LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VIT.

De improbatione Platonis et Euclidis opinionis superius inductae dicentium nihil sentiri totum simul.

Oportet autem nos etiam solvere et determinare id quod ex Platone et Euclido introductum est : et ut sit conveniens solutio, prius repetamus istorum virorum positionem et rationem quas induximus supra contra eosdem.

Fuit autem positio istorum sensum et visum fieri extra mittendo radios, quorum tactu accipitur sensatum : et quia non contingit nisi pars post partem, ideo non dicebant accipi aliquod sensibile nisi per partes : et tamen in hoc extenderunt, quod in tactu corporali perfici dicerent intellectualem operationem, sicut nos in libro de Anima diximus. Causa autem positionis a Platone quidem fuit, quoniam spiritus vellentes in corpore virtutes animae videbat esse lucidos et lumina quaedam : et cum putaret haec lumina egredi de corpore, dicebat vellere secum virtutes sensibiles, et per tactum ad sensibilia habere notitiam sensibilium, sicut nos superius in primo tractatu explanavimus. Euclides autem dixit hoc de solo visu : propter quod demonstravit in libro de Visu aliquid in pavimento jacens non videri, cum tamen basis pyramidis visus effundatur super totum pavimentum : cujus causam dicit eam esse quae dicta est, quod visus perficitur decursu.

radii qui dicitur axis pyramidis : et ideo non considerat jacens in pavimento nisi quando tangitur ab axe pyramidis. Haec igitur est positio istorum.

Dicebant autem insensibile esse tempus transitus radii de parte in partem, et ideo putari rem videri simul totam : nos autem ostendimus nullum tempus in quo accipitur sensibile esse insensibile : quia scit tunc quod visus est distinctae rei alicujus : et ostendimus etiam, quod si visus esset in parte temporis super partem visibilem, oporteret quod illae partes essent indivisibiles, quia radius tangens est extremitatis indivisibilis : et adhuc sequitur duplex inconveniens, quorum unum est, quod indivisibile est visibile, quod superius in prima quaestione est improbatum. Secundum autem est, quod in toto tempore numquam erit visus, nec alicujus totius umquam erit visus : quoniam contingit transire indivisibilia infinita quae sunt in toto tempore et in toto visibili. Et haec est summa nostrae disputationis quam supra posuimus.

Dicamus igitur hic determinantes praedicta, quoniam omne sensibile est magnitudo, et quod non contingit indivisibile sentire : et hoc manifestum est. Si enim dicamus intus suscipientes nos sentire tunc oportet quod sensibile sit unum quoddam quantum : et visibile est quod dam unum quantum indivisum : et non videtur istud sic quod apostimo videatur in infinitum. Apostimum autem voco indivisibile, quod post quodlibet indivisibile actu acceptum in continuo relinqui tur accipiendum potentia in infinitum. Id enim quod videtur, videtur unum indivi sum et infinitum : quia tota species su visibilis simul abstrahitur et simul veni ad visum. Similiter autem est de odorabi-Ii et de quolibet alio sensibili, quaecum que non tangendo, sed per medium extrinsecum sentimus. Quae enim tangimus aliquando tangimus secundum partem et partem, sed non in infinitum : quia tangimus ea ad quantitatem manus vel alte- rius membri tangentis, cujus quantitates non sunt infinitae in ejus quod sentitur quantitate : est enim ultimitas apostimi dicta ab Euclide et Platone unum indivisibile quod numquam videtur : eo quod ad ipsum numquam contingit devenire visum, eo quod ante quodlibet tale sunt infinita illi aequalia, per quae prius oportet currere visum. Primum autem indivisibile in continuo sensibili Videtur secundum istos : quia si radius non tangeret primum aliquod indivisibile, non inciperet discurrere super continuo quod videtur. Primum autem quod sic videtur, necesse est esse indivisibile propter id quod non oportet sentiri secundum istos aliquid amplius, sive majus existens indivisibili : et sic indivisibilis est extremitas radii tangentis ea quae videntur. Sed hoc indivisibile necesse est sentire, sicut dictum est in eo quod est indivisibile : quia nihil sentitur secundum istos, nisi in eo quod est indivisibile : et ideo indivisibilitas non repugnat sensualitati secundum actum. Sed quando ponitur in ultimo communi visibilis, tunc est unum quoddam quod est insensibile, non propter indivisibilitatem, sed quia est visum numquam devenire ad. ipsum. Primum autem illud idem positum in continuo, est sensibile, sicut diximus : ergo accidit simul idem visibile et indivisibile esse tantum diversificatum penes positionem in primo vel in ultimo. Hoc vero non est impossibile, quia quod visibile est per se, ubicumque ponatur, erit visibile.

Igitur de instrumentis quae dicuntur sensuum organa, et de his sensibilibus quomodo se habeant tam organa secundum se, quam sensibilia secundum se, et quomodo singulariter, et quomodo communiter ad sensum relata, et quando se habent singulariter secundum unumquodque organum sensus, sit hoc modo a nobis determinatum. Sufficiunt enim ista cum his quae in. libro de Anima considerata sunt.