LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT III.

Disputatio in qua est, quod duo sensibilia non contingit simul sentiri in indivisibili tempore.

Est autem adhuc et alia objectio talis de sensu secundum actum facto, quando sensibile jam est in sensu secundum actum facto. Quaeritur enim si contingat duos sensus secundum actum factos in nulla virtute sentiendi, sicut duo visus simul videntur posse secundum actum in uno et indivisibili ternpore .

Ut autem intelligatur haec quaestio, revocetur ad memoriam quae in libro de Anima dicta sunt de sensu communi. Ibi enim dictum est, quod in una et indivisibili virtute sentiendi contingit plura sentiri simul in indivisibili tempore, ita quod non unum prius et alterum posterius : et de hoc hic quaerere volumus, utrum sit verum, vel non? Vocamus autem duos sensus duas secundum actum apprehensiones sensibiles : duas autem apprehensiones esse sensibiles necesse est quotiescumque duo sensibilia unius vel diversorum sensuum apprehenduntur : et istas apprehensiones vocamus hic sensus secundum actum factos. His autem sic suppositis, intendimus probare duos sensus secundum actum factos non posse esse simul in uno indivisibili tempore secundum virtutem primi sensitivi quod est sensus communis. Si enim motus est major in una anima, semper minorem repellit, etiam quando sunt motus illi secundum diversas virtutes in anima : tunc multo magis accidit hoc secundum unam et eamdem virtutem existentibus motibus duobus vel pluribus. Quod autem major motus minorem depellat, scimus per signum : quia videmus quod quiddam visibile superlatum super oculos non sentiunt, quando accidit illos vehementer esse intendentes per intellectum circa aliquid : vel quando accidit eos esse timentes vehementer vel audientes magnos et terribiles sonos, avertunt intentionem a visibilibus in oculis existentibus : et hac de causa non advertimus amicos obviantes nobis in via, quando mente opinamur circa quaedam alia. Haec autem sic subjaceat et supponatur : quoniam diligentius in Somno et vigilia ''habet tractari, quando inquiremus quare motus phantasmatum non semper aequaliter et ab omnibus deprehenduntur. Hic autem jam habemus, quoniam fortior motus depellit minorem ab anima, et multo magis quando motus duorum fiunt in eadem animae virtute.

Hoc autem accepto et supposito, accipimus quod unumquodque simplex per seipsum acceptum magis sentitur et fortiori motu movet sensum, quam ipsum idem commixtum cum alio : sicut vinum intemperatum magis movet sensum quam temperatum, et mei magis sentitur intemperatum quam temperatum. Similiter autem est sentire calorem magis immixtum quam mixtum : et vox simpliciter acuta magis movet sensum sola quam diapason quae est vox mixta cum contrario. Non mixtum autem vocamus simpliciter sensibile quod est per modum

habitus, et non id quod est per modum privationis. Quoniam forte magis sentitur medium mixtum et magis movet sensum primum quam simplex, et est sicut privatio in genere aliquo sensibilium. Causa autem quare simplex fortius movet sensitivum quam mixtum, est quia mixta obscurant se invicem quando alteratur utrumque ab alio : talis autem commixtio non accidit nisi his sensibilibus ex quibus fit unum sensibile, aut ex utrisque commixtis. In talibus enim etiam verum est, quod major motus etiam minorem repellit : et ideo necesse est quando simul sunt unita permixtione in qua utrumque miscibilium excellit et alterat reliquum : utrumque simul mixtum minus est sensibile quam fuerit simplex sensibile primum. In ipsa enim mixtura quando se invicem alterant, necesse est aliquid sensibilitatis auferri a magis sensibili per hoc quod miscetur ei minus sensibile. Si autem aequales sunt motus duorum sensibilium, altera existente alteratione ab altera non permixtis, tunc utraque excludit alteram : sed sensibilia prout sunt in sensitivo primo non miscentur : quia si miscerentur, tunc numquam judicarentur actu plura : quod falsum est, sicut ostendimus in II d" Anima: ergo prout sunt in ipso plura sensibilia, remanent ut altera et altera.

