LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT I.

Quae sit tractatus intentio, et quae sit natura coloris in communi.

Cum autem hic intendamus de sensatis, oportet scire quod de omnibus sensibilibus quae sunt secundum unumquodque organum sensus, quae sunt, scilicet color : sonus quem quidam strepitum vocant, quidam autem crepitum impro- prie loquentes : et odor, et gustabile, quae sunt gustata et tacta. De omnibus, inquam, his secundum quod sunt agentia in sensum, et qui sunt actus corporis in sensum, universaliter quidem et non descendendo ad species eorum, dictum est in libro de Anima , ubi etiam determinatum est quid sit operari secundum quodlibet instrumentorum sensuum.

Hic autem non intendimus figuraliter et universaliter loqui de istis, neque secundum quod agunt in sensus : sed volumus considerare quid secundum naturam suae essentiae et generationem sit quodlibet eorum, sicut,verbi gratia, quid color, et quid odor, et quid sonus, et quid sapor, et similiter de differentiis tactus : et quia primus sensus visus, sicut in libro de Anima est ostensum, ideo etiam primum dicendum videtur quid sit color secundum generationem et naturam. Unumquodque autem istorum sensibilium est dupliciter dictum per actum et potentiam. Sed in libro de Anima

dictum est, quid est color actu sensibilis secundum quod agit in sensum : et similiter quid sonus actu sensibilis : et ibidem dictum est qualiter haec sunt eadem actu sensibilibus secundum actum factis, scilicet visui et auditui in actu consideratis. Sed nunc volumus dicere quid sit unumquodque istorum existens per seipsum, quod quando actu est sensibile, facit sensibilitatem secundum actum et operationem in sensum.

Incipiamus autem investigando primo naturam coloris in genere. Dicimus igitur, quod quemadmodum dictum est in libro de Anima , quod lumen est color perspicui secundum actum facti, quando color accipitur : quia lumen secundum veritatem est actus colorum in eo quod colores sunt : et ideo est natura formalis eorum, et cum propria potentia (in qua habet fieri hic actus, fit perspicuum, necesse est quod omnis color sit participatio luminis in tali vel tali perspicuo. Prima enim principia cujuslibet naturae sunt potentia ejus et actus ejus. Cum igitur constet actum colorum esse lumen, et cum lumen sit in perspicuo sicut actus in propria sua potentia, oportet quod prima potentia subjecta colori sit aliquod perspicuum.

Quod autem verum sit quod dicimus, probatur ex hoc quia oculis videmus, quod quando praesens est aliquod corpus ignitum lucens in perspicuo, tunc praesentia illius est lumen, et privatio luminis sunt tenebrae. Ex his igitur habemus primum actum et primam potentiam colorum. Sicut autem etiam in libro de Anima nos dixisse miminimus : perspicuitas enim non est propria aeris vel aquae neque alicujus corporis sic dicti singulariter vel specialiter : sed est quaedam communis natura et virtus passiva et receptiva in pluribus corporibus inventa ex convenientia cum perpetuis et

superioribus corporibus : et haec quidem natura et virtus a corpore separata nullatenus est, sed est in quibusdam eorum : et etiam secundum magis et minus inest illis quibus inest : et haec est in simplicibus compositis : magis enim perspicuum est caelum quam ignis, et ignis quam aqua, et aqua quam terra : terra enim ad minus in superficie aliquid perspicuitatis habet. In commixtis autem est plus quam in terra, et minus quam in igne et aere et aqua : et hoc necesse est, quia in ipsis secundum essentiam commixta sunt perspicua opacis : et ideo utrumque temperat reliquum. Dicimus etiam, quod quemadmodum omne corpus necesse est esse ultimum in terra, quod concluditur tota mensura ejus quod ultimum est superficies corporis : ita oportet quod illa superficies etiam sit aliquid perspicui, cum jam habitum sit quod omno corpus aliquid habet perspicuitatis : ergo et natura lucis quae est actus et perfectio quae debetur perspicuo, erit maxime in perspicuo sic terminato per ultimum quod est perspicuum : hoc enim ultimo maxime afficit lux cum in affectione illius a nullo impediatur.

Quod autem ipsius perspicui quod est in corporibus sicut natura et virtus eorum naturalis sit praecipue in superficie natura hujus lucis incorporatae et retentae in perspicuo, est omnino manifestum. Color namque qui constituitur ex his duobus sicut ex. actu et potentia, aut in extremitate praecipue, aut ipsa extremitas est corporis, secundum quod est perfectus color ex his duobus. Sicut enim non est color in tenebris nisi in potentia tantum perspicui : quod etiam probatur ab actoritate quod. Pythagorici vocabant propter hoc colorem AdminBookmark , quod La- tine sonat super apparitionem, eo quod secundum esse et complementum non participatur lumen a perspicuo nisi in su-

perficie corporum quae dicunt habere colorem. Est enim color in extremitate corporis non pervii, quod vocatur determinatum, quia terminat in sui superficie lumen et visum, et non recipit ea in sui profundum : et ideo non est color extremitas : quia extremitas est extrema superficies, quae est mensura corporis in genere quantitatis existens, cum color sit in genere qualitatis.

Cum autem haec sit coloris natura in superficie terminati corporis, quod scilicet participatio luminis a perspicuitate majori vel minori superficiei corporis : tunc jam ex hoc sciemus etiam naturam coloris, quae est in profundo talium corporum : oportet enim existimare esse eamdem naturam quae participando lumen exterius coloratur, et illam quae potentiam habens interius lumen coloratur : et erit color ejus actu, quando lumen participabit actu. Est autem illa natura nulla nisi perspicuitas simplex, secundum quod est compositorum corporum. Hoc autem probatur, quod quaecumque recipiunt lumen ut afficiat ea, oportet quod per eamdem naturam potentiae recipiant ipsum. Videmus autem quod ipsa perspicua simplicia, sicut ignis et aqua et aer, quae recipiunt ipsum in profundo sui et non in superficie tantum, non recipiunt ipsum nisi per naturam potentiae quae vocatur perspicuitas : propter quod et interius et exterius illa dicuntur colorari a quibusdam Philosophis, licet improprie vocetur haec color. Per eamdem igitur naturam recipiunt lumen corpora determinata quae in exterioribus sui tantum secundum actum recipiunt : diversitas igitur perspicuitatis clarioris vel minus clarae causat diversam luminis participationem, ut sit natura coloris participatio a perspicuo luminis, et diversitas coloris, sit participationis hujusmodi diversitas.

Quod autem diximus pervia colorari in profundo et in superficie, non est inconveniens : aer enim et aqua inveniuntur colorata. Aurora enim non est nisi color aeris : quando enim noctis frigiditate spissatur aer, et praecipue in Oriente, a quo diu deficit solis calor : tunc spissatas non omnino transducit per se lumen, sed afficitur ipso in eo quod retinet ipsum : et quia quaedam habet in se diffusa combusta perspicua a frequenti praecedentium dierum calore,ideo videtur coloris aurei : hic enim color est ipsius aeris ibidem existentis pervii. Cujus signum est, quia radius solis tunc penetrans per ipsum, eumdem colorem parat super parietes quibus incidit, sicut si transiret per vitrum, quod aurei esset coloris. Per hoc igitur patet, quod lumen incorporatur perspicuo secundum modum quo ingreditur in ipsum et miscetur ei : tunc tale compositum constitutum est color. Similiter autem coloratur aqua, sive in nube, sive in se sit, et sicut in mari per modum ingressus luminis in eum, sicut nos explanavimus in fine tertii Meteororum , cum de coloribus iridis loqueremur.

Talia tamen corpora eo quod pervia sunt ab aliorum corporum coloribus, quia non eumdem habent colorem pervia accedentibus prope et longe, sicut sunt aer et maris aqua : alia autem unum tenent colorem, sive hoc sit longe, sive prope : cujus causa est,quia radii qui peragunt, procedunt ad visum a re visibili, recte incidunt rei visae, quando homo est prope, et non intrant in profundum talium corporum : tamen propter hoc videntur quasi in toto lumine vel quasi sub obscuro. Si enim sunt purae perspicuitatis, sicut rarus aer et ignis et caelum, videbuntur nusquam visum terminantia, sed plena lumine perficientia sicut color saphiri clarissimi. Quando autem longe est, tunc obliquatur pyramis reflexa ad oculos : et tunc de necessitate basis ejusdem pyramidis oblique jacet in superficie talium corporum : et quia superficies habent lenes et spatiosas, ideo apparent splendida ad nimiam albedinem cum splendore mixtam declinantia : et hoc fit quando sunt spissata aliquantulum, sicut superficies maris apparet : si autem habeant in se diaphana combusta vel incensa vel aliter alterata, tunc recipiunt diversos colores secundum hoc, quemadmodum aurora, crepusculum, et nubes.

Quod autem ex omnibus his est sciendum in hoc loco, illud est, quod phantasia coloris sive apparentia coloris quam AdminBookmark Graeci vocant, in omnibus corporibus, sicut dictum est, a luminis participantia diaphano diversitate determinantur secundum naturam ipsius coloris, hoc solo excepto, quod locus continens corpora aliquando facit transmutationem ad alium colorem quam sit ille quem habet secundum sui perspicui naturam. Sicut enim videmus, quod cum. sol splendet super parietem ante quem sunt arbores, et transeunt nubes non spissae aquosae, tamen ante solem radius per nubes veniens colorem plantarum projicit super parietem : et tunc non videtur in colore naturali. Cujus rei causam aliam rem non arbitror, nisi quam supra dixiximus : quia lumen si afficit perspicuum secundum posse perspicui et non secundum posse luminis : et ideo cum nubes aquosae transeunt super sole mixtione luminis cum perspicuo aliquantulum spisso aquoso, generatur color viridis : quia est ipsum lumen sic nubi incorporatum : quod lumen sic veniens super plantas, primo figuram accipit plantarum : eo quod plantae non sunt perviae : et ideo veniens ad parietem tingit parietem colore viridi, qui in veritate est nubes : et dicitur plantae, quia figuratur a planta, sicut figuratur umbra a corpore quolibet super quod fulget lumen.

Ex omnibus autem dictis manifestum est, quod una et eadem natura perspicui

receptiva est coloris tam in perviis coloribus quam hic in corporibus determinatis non perviis : perspicuum enim sive perspicuitas facit colorem participare secundum modum quo est in corpore, sicut supra diximus. Inest etiam hoc perspicuum plus et minus in omnibus corporibus tam mixtis quam simplicibus, sicut determinatum est. Quoniam autem hoc perspicuum secundum actum perspicuitatis est in extremitate corporum determinatorum, oportet necessario etiam colorem secundum actum esse in extremitate. Sicut autem hoc curamus de potentia calore et de potentia perspicuo : quia nos quaerimus hinc caloris naturam et esse et diffinitionem : et manifestum est quod nulla res diffinitur per hoc quod est in potentia et non in actu. Color igitur utique erit talis qualis dicta est perspicui extremitas vel extrema perspicuitas in determinato corpore existens : et erit per eamdem naturam colorum ipsorum perspicuorum corporum sicut aquae, et si quod est aliquod corpus talem habens perspicuitatem : et in quocumque color prius videtur inesse, ipse inest sine dubio secundum modum et diversitatem extremae perspicuitatis in omnibus : sicut enim illa variatur, ita et variatur color naturalis ipsius.

Contingit autem aliquando inesse perspicuo quocumque modo accepto hoc Ipsum quod in aere facit lumen : et illud etiam, contingit non inesse, et tunc vocamus hoc tenebram in aere. Quando Igitur illud lumen est in extremo perspicuo, et ipsum perspicuum corporis terminati est clarum : tunc talis participatio luminis in perspicuo vocatur albedo. Quando autem in toto privatur vel fere in toto, vocatur tunc haec nigredo. Et ideo quia in corporibus perviis est lumen et tenebra, haec in corporibus determinatis est albedo et nigredo : propter quod patet nigredinem esse privationem albedinis, sicut saepe docuimus in libris quos fecimus ante istum de scientia naturali. Secundum igitur istam determinationem lumen colorum est hypostasis et forma : et perspicuum est eorum potentia in qua fiunt secundum modum diversitatis ipsius potentiae. Signum autem quod sit sic sicut dictum est, hoc est, quod praecipue videmus in eclipsi solis omnia corpora vehementer alba pallescere, quasi forma sibi et actus sui caloris diminuatur. Propter eamdem autem causam fulgentem albedinem habentia de die, in lumine solis pallida apparent ad lumen lunae. Est ergo sic determinanda natura coloris.