LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT I.

Qualiter ad minima dividitur sensatum, ?

Oportet autem nos hic quaedam dubitalia de sensibilibus determinare, ex quibus Antiqui magnas occasiones sumpserunt errorum. Erant autem in universo tria, quorum primum est de sensibilibus in se consideratis. Secundum de eisdem. prout sunt in motu ad sensum. Tertium autem de his prout jam in sensu existunt, et sentire secundum actum perficiunt.

Et de primo quidem objiciat forte aliquis sequens Democritum et Leucippum dicens, quod si omne corpus in infinitum est divisibile, et ista sensibilia sunt formae corporeae in infinitum divisibiles, et subjecto suo diviso, oportebit quod etiam passiones sensibiles in infinita dividantur, sicut color, chimus, odor, gravitas, sonus, frigidum, calidum, asperum et lene, durum et molle, et alia quaecumque sunt sensibilium passiones. Si autem in infinita dividantur, tunc oportet quod ex infinitis componantur: et sic erunt atomi sensibiles : aut oportet quod passiones nihil sint, sed resultent in sensu ex ordine et situ et figura atomorum. Hoc autem est impossibile, quod scilicet sensibile componatur ex infinitis indivisibilibus, quorum quodlibet sic sensibile secundum actum, vel quod dividatur ad infinita divisibilia, quorum quodlibet sit sensibile secundum actum. Unumquodque enim sensibilium secundum actum in eo dicitur sensibile, quia est operativum in sensu secundum actualem sensus immutationem : omnia enim in eo dicuntur sensibilia, quia possunt movere sensum et facere eum secundum actum sentire. Si igitur sensibile in infinita dividatur, quorum quodlibet est sensibile, necessarium erit potentiam sensitivam in infinita dividi, in eo quod quodlibet indivisibilium deprehendit et percipiet secundum actum sentiendi : potentia enim non dividitur nisi respectu objecti, ut in Coelo et Mundo dictum est: et in hac divisione ultimum potentiae passivae stat in minimo. Si igitur haec potentia quae est sensus, patiatur ab indivisibili inferente sensualitatem, et nihil sit minus indivisibili, erit passio potentiae sensibilis divisa per infinita. Ex his autem sequitur omnem magnitudinem quantumcumque parvam, etiamsi indivisibilis sit, esse sensibilem : hoc autem falsum est, quia minimum in quod potest dividi album,impossibile est videre.

Si vero oppositum hujus detur et dicatur sic non esse : tunc utique oportebit quod aliquod corpus sit, quod non habet omnino colorem et sonum et gravedinem et alias tales passiones sensibiles : quod est omnino falsum, quia corpus sensibile non dividitur omnino ad insensibilia, quae nullo modo habeant sensibiles passiones. Si enim detur sic dividi ad insensibilia, tunc etiam componetur ex omnino insensibilibus, et sequetur ex hoc quod formae sensibiles fiant ex nihilo : quoniam in omnino insensibilibus, nec potentia formali, nec actu inest forma sensibilis : omnes autem Philosophi conveniunt in hoc quod ex nihilo nihil fit omnino, sicut patet in primo Physicorum : necesse est igitur omne sensibile ex sensibilibus componi : nullo enim modo fieri potest quod corpus naturale componatur ex mathematicis, in quibus nihil est de forma sensibilium. Cum autem omne corpus componatur ex eisdem in quae dividitur, si dividatur in infinitum, tunc oportebit, sicut dicunt, quod

dividatur ad corpora indivisibilia: et illa non possunt esse physica et sensibilia, sed erunt mathematica, quae sunt ante sensibilia, in quibus sensibilia nec sunt potentia, nec actu: et ex talibus non componitur corpus sensibile : quia ex. hoc sequeretur, ut prius dictum est, quod aliquid esset ex nihilo. Formae enim sensibiles ex nihilo essent.

Amplius si talia sint minima et indivisibilia quae non possunt movere sensum, quaeramus ab eis, cui haec adjudicare debemus cognoscenda, nisi toti menti quae vocatur intellectus? sed hoc facere non possumus : quia non essent intelligilia secundum doctrinam intelligibilium quam tradidimus in libro de Anima: omnis enim intellectus corporalium oritur a sensu : mens enim nihil sentiendo cognoscit sive accipiendo ex sensu et sine exteriori sensu secundum factum ab ipso sensibili movente sensum. Haec autem dicta sunt insensibilia. Igitur haec etiam erunt non intelligibilia.