Quaeratur ergo utrum habeat aequale motus, aut inaequales? Si aequales, tunc utraque excludit alterationem alterius : e sic neutrum percipietur acceptione cora muni. Quod falsum est : quoniam etiam quando miscentur sensibilia in re extra si utrumque alterat aequaliter alterum neutrum facit sensum per se : et sic neu trius erit sensus secundum seipsum, sed unius medii quod constituitur ex ambobus : obscurat enim altera forma et non contingit sentire simpliciter aliquam earura secundum seipsam. Sic igitur non potest dici quod sensitivum commune simul duo sensibilia accipiat,quando accipit unum commixtum ex duobus : sentire enhm sic duo commixta aut nullus est sensus, eo quod neutrius est per se, aut erit sensus unus secundum formam mixti, qui est sensus unus ex duobus sensibilibus mixtis et alteratis in tertium ex duobus constitutum : talis enim sensus videtur fieri omnibus commixtis, in quocumque genere sensibilium commisceantur. Non igitur propter hoc sensitivum commune primum duo sentit simul in uno et eodem indivisibili tempore. Quoniam ergo ex quibusdam sensibilibus commixtis fit unum quid mixtum, et ex quibusdam non fit unum mixtum si simul sensus communis plura sentiat, oportet quod sentiat ea prout non fit unum sensibile ex ipsis, sed salvantur secundum actum plura : talia enim quae sunt, sub alio et alio sensu sunt, ex quibus permixtione non fit unum : eo quod illa sola commiscentur, quorum naturae ultimae ad quas resolvuntur, sunt natura una, sicut album et nigrum resolvuntur ad colorem : et quorum natura in qua stat resolutio non est una et eadem, ex eis non fit unum permixtione : et ideo ex albo et acuto in sonis non fit unum permixtione, sed fit unum ex eis per accidens in hoc subjecto : quia forte utrumque accidentium illorum sensibilium est cum. altero in eodem subjecto, sed non fit ex eis unum formaliter permixtione, sicut ex acuto in voce, et gravi in voce mixtura proportionis fit symphonia. Haec omnia dicta sunt ad hoc quod diximus, quoniam illa quae non miscentur, non oportet sentire simul : et illa quae miscentur, sentiuntur simul non ut duo, sed ut unum.

Ostensum est igitur, quod sensibilia aequales habentia motus, non sentiuntur simul uno sensu secundum actum facto, sive sint simplicia, sive commixta. Supra autem fecimus divisionem, quoniam si duo simul sentiantur, aut motus sunt aequales, aut inaequales. Accipiamus igitur alterum dictae divisionis membrum, et dicamus quod motus duorum sensibilium sunt aequales in movendo sensum : tunc igitur fortior motus magis facit sensum

et melius quam duo : tunc secundum unam virtutem actu simul sentiet anima, quia habitum est supra quod major repellit minorem. Hoc etiam in eis fit sensibilibus, quorum unus est sensus, sicut accidit acutum et grave in voce, et reflectuntur ad auditum, cum tamen magis deberet simul esse motus duorum sensibilium in sensitivo communi quae sunt hujusmodi unius particularis sensus, quam sensibilium quae sunt duorum sensuum, visus scilicet et auditus : quia sensibilia unius et ejusdem sensus, ad minus conveniunt in una generis natura in qua uniuntur : sensibilia autem diversorum sensuum in nulla una natura communi sunt unita. Si ergo plura sentiret simul sensus communis, magis videretur plura sentire simul quae sunt unius sensus, quam ea quae sunt plurium sensuum. Non contingit autem uno sensitivo communi simul plura unius sensus existentia in uno tempore sentire, nisi commisceantur, ut patet ex. supra habitis : commixtio autem vult esse unum et non duo : ergo nullus sensus sensibilium simul erit unus secundum actum sensus communis plurium : sed plurium sensibilium potest esse unus sensus specie sentientis, sicut dicimus visum unum specie et auditum : sic enim etiam dicimus specie sensus unum esse sensum communem : dividitur enim sensus in species, sicut et alia quae genere conveniunt, et dividuntur suis differentiis.

Omnia ergo quae sensus communis unico sensu secundum actionem facto sentit plura, necesse est simul cemmixta sentire : et sic non sentit ea ut plura, sed ut unum : nec sentit tunc plura unico sensu, quia unus numero sensus est, qui actione sentiendi est unus. Specie autem unus sensus est, ut diximus, qui virtute specifica sensus est unus, sicut una specie virtus est visus, et alia auditus, et sic de aliis. Si ergo unus est sensus qui secundum unam actionem sensibilem illa sensibilia quae plura sunt, dicit et dijudicat, tunc plura, illa videtur quod unum dicat et non plura : non autem duo dicuntur unum nisi quae sunt commixta : ergo necesse est quod omnia talia commisceantur in sensu communi ea sentiente. Quando igitur sunt simul, commixti erunt duo sensus formales, eo quod duae formae sensibilium sunt in eis permixtae (duos enim dico sensus secundum actionem unam acceptos, et non duos virtute acceptos), et erunt simul commixti in indivisibili tempore, et non unus post alium : tunc necesse est quod operatio sensus super ea sic commixta sit una, eo quod omnia commixta facta sunt unum, et unius semper est motus unus et collatio una : et quaelibet alia alteratio et illius operationis est etiam virtus una a qua exit operatio illa : quia probatum est in quinto Physicorum, quod motus unus debet esse ad unum, et ex uno et ab uno movente, et in uno et eodem tempore. Duo autem sensibilia permixtione non unita non sunt motus unius, et idem sensibile super ea non est nisi sicut super unum : ergo non potest esse in uno et eodem tempore sensus utriusque : hoc enim esset ac si linea recta una ad eamdem partem terminaretur ad duo puncta : operatio enim egreditur a virtute una sicut linea, et terminatur super sensibile sicut ad punctum. Patet igitur quod non debet duo sensibilia non commixta simul sentire uno sensu sensus communis secundum actionem : etiamsi sint eadem in genere et ejusdem sensus proprii objecti.

Manifestum est igitur, quod si ea quae secundum eumdem sensum proprium ordinantur, plura simul sentire est impossibile, quod multo minus ea simul uno secundum actum sensu sentiuntur, quae sunt objecta diversorum sensuum : et hoc est contra omnia quae in libro de Anima de sensu communi dicta et determinata sunt.

Amplius autem ea quae sunt secundum duos sensus sensibilia, convenit non simul sentire, ut album et dulce, eo quod ista non permiscentur, Quod autem ista

conveniant simul ut plura sentire, ex hoc videtur, quod anima et animae virtus una numero existens videtur dicere, quod numero unum subjecta duo sit secundum formas sensibiles : hoc autem videtur dicere alio quodam quam in eo quod ista sunt simul : videtur enim in uno momento dicere unum quando accipit per gustum, et in alio album quando sensibile refertur ad visum. Quod autem sensibile est specie unum sic visibile et audibile dicit unum vel duo numero judicante sensu communi, et uno modo referendo tantum ad unum sensum et non ad diversos : et sic iterum duo sensus non sunt simul in eodem nunc, quando duorum relatio ad unum vel plures sensus penes quos distinguuntur, non simul.

Dico autem hoc explanando, quoniam album et nigrum quae sunt contraria specie coloris, judicabit quae est sensus communis aequaliter una virtute existens et actione si duo simul sentit, et ipsa eadem sic judicabit dulce et amarum : et hoc fecit velut ipsa contraria prima sint ipsius ut ipsius et ejusdem, sicut etiam alia contraria : quoniam omnia sensibilia particularia referuntur aequaliter ad sensum communem, sicut in libro de Anima determinatum est. Et licet una virtus animae sic sit diversorum sensibilium in genere et specie, discernit tamen. aliter et aliter utrumque contrariorum : videtur enim diversificata secundum formas contrariorum discernere contraria et diversa : similiter et ipsa quidem dijudicat prima contraria sensibilium ut haec sunt prima contraria in quolibet genere sensibilium ex quibus componuntur omnia media : sed semper ista diversificata secundum actum et esse non discernit uno sensu per actum, sed potius referendo ad esse diversorum sensuum, sicut gustus dulce sentit, ita visus sentit album : et sicut visus nigrum, ita gustus sentit amarum tamquam privationem dulcis : et non potest idem esse primi sensitivi secundum actum in utrisque is- tis : ergo non contingit plura genere vel specie sentiri uno sensu secundum actum et numerum, quamvis hoc sit primum sensitivum quod est sensus communis.

Amplius autem contrariorum motus sunt contrarii : sed. contraria simul in eodem in indivisibili esse non possunt, sicut dulce et amarum. Si autem ista sentiantur simul, tunc simul essent in uno atoma : ergo contraria simul non sentiuntur. Similiter autem et ea quae non sunt contraria dummodo sint diversa, simul sentiri non possunt in eodem. Illa enim quae non sunt contraria, sunt media : et mediorum quaedam sunt viciniora albo, et haec comparata nigro sunt contraria nigro : et quaedam viciniora nigro, et comparata albo ei contraria sunt ; et ipsa media etiam sunt sibi invicem contraria propter eamdem causam : et ideo sicut diversa contraria simul sentiri non possunt, ita nec medium et contrarium extremum, nec medium et contrarium medium simul sentiri possunt : quae autem sunt contraria diversorum generum, amplius contrariantur quam ista : quoniam per specificas et generales differentias contrariantur : et sic nulla diversa sensibilia videntur simul posse sentiri. Sicut autem diximus de contrariis et mediis in visu, ita est in contrariis et mediis aliorum sensuum, velut chimorum hic quidem est sapor dulcis, hic vero amarus : et commixta ex eis diversa media non possunt simul sentiri : eo quod ipsa media sunt proportiones contrariorum, ita quod unum abundat plus in uno et alterum in alio : et ideo simul in eodem esse non possunt, sicut media in voce super diapason et diapente quae simul sentiri non possunt, nisi sensitivum primum ea sentiat, sicut unum mixtum ex ambobus : si autem sic sentiat, tunc una proportio et commixtio extremitatum contrariarum fit ex eis, et tunc ut unum sentit quod neutrum illorum est : et aliter non contingit diversa simul sentiri, sicut ostensum est supe-

rius : et sic enim commixtio in uno medio ex duobus simul erit, quae est proportio multi ad. parvum, si per abundantiam et defectum extremorum medietas accipiatur, et sic erit simul proportio paris ad imparem : impar enim numerus parem vincit uno : et ita est de medio in quo vincit alia extremitas alteram. Si ergo magis et multo amplius, sicut diximus, differunt ab invicem prima genera contraria dicta in alio et alio genere quam sensibilia dicta in eodem genere : sicut dulce et nigrum multo amplius differunt secundum speciem et formam, quam album et nigrum.

Amplius autem si detur alterum duorum ex dicta proportione, quod oporteat ad minus simul sentire, aut ipsa contraria, aut genera eorum, et habitum est quod plus differunt genera contrariorum quam esse contraria,tunc oportet quod si illa quae contraria sunt, non simul possunt sentiri, quod nec illa quae sunt genera contrariorum : ergo nulla duo sensibilia simul possent sentiri, ut Addetur.