem etiam causa est, quia in vigilia effundit anima spiritus ad exteriora in organa sensuum ad operationes ipsorum explendas : et ideo propter symbolum et propter directionem animae nimis effunderetur in conatu videndi et nimia apertione oculi : propter hoc stringitur oculus : et ideo umbratur citiis et manu aliquando, ut adunatus confortetur ad visum. ille autem spiritus lumen est quod percusso oculo micat divaricatum in omni oculo : et ipse idem est, qui multiplicatur in altero oculorum, quando alter clauditur velamine pelliculae vel alio modo excaecationis oculi: tunc enim spiritus qui decurrit in duos nervos opticos, retrahitur totus ad alterum oculum, eo quod fugit otium cum anima utatur ipso pro instrumento. Instrumentum enim in manu artificis existens, semper applicatur ad opus. Fugit autem oculi excaecati tenebras, et inundat ad oculum clarum propter symbolum quod habet ad ipsum : et ideo habens unum oculum, plus quam dimidium habet visum.

Quod autem dicunt de lumine oculorum, non est negandum : quoniam omne animal modo praedicto habet lumen in oculo. Quaedam autem animalia calidioris cerebri partes ignitas in oculis habent, ut leo, lupus, serpens, cattus : itaque aliquando oculi eorum illuminant medium, ita quod in nocte venantur. De his autem quae in nocte lucent, aliquid

diximus in libro de Anima , et aliquid. in sequentibus adjungemus. Sed quod hoc intelligendum est, est quod lux quae est in oculis, non est egrediens ut corpus radiale quod procedendo ab oculo visum perficiat.

Quod autem dixerunt de idolis apparentibus in speculis, omnino est falsum, et habet duas responsiones, quarum una est Aristotelis et antiquissimorum Peripateticorum : et est quam dixi in secundo de Anima , quod scilicet visibile per solam formam et non materialiter agens, formam suam simplicem secundum esse spirituale et intentionale generat in medio quod actu lucidum est : haec autem forma non quale facit medium : quia si quale faceret ipsum, non posset tunc ab eodem puncto aeris videri album et nigram : et hoc est falsum : quia si dicamus duos oculos diametraliter sibi oppositos contra se aspicere, quorum unus videat album, et alter nigrum, oportet speciem albi et nigri in mediis punctis diametri simul esse : et neutra species destruit aliam : quia si se invicem destruerent, tunc ad visum distinctae species non pervenirent. Hae enim species quae non proprie qualitates sunt, sed intentiones qualitatum in corpore non determinato neque figuras tenente, sunt secundum modum et congruentiam ipsius, sicut omnis species recepta in aliquo recipitur secundum potestatem et congruentiam subjecti recipientis. Et ideo in aere non habent determinatas figuras, sed in corpore terminatas figuras habente, quod tamen est perspicuum illuminatum, habent figuras determinatas. Tale autem corpus est oculus vel speculum quod in altera parte exstinctum est : et ideo in illis resultant secundum figuras determinatas.

Nec valet si objiciatur, quod forma non agit in speculum nisi perspicuum non determinatum: perspicuum autem indeterminatum non habet formam determinatarum dimensionum : ergo non

agit in aliquid formam determinatarum : non enim oportet quod omne quod agit formam aliquam in aliud, agat eam secundum quod est in ipso : quia tunc forma agentis reciperetur in patiente secundum potestatem et congruentiam agentis, et non secundum potestatem et congruentiam patientis : quod falsum est. Gladius enim non habet incisionem nisi secundum figuram : et tamen agit eam in actu quando percutit corpus solidum : et sic est in omnibus aliis. Posset tamen dici quod solum aer, vel aliud perspicuum non terminatum, non agit formam in perspicuo determinato, sed juvat ad hoc praesentia rei objectae cujus forma agitur : et per illam accipit lineamenta determinatae dimensionis. Sed primus modus melior est: quia licet res objiciatur, tamen non tangit speculum : et ideo videtur non agere : quia ad. actionem exigitur aliquis contactus, ut tradunt Peripatetici.

Et quod dicunt, quod subjectum idoli non est speculum, quia motu speculi non movetur, nihil valet omnino : quia in . veritate forma non movetur,.sed nova et nova in diversis sitibus superficiei: speculi generatur. Cum enim omnia visibilia agente lumine fiant, non habent generationem nisi luminis : et ideo sicut sola oppositio luminaris ad rectam diametrum sufficit ad luminis generationem per omnes partes perspicui quae recte luminari opponuntur, ita etiam ad omnem colorum et figurarum generationem non exigitur aliquid nisi recta oppositio visibilium ad perspicua indeterminata vel determinata, quae conveniunt cum determinatis in natura compositionis, sicut speculi et oculi : et ideo non valet illa eorum objectio.

Sed tamen adhuc confortant hanc objectiones Auctores sententiae inductae, dicentes quod nos videmus, quod talia tersa solida radios reflectunt et refulgerent ad majorem quantitatem luminis quam sit incidens in ipsa, sicut patet quando radius reflectitur in parietem oppositum speculo vel aquae : fit enim tunc in pariete latius et longius lumen quam sit super speculum vel aquam : et sic videtur adhuc radius corpus esse : quia nihil reflectitur et repercutitur nisi corpus, ut dicunt. Sed ad hoc dicendum, quod tersa spissa sive dura sint, sive non, reflectunt simul et divaricant lumen : et ideo in oppositum multiplicant ipsum. Hoc autem ideo est, quia suae superficies politae sunt : et politum est hujus naturae propter convenientiam quam habet ad lumen, quod multiplicat lumen super ipsum : propter quod etiam tegitur color omnium hujusmodi tersorum, et videntur radiantia quando sunt in lumine. Projectio autem luminis in oppositum est ideo quia reddit lumen ex sua tersione. Si enim tantum retineret, tunc non fieret quod dictum est: sed quia abundat lumine ad copiam, ideo fundit ipsum in oppositum radii incidentis : et ex hoc non sequitur quod radius sit corpus, quia multa reflectuntur quae non sunt corpora, sicut echo, et iris, et hujusmodi. Talia enim non reflectuntur nisi in suis subjectis in: quibus sunt secundum esse spirituale. Ea autem quae hic dicta sunt, conveniunt dictis Aristotelis et Haceuben Huchaym in Perspectivis, et Averrois et Alfarabii.

Sunt autem quidam quibus ista non placent, sicut Avicennae, dicentes non esse probatum a Peripateticis quod omnis actio sit per contactum, sed tantum esse dictum probabiliter, eo quod in pluribus agentibus physice non habeat instantiam. In his autem quae non agunt physice, sicut Deus, et intelligentia, et anima, omnino est falsum : et dicunt non posse inveniri rationem hoc probantem, quod omnis actio sit per contactum agentis ad patiens, nec acceptam esse hanc propositionem quasi ab auctoritate Antiquorum. Et confortavit ipsam admiratio : quia eo quod in multis agentibus physice videmus quod agunt per contactum, trahimur in admirationem si aliquid sit quod non tangit quando agit: et si haberemus inductionem de opposito, scilicet quod agentia non tangerent, tunc haberemus admirationem de hoc, utrum aliquid tangeret quando agit : et haec dictio praecipue est in necromantiam philosophia et incantationis, in quibus frequenter agit id quod non tangit: sicut anima unius fascinando agit in eum. quem non tangit.

Adhuc autem idem dicit quod est in. idolo speculi et oculi, quod in veritate est quoddam speculum, quod in veritate corpus visibile agit in id quod non tangit : et perspicuum pervium non est nisi id per quod fit hujusmodi actio, et non in quo fit. Et ideo forma sensibilis numquam est in perspicuo pervio, sicut dicunt, in objectis visus. Corpus autem visibile, ut isti dicunt, non agit formam suam nisi in oculo quod est perspicuum terminatum et tenens species visibiles : et haec forma numquam est in speculo neque in aere intermedio : sed, ut dicunt, quod res visibilis facit in una recta distantia et uno situ, quod scilicet formam suam generat in oculo, hoc facit speculum factum in duabus distantiis et duobus sitibus. Una enim distantia est a re visibili ad speculum, et altera est a speculo ad visum : et unus situs est rei visae, et alter est speculi: et cum res visibilis agit formam per perspicuum pervium actu lucidum, illud lucidum quod sic est via generationis formae visibilis, reflectitur ad aliam distantiam et situ a speculo ad oculum : et hic est modus conversus ei quem ponunt Auctores radiorum. Illi enim dicunt, quod radius reflectitur a speculo ad rem visam : et isti dicunt, quod generatio formae rei visae quae fit per totam distantiam perspicui, reflectitur ad alterius lineae distantiam et ad alium situm per speculum ad oculum.

Et haec sententia dictis Aristotelis non concordat: quia Aristoteles vult quod separata numquam agant in aliquid, nisi per aliud conjungantur illi: et ideo magis intelligibile est dictum Aristotelis quam dictum Avicennae : sed. cum necromantiis et incantationibus et arte imaginum magis concordat dictum Avicennae. Sic igitur solvenda sunt ea quae induxerunt Auctores sententiae eorum qui dicunt nos videre extra mittendo et non intus suscipiendo.