LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT II.

Et est digressu) declarans dubia quae sunt circa caloris generationem.

Habet autem plurimas dubitationes, quae nisi solvantur, non poterit aliquid constare quod diximus. Est autem prima dubitatio ex. supra dictis surgens : quoniam color qualitas est simplex : quod autem ex actu et potentia componitur, non est simplex : diximus autem colorem fieri ex actu qui est lumen, et potentia perspicua.

Amplius autem perspicuum omne substantia est : ex substantia autem non fit non substantia, sicut neque ex non substantia fit substantia : videtur igitur non esse vera inducta coloris determinatio secundum naturam.

Adhuc autem lumen nullum habet contrarium : color autem secundum speciem contrarium habet : non igitur videtur lumen esse actus coloris.

Quaeramus autem adhuc, unde venit coloris contrarietas, si color non est nisi participatio luminis a perspicuo?

Est autem harum dubitationum solutio, quod non. esse hoc compositum est secundum esse cujus essentia fluit ex pluribus : quia quaelibet forma dans esse et speciem, fluit ex omnibus quae sunt principia ejus in eodem genere praedicamenti : et tamen est simplex forma specifica, sicut humanitas quae ex substantia et intermediis generibus et differentiis constat : et tamen non est composita hoc modo compositionis quo dicimus compositum esse hoc aliquid in natura : et quod etiam ipsa differentia simplex est : et tamen exit a genere et superioribus generibus et differentiis aliquid tamen esse ex aliquo non facit compositionem, sed. determinat in esse magis determinato : et ideo rationale non magis compositum est quam sit sensibile, licet sit magis determinatum. Propter hoc etiam paucioribus convenit : et tales formae potentialiter habent in se virtutes eorum ex quibus sunt, licet non componantur ex naturis diversis.

Patet igitur non esse consequens, quod si coloris esse causatur a lumine simul et perspicuo, quod color sit compositus : non enim fluit ex illis duobus sicut ex componentibus, sed. potius totum esse coloris est alterum ipsorum quod est lumen sic vel aliter determinato perspicuo participatum : et licet lumini accidat participari, tamen substantiale est colori quod sit participatum : quia ipsum non est hypostasis coloris nisi prout est participatum.

Quod autem objicitur, quod perspicuum substantia est, non est conveniens : quia nos supra diximus, quod perspicuitas confert ad esse coloris, et non sicut ingrediens substantiam ejus, sed. sicut id. in quo habet fieri sicut in proprio subjecto, in quo etiam variatur secundum dispositionem perspicuitatis ejus.

Quod autem dicunt lumen nullum ha- bere contrarium, verum est : contrarietas autem colorum non est ex lumine, sed ex contrariis dispositionibus perspicui, quae sunt opacitas et transparentia partium determinati corporis in superficie continente. Et per hoc patet omnes inductas dubitationes non impedire,praedictam coloris determinationem.

Sunt tamen qui haec omnia negant, dicentes lumen esse substantiam quam quidam vocant corpus spirituale : quidam autem vocant eam formam substantialem perspicui : et ideo non est de consideratione coloris. Sed quod lumen non sit substantia, nos jam in libro de Anima probavimus : et ideo hic transeundum est : sed alias physicorum opiniones volumus considerare quid habeant veritatis.

Dixerunt igitur quidam non talem esse coloris determinationem sicut diximus : eo quod non dicunt colorem esse lumen perspicuo incorporatum, sed dicunt quia color est ipsa perspicuitas : dicunt enim omnis perspicui hanc esse naturam, quod quando comminuitur, efficitur pulvis ejus albus, sicut apparet in nive, et glacie, et vitro, et crystallo, et omnibus aliis. Hujus autem causam esse dicunt, quia cum comminuitur perspicuum, nulla pars alii continuatur : neque quaelibet existens in una superficie cum alia terminata est in seipsa : et ideo efficitur pulvis non pervius. Quia vero perspicuum quodlibet habet aliquid luminis, ideo quaelibet lumen suum reflectit super alia : et efficitur in eis lumen quasi calcatum et spissatum ex tali reflexione partium ad. invicem : et ista spissatio luminis est albedo et candor : et a causis contrariis opaci corporis efficitur nigredo. Hoc autem probatur in spuma quae est alba, et in aliis multis perviis quae sunt minutatim comminuta. Juvat autem ad hoc quod comminuta imitantur aerem propter quem magis albescunt: haec autem comminuta cum continuantur et componunt corpus aliquod, adhuc retinent discontinuationem : clara enim perspicua non compo-

nunt aliquod corpus nisi comminuta et divisa, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius. In composito igitur etiam reflectuntur lumina eorum ad invincem : et causabitur ab eis albedo si pure vincant opacitatem: et haec sententia non longe est a nostra sententia praeinducta.