Similiter autem cum istis inductis dubiis omnia dicere sensibilia sic se habere quod componantur ex indivisibilibus et insensibilibus, videntur ferre testimonium illis qui principium corporum naturalium faciunt esse indivisibiles magnitudines et corpora : et si sic sit, tunc solvetur sermo disputationis inductae, dicendo sensibilia componi ex insensibilibus : et quod hoc non sit inconveniens, eo quod sensibilis forma in se nihil est, sed tantum est secundum apparentiam sensus, quae apparentia sensus causatur ex situ et ordine et figura atomorum, sicut diximus in primo libro de Generatione. sed hoc est impossibile : dictum est enim in sermonibus de motu in sexto Physicorum , quod impossibile est aliquid componi ex indivisibilibus. Sed nos solutionem inductarum dubitationum solvemus, et simul cum so- lutione ipsorum manifestabimus, quare determinati et non infiniti numeri sunt species sensibilium sicut sunt colores, odores, soni, et alia sensibilia.

Ostendemus autem dupliciter species sensibilium esse finitas : uno quidem modo ex parte formarum sensibilium : alio autem modo ex parte subjectorum continuorum corporum in quibus sunt formae sensibiles. Ex parte autem formarum, procedemus sicut processimus in V Physicorum : quia omnium sensibilium quorum in uno genere sunt extrema simplicia sensibilia, eorumdem haec eadem ultima sunt contraria : omne enim sensibile secundum speciem acceptum habet contrarium, sicut determinatum est superius, sicut in colore contraria ultima sunt album et nigrum, et in sapore dulce et amarum, et similiter in omnibus aliis sensibilibus sunt ultima contraria : cum autem motus sit ab ultimo in ultimum finitus, sicut in Physicis probatum est , oportet quod media per quae est motus, sint finita : aliter enim numquam deveniet in ultimum. Media ergo secundum actum accepta sunt finita : et si attendantur genera proportionum quibus se habent ad invicem, tunc sunt septem numero.

Quia autem diximus supra sensibilia media fieri ex alteratione et compositione corporum in quibus sunt extrema sensibilia, et compositio non possit ex eis fieri in quae est divisio, oportet praeintelligere qualiter continuum in infinitum dividatur, et qualiter non: et sic etiam sciemus, quod secundo modo, scilicet ex compositione corporum sensibilium non erunt sensibilia infinita nisi in potentia et non in actu. Revocemus igitur ad memoriam quae in sexto Physicorum determinata sunt, quod scilicet dividi in infinitum non convenit tantum mathematicis, sed etiam naturalibus cor-

poribus secundum quod mobilia sunt,sed non convenit eis secundum quod in forma specificata sunt, sicut est coelum et terra, et ignis, et hujusmodi. Sicut autem in III Physicorum est probatum, quod continuum quando dividitur per inaequalia, semper ad infinita dividetur, sicut si dividi dicatur aliquid in duo, et medietas in duo, et sic semper: ista enim divisio numquam stabit. Si autem in quaecumque aequalia sit, in duas medietates, vel tres tertias, vel quatuor quartas, vel in alia aequalia, illa absque dubio mensurabunt et numerabunt totum, per hoc quod sunt aequalia : et Ideo talem nec esse estet stare divisionem. Illud autem quod secundum seipsum non est continuum, sicut species sensibiles, id non dividitur divisione continui nisi per accidens, sed dividitur per duas formaliter appositas insensibiles species finitas. Dicendum autem est , quod passiones sensibiles sunt species in natura , licet hoc negaverit Democritus, qui dicebat eas vere non esse in rerum natura, sed in apparentia sensus tantum, sicut diximus supra : diviso autem continuo per aequalia, semper est connexio sensibilium ex his dividentibus, quod est per modum quem diximus supra, ut scilicet duae tertiae vel quartae perspicui convertantur cum quinque quintis, vel sextis, vel decimis opaci, vel aliter quocumque modo : et ex. taliter per divisionem acceptis cum finita sint, eo quod sunt aequalia media sensibilia, resultabunt finita : et similiter est in aliis subjectis sensibilium. Si autem connexio fiat ex inaequalibus praeter proportionem acceptis, ut scilicet minus de perspicuo convertatur cum majori de opaco inaequaliter, et in aequalibus erunt colores asimetri et infiniti secundum potentiam : et idem omnino judicium est de sensibilibus aliis. Et sic patet qualiter species sensibilium dupliciter sunt finitae: et haec ratio quaestionis secundo inductae est cum quaestione principali quae est de divisione sensibilium .

Solutio autem quaestionis principalis est, quod debemus supponere et sumere ab his quae saepe demonstrata sunt in Physicis : quia in physicis aliud est quod est potentia et virtute, et aliud quod est actione sive actu. Similiter ergo sensibilium aliud est virtute sensibile, et aliud sensibile secundum actum, sicut in visu : si enim dividitur granum milii in decem millia, decimum millium milii fallit et latet visum, nec est visibile secundum actum, quamvis superveniat eis visus, et incidat in locum ubi jacet. Similiter autem in auditu sonus, qui est minima pars et differentia soni, qui dicitur diesis Graece, fallit auditum, et non est sensibilis secundum actum, quamvis omnis et totus causatus continuus existens audiatur secundum actum. Et quamvis milium integrum et continuum existens videatur secundum actum, sed distantia minimarum partium ejus quod intus est, hoc est, medium, est ad ultima accepta per divisionem, fallit sensum et latet secundum actum. Similiter autem et in aliis sensibilibus, quae sunt omnino parva, latent sensum secundum actum : talia tamen sunt virtute et potentia visibilia, sed non actione quando per divisionem ad minima sunt separata. Quod autem aliqua sint virtute sensibilia, quae tamen actione sensibilium non sunt, probatur a minori: quia gressibile quod per diffinitionem homini convenit, aliquando virtute inest bipedi et non actione. Ergo multo magis quando separantur superabundantiae sensibilium, quae possunt agere in ipsam : tunc rationabile est ea separari et dividi in contingentia sensibilia quae sunt sensibilia potentia et virtute : velut nec non separatur et dividitur subtilissimus infusus nari qui est odor parvissimus : hoc enim dividitur in ea quae virtute et potentia odores sunt : et haec sunt contingentia odorabilia. Sed quia est supera-

bundantia sensus quae actu agit in sensum, et est superabundantia ejus quod est sensibile per seipsum secundum essentiam, non est separata ad minima. Jam enim virtute et potentia suae divisibilitatis est in discretiori, hoc est, in amplius divisa superabundantia quae est divisibilis etiam secundum actum, sicut est superabundantia prior que in ipsa divisa est : ita tamen quod sensibile non est separatum ad ultima minima, erit illam superabundantiam sentiri: hoc autem quod dicimus tale est, ac si dicamus aliquid continuum totum esse sensibile : et ideo dici superabundantia, quia superabundat movendo sensum potentia agentis sensibiliter : quod si dividatur, erit discretius quam primo fuit.

Dicamus igitur ipsum dividi primo in ea quae sensibilia sunt, tunc erit in discretioni superabundantia sensibili : nec per istam divisionem sensibile separatur ad insensibilia: quia adhuc erit ista actione sentiri : et ideo licet ita divisum sit, tamen est adhuc sensibile : et si iterum ulterius ultimum dividatur ita diu donec amittat superabundantiam moventis sensum, est tamen adhuc aliquo modo sensibile : hoc enim virtute jam est sensibile, et est actione sensibile quando est perfectum per compositionem cum alio, cum quo accipit superabundantiam movendi sensum. Sic igitur sensibile componitur ex insensibilibus secundum actum, sensibilibus tamen secundum virtutem, in quibus est inchoatio formarum sensibilium : et sic non sequitur aliquod sensibilium fieri ex nihilo, aut ex mathematicis.

Quoniam igitur quaedam magnitudines et quaedam passiones latent sensum, et propter quam causam haec contingant, et quomodo illa sunt sensibilia et quomodo non, sit determinatum a nobis. Quaecumque autem partes sensibilium ita sunt ad ea continua quae actione sensibilia sunt, quia et ipsa divisa sint sensibilia separari determinata, et non solum secundum quod in toto sunt accepta, illa necesse est in numero determinato et finito esse, sive sint colores, sive sapores, sive soni. Alia autem quae virtute sunt sensibilia quae sunt separatim determinata, non sunt in numero determinato.

Patet igitur quod sensibile in eo quod sensibile, dividitur ad non sensibilia, virtute tamen sensibilia, etiamsi dividatur in infinitum : et hoc ignoraverunt Democritus et Leucippus.