LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XIV.

Qualiter odoratus et odorabile sunt media sensuum et sensibilium ?

His autem sic determinatis, determinemus qualiter se habeat odorandi sensus ad alios sensus : videtur enim sensus odorandi habere imparem qui cadit in medio in imparibus existentibus omnibus aliis sensibus. Omnis enim impar numerus unum qui facit, imparitatem habet in medio parium : quoniam diffinitio numeri imparis est, qui in medio parium unitatem habet, propter quam in duo aequalia dividi non potest. Et sic quinque existentibus sensibus, locum qui est in medio parium possidet odoratus : ipse enim medius est sensuum tangibilium qui fiunt per rei sensibilis contactum, quemadmodum sunt tactus et gustus : et in alia medietate sunt sensus qui sunt eorum qui per omnia extrinseca media sentiuntur, sicut sunt visus et auditus.

Et propter hoc odorabile est passio nutrimentorum, quoniam est passio alimenti : et est sicut in subjecto in sicco enchimo quod est de numero tangibilium : et quoad hoc convenit cum gustu et tactu. Est autem et in eodem genere quoad medium extrinsecum cum audibili et visibili : cujus signum est, quia odores odