LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XL

Et est DIGRESSIO declarans quare unum videtur duo.

Remanet autem hic determinare, quare unum videtur duo et in duobus sitibus : quia vehementer innituntur huic illi qui dicunt nos extra mittendo radios videre. Nos autem hujusmodi quaestionem per duo problemata dividimus : quorum unum est, quod quaeratur, quare unum videatur duo ex diversa dispositione videntis : et secundum est, quare unum videatur duo ex dispositione rei visae. Ad ista autem problemata determinanda sumimus ea quae probanda sunt in libro de Inspiratione et Respiratione et generaliter de spiritu : quoniam spiritus est corpus lucidum subtile quod instrumentum est animae in omnibus vitae operibus et quod vehit virtutes animae ad. operationes in omnibus organis corporis.

Dicimus igitur, quod sunt quatuor causae quare unum duo videtur ex parte ipsius videntis. Quarum una est, quia cum nervi optici ab oculis ad anteriorem cellulam cerebri directi intersecent se ad modum linearum trianguli, cujus basis est distantia mensurae quae est inter duos oculos, contingit aliquando elevari unum nervorum vel removeri a loco contactus : et tunc id quod recipitur ab oculis ambobus transiens in spiritu visivo ad sensum communem, non contingit se in aliquo puncto uno : et tunc propter duos oculos unum bis nuntiantes videtur unum duo. Et hoc contingit quoties exprimitur unus oculorum quasi semievulsus suppositione digiti.

Secunda causa est, quod aliquando spiritus visivus qui a capite decurrit in oculos, propter aliquam ventositatem interclusam in ipso vel in oculo, vel propter aliquem calorem innaturalem agitantem eum, movetur extra metas mensurae naturales dextrorsum et sinistrorsum in oculo : et ideo accipit formam quasi motam a dextro in sinistrum oculi: et ideo apprehendit omne quod apprehendit quasi distensum in duo lateraliter sibi conjuncta.

Tertia autem causa est in opposita redundantia ejusdem spiritus. Voco autem in oppositam redundantiam, quando movetur spiritus ad intus et extra : ad intus quidem respectu sensus communis, ad extra vero ad oculi crystallinum ut percipiat formam : tunc enim continue reddit et accepit : et antequam compleatur redditio, inchoat iterata acceptio quamdiu sensibile manet praesens : et tunc videtur unum duo, quorum unum stet ante aliud. Fit aut hoc accidens in spiritu aliquando ex multo humore calido sicut in ebriis : quia calor viiii movens in opposita, humor multiplicat fluxum : et sunt juxta hoc accidens multa accidentia valde et praecipue in visibili quod est motus. Cum enim aliquis navigat, eo quod unam partem accipit, et antequam illam reddat sensui communi, immutatur ab alia et a ter- tia, contingit tamen idem ex frequentia motus spiritus quod videtur sibi omnia moveri. Similiter etiam si extremitas virgulae circum ducatur quae. flexibilis est, accipitur situs ejus in ubi uno, et antequam reddatur, accipitur in alio et in tertio : et sic continue varicatio illius situs accipitur et redditur, et videtur describere basim pyramidis. Et haec est causa quare gutta aquae cadens videtur esse linea recta continua : quia cum accipitur in uno ubi antequam compleatur redditio ejus ad sensum communem, accipitur in alio, et sic continue : propter quod linea recta videtur quodlibet punctum continue fluens. Inde etiam contingit, quod ventositate vel alia causa in anteriori capitis vertiginem faciente, omnia videntur moveri : et cadit homo in partem ad quam se tenet, tamquam cadat altera pars sub ipso.

Quarta causa est compressio vel expressio tunicae perforatae quae dicitur nvea : cum enim premitur intus et cedit ad interius oculi, et tunc coangustatur foramen, et videtur res minor quam sit in veritate, aliquando cedit ad. exterius : et tunc foramen dilatatur, et videbitur res major quam sit.

Istae igitur sunt causae magis generales quae faciunt fallaciam in visu. Ex parte autem visibilis unum videtur duo propter duo subjecta in quibus est secundum diversum esse ipsius, sicut in speculo, et in materia in qua est secundum naturam, sicut superius diximus de forma quae apparet in speculo secundum duplicem opinionem Peripateticorum contra haec. Haec igitur dicta sunt a nobis contra opinionem eorum qui nos ponunt videre extra mittentes radios.