Illi autem qui dicunt aereum perspicuum praecipue causare albedinem, dicunt quod humidum aqueum secundum actum causat nigredinem : quia vident quod pars glaciei soluta in aquam, tenebrosior est quam non soluta. Et hujus causam dicunt esse aquam actu humidam a qua evolat aer, qui intra glaciem contentus non poterat evaporare : propter quod glacies erat perspicua, et quasi candentis et lucentis et fulgentis perspicuitatis. Quod autem fractura causet terminationem, probant ex hoc quod quando perspicuum frangitur per scissuram aliquam, sicut glacies scissa vel crystallus, locus scissurae statim est albus et non pervius, sicut patet.

Si autem quaeritur ab istis, unde venit aer in pervium spissum et durum, magis quam in pervium liquidum? Dicunt quod ex altera duarum causarum contingit. Quando enim pervia sunt congelata sicut glacies et crystallus, tunc frigus congelans ea in spissando in ea comprimit aerem loci continentis ea : et ille facit ea lucentia quando sunt integra, et alba quando sunt comminuta. Si autem sunt coagulata primo calido humiditatem educente, et postea frigido humidum vaporosum comprimente, sicut quidam lapides pretiosi : tunc aereum est in eis ex calido ducente humidum aqueum ad formam aeris, et continetur in eis et comprimitur et ex commixtione prima et ex comprimente frigore secundo.

Invenitur autem alia opinio physicorum dicentium, quod nigredo sola est certissima natura coloris : et albedo accidit translucenti pervia per causam quae dicta est, et causa ejus in nigredinem est : quia videbant quod tinctores super nigrum colorem alium colorem tingere non possunt : super autem quemlibet alium bene tingitur alius. Si autem esset nigredo, ut inquiunt, privatio coloris, sicut videtur haberi ex supra dictis determinatis, quemlibet colorem de facili reciperet: eo quod privatio in natura facit esse subjectam cuilibet formae.

Adhuc autem alii sunt qui dicunt omnia elementa esse pervia plus et minus : et cum continentur ita quod plurimum unius est cum plurimo alterius, et minimum cum minimo, divisa partium pervietas irradiat se per totam superficiem, et condensatum in determinato corpore lumen reddit colorem album : et hujus nulla causa est, nisi quia superficies minimorum componuntur in compositione plana. Si autem angulose componuntur, tunc una obscurat aliam : et ideo visus non penetrat per superficiem talem : et haec obscuritas, ut dicunt, nigredo vocatur. Et haec opinio in multis convenit cum prima : differt autem in hoc quod non ponit aliquid opacum esse ex natura, sed solum ex positione angulosa partium in superficie exteriori : et secundum istos prima causa coloris est pervietas et non pervietas.

Alia autem quaedam adhuc invenitur sententia dicens ad colorem nihil omnino facere pervietatem, sed corpora esse colorata ex seipsis et in profundo et in superficie : sed aliquando in corpore sunt pori vacui, in quos penetrat lumen et radius visus : et haec videntur alba si alba videntur : aliquando autem non sunt porosa, et in illa non diffunditur visus.

Ex omnibus autem his collatis opinionibus hoc solum difficilius est investigare, quomodo pervietas sit causa albedinis? et tamen nigredo sit vere color uno modo contrarius albedini, et alio modo privatio coloris, et oppositus albedini sicut privatio et habitus opponuntur. His autem qui dicunt albedinem causari ex pervii contritione, et post si componantur attrita, tunc aliquando adhuc reti-

nent albedinem : opponitur contra hoc, quoniam nos videmus gipsum et lapides multos non satis effici albos ex contritione, sed potius ex decoctione, sicut causatur albedo calcis. Si enim haec alterantur solum, et postea infundatur aqua, et conglutinantur, non multum albescunt exsiccata : sed si adunantur, multum albescunt : non igitur albedo causatur ex sola attritione pervii. Sed si concedatur eis, quod etiam in gipso et calce, prout dicunt, causatur albedo, quid dicent de albedine ovi decocti? Constat enim quod albugo ejus ante decoctionem ejus non fuit multum alba, et per decoctionem fit multum alba : cujus causa non est divisio, cum nos videamus quod inspissatur fortiter per decoctionem. Nec potest dici quod hoc fiat propter aeris admixtionem : si enim in decocto plus esset aeris quam in crudo, tunc decoctum ovum levius esset quam crudum : cujus contrarium videmus, quia decoctum mergitur citius in aqua quam crudum.

In alchimicis etiam est quidam modus operationis, quia accipiunt Litargirum et coquunt in aceto albo, puro, bono, fori decoctione donec dissolvatur in eo : et postea colant acetum multoties quousque fiat translucens et album aliquantulum, et miscent illud acetum cum aqua in qua decoctum est albumen vetus : et tunc ambo simul mixta colant diligenter, et saepe quousque totum mixtum simul fiat quasi lacryma. Si autem diligenter colatur, tunc non provenit ex eo compositio quae quaeritur : et cum permiscentur hae duae aquae,tunc ex. eis coagulatur litargirum : et quod fuit translucens dissolutum efficitur albissimum sicut lac acidum : et ideo vocant ipsum lac virginis, et exsiccatur et induratur. Constat autem, quod haec divisio non fit ut ex ipsa fiat translucens : quando enim dispersum fuit in aceto, particulae ejus non fuerunt translucentes multum : albedo igitur quae acc?dit constricto, non fuit causata ex pervietate contrita sola, ut videtur.

Est autem adhuc ad haec objectio quae dicta est supra, quod color sit quoddam esse luminis in perspicuo terminato. Si enim sic esset, tunc albedo esset lumen clarum in terminato perspicuo, et nigredo esset privatio ejusdem, sicut nos supra diximus : et si haec concedantur, non erit motus de albo in nigrum nisi uno modo, ut primo sit subpallidum, deinde pallidum, et sic continue motum efficiatur nigrum. Nos autem contrarium hujus videmus. Si enim ea quae frequentius accidunt attendamus, tunc album venit in nigrum tribus modis : quorum unus est proprius, quando solum album et purum convertitur in nigrum : hoc enim primo efficitur subpallidum, et postea pallidum, deinde fuscum et sic nigrum. Aliquando autem videmus ipsum moveri primo ad subrubeum vel croceum, deinde ad rubeum et sic ad purpureum, et per indicum venire in nigrum. Tertiam antem videmus viam, quando ex illo statim fit viride clarum, et deinde viride, et postea intensa viriditas, et postea efficitur nigrum. Ista autem diversitas non potest esse ex. albo et nigro tantum : igitur oportet tertium esse aliquid visibile unde causetur ista diversitas : et hoc erit si nos dicamus, quod albedo non est esse luminis in perspicuo terminato, sed albedo quoddam visibile praeter lumen : cujus lumen non est hypostasis haec substantia, sed aliquando accidit ei, et aliquando non : tunc enim si albedo simpliciter transeat in nigrum, tenebit per media quae sunt subpallidum, pallidum, fuscum, et caetera quae dicta sunt. Si autem albedo sit cum lumine inradiante eam, et super ipsam reverberetur fumositas intensa, et sic moveatur in nigrum : tunc si albedo lucens vincit fumum album, ibit primo ad subcitrinum, et sic ad. citrinum, et post ad subrubeum, et rubeum, et indicum, et nigrum. Si au- tem statim in principio motus vincitur albedo, retento tamen lumine, tunc tenebit medium subrubeum, et rubeum, et rufum, et rubicundum, et purpureum, et indicum, et nigrum. Si autem fuerit albedo clara radiosa victa vapore aqueo reverberante eam, tunc antecedit album primo, deinde clarum, et tunc viride lini: et tunc erit sicut aerugo aeris, et tandem sicut folia porri : et sic continue deficit in nigrum.

Et haec quam nunc diximus, videtur esse opinio Avicennae , sicut apparet ex verbis ejusdem. Confirmat autem dictum istud per rationes quasdam : dicit enim quod si pervietas et lumen esset sufficiens causa albi et privationes causa nigri, tunc videremus quoniam nigrum si sic esset, non redderet colorem suum alteri quando est in pervio vitro : radius enim non transit per ipsum, nec ingreditur in ipso sicut in alio colore : ita etiam medii colores nihil omnino deberent reddere de nigro, quia nihil est : sed tantum deberent reddere aeri et visui ad quod est in ipsis coloris albi : et hoc nos non videmus. Si autem aliquis ad hoc velit dicere, quod operationes albi et nigri in mediis coloribus sunt permixtae, et ideo non possunt immutare id quod est albedinis simpliciter, iste concordat jam in hoc quod nigredo sit aliquid determinatum : quia privatio cum habitu non permiscetur : eo quod nihil et aliquid nullam habere possunt penitus permixtionem. Et ideo etiam objectio eorum qui probant nigredinem esse aliquam determinatam naturam contrariam albedini, licet concordare videantur cum ista opinione, tamen non concordant, vel non concedunt. Duo enim sunt modi permutandi colores, fingendo scilicet vel transeundo subjectum in alium colorem. Et verum est quod fingendo nigrum non recipit colorem alium : et hoc contingit

ideo quia tinctura magis est in substantia corrosiva, et non permittit sibi alium colorem in ista superficie superlinita cohaerere : transmutando autem bene permutatur nigrum in album et in quemlibet alium colorem : cerusa enim licet sit nigra, cum de plumbo est facta, tamen saepe transmutata efficitur alba. Idem autem est de pulvere ferri qui niger est, et in aliis similibus est eodem modo. Haec autem natura melius facit quam ars : eo quod ipsa semper transmutando operatur, et ad transmutationem ars non sufficit propter moventis defectum. Calidum enim vel frigidum in natura transmutans movetur a coelo, cujus virtus est in ipso sicut quodlibet instrumentaliter operans habet in virtutem sui motoris. Calidum autem vel frigidum movens in arte, non habet hanc virtutem : et ideo raro pertingit ad speciem quae quaeritur, nisi per artem quaeratur hora in qua coelum cum homine operatur. Haec igitur est opinio Avicennae.

Sententia autem quae dicit de poris, nulla est omnino : quia pori illi aut sunt pleni, aut sunt vacui : et si sunt pleni, tunc non prosunt ad penetrationem luminis et visus. Si autem vacui, tunc vacuum esset aliquid, quod nos improbavimus in scientia Physicorum.

Amplius si detur poros esse in corpore, quomodo salvabitur hoc quod dicunt, quosdam poros esse in rectitudine contra lumen et Adsum,et quosdam tortuose?Fiat enim pila crystallina vel hyacinthina, et sint pori quos rectos dicunt in una superficie ejus ad aliam quae vocatur longitudo pilae : tunc enim in alia superficie latitudinis ejus non penetrabit in eam visus et lumen : quod falsum esse videmus.

Amplius constat quod haec corpora sunt colorata secundum istos : coloratum autem tegit corpus quod est post ipsum cum sit determinatum : haec autem corpora non tegunt, sed reddunt colorem. corporum existentium post ipsa : ergo aut ipsa non habent colorem : quod non concedunt : nihil enim habens colorem potest esse medium colorum, sed potius non. color est medium ad colores, sicut habitum est in libro de Anima. Si igitur habent colorem, oportet quod habeant colorem tectum et occultatum : et quaeramus quid tegit colores eorum? et non poterit dici quod tegat eum nisi porositas quae est in ipsis : porositas autem cum det locum lumini et visui, magis deberet revelare et detegere colorem quam tegere et abscondere : et ita nihil omnino videtur valere dictum de poris.

Adhuc autem porositas cum sit vacui interceptio in corpore, et vacuum nihil sit, videtur porositas nihil esse, aut prope nihil : hoc ergo quod aut nihil, aut prope nihil est, non debet contegere colores, ut videtur.

Quod autem isti dicunt, qui solam pervietatem causam colorum esse dicunt, non videtur esse conveniens : quia ex ipsa sola non posset oriri diversitas colorum. Spissitudo enim non est causa albi, neque etiam raritas. Similiter antem neutrum istorum est causa nigri : et ideo ista opinio etiam falsa est. Adhuc autem quoniam si pervietas esset causa albedinis, videtur quod maxima pervietas causa esset maximae albedinis : et hoc non est verum : quia maxime pervia magis luminosa sunt quam alba.

Ex omnibus igitur dictis opinionibus, aut illa est vera quam supra explanavimus, aut illa quam diximus esse Avicennae : sed illa quae est Avicennae diminuta est, quia non ostendit nobis quid sit albedo, ex qua dicit eam non esse lumen in perspicuo terminato. Et ideo adhuc est revertendum ad supra determinatum modum colorum qui est de opinione Aristotelis, quod scilicet lumen in determinato perspicuo incorporatum fit color, et quod lumen hoc modo sit hypostasis colorum : et ideo planum est quod sola divisio perspicui non facit albedinem. Concedendum est autem quod lumen secundum se acceptum non est color, nisi large sumpto colore : et ideo albedo calcis et gipsi causatur ex adustione,

quia calidum extrahit ubique humidum subtile, quod secum ducit subtilius siccum : et ideo siccum ubique passum est ab humido evaporante : propter quod partibus terrestribus minimis ubique in superficiebus adhaerere perspicuum : et inde est quod efficitur calx albissima.

Quod autem dicunt pervium divisum effici album ex hoc quod una pars super aliam projicit lumen, et ideo lumen inspissatur, ergo arbitror esse concedendum : sed id pervium efficitur subtilius per determinationem : et cum illud existens ubique tingat terreum, et aliquo modo adhaeret ei, oportet quod talia combusta sint albissima : et quando humectantur per aquam,aliquantulum obscurantur propter aquae spissitudinem : et cum sint exsiccata, tunc subtile adhaerens redit ad actum, et tunc efficiuntur albissima.

Et quod objiciunt de opere alchimico, quod lac virginis vocatur, dicendum acetum et aquam albuminis esse perspicua, et per colationem effici magis perspicua : et quia sunt acuta multum, ideo lavet ex litargiro unctuosum humidum quod non sinebat ipsum depurari: quo extracto induratur per terrestre siccum quod est in eo : et tunc propter omninodam penetrationem humidi perspicui per ipsum et terminationem sui in ipso efficitur albissimum.

De ovo autem quod inducit Avicenna, causam habet : quia in quantum perspicuum rarum est, tanto habet per se partem a parte distantem. : et quanto constant partes,tunc unaquaeque irradiat super aliam lumen quod remanet ex spissitudine et viscositate : et tunc efficitur fortis albedinis, sicut est in ovis coctis : et licet minus sit in eis de aereo, tamen lumen retinetur in perspicuo humido quod retinetur infra terreum et albificat ipsum : hujus autem signum est, quoniam ova in toto combusta quando in toto separatur humidum aqueum, nigrescunt, aut fusca inveniuntur.

Et quod inducit de tribus viis albi moti in nigrum, facile est solvere secundum Aristotelem, ita quod non oportet dicere quod aliquid sit color praeter esse quoddam luminis in perspicuo terminato. Si enim contingat plus esse perspicuum quam terminatum, erit luminis esse in ipso cum fulgore quodam : et tunc si super illud reverberet perspicuum fumosum, multum habens opacitatis, sicut est vaporosum terrestre incensum tenue, tunc erit rubeum et subrubeum : et si super idem album fulgens reverberet vaporosum perspicuum mixtum ex aqueo et terreo subtili bene commixto cum humido vaporante, erit croceum sive subcitrinum et citrinum, et sic ulterius. Si autem reverberet super ipsum aqueum humidum tenue vaporans, perspicuum erit inde plus et minus secundum diversitatem hujusmodi perspicui. Si autem sit aereum vaporosum permixtum subtilissimo terreo bene commixto et adusto, erit color hyacinthinus. Et sic ex esse luminis in diverso in perspicuo erit accipere coloris naturam et omnem colorum diversitatem. Refutamus igitur omnes opiniones praeter eam quae est Aristotelis de natura et generatione colorum, quam in praecedenti capitulo determinavimus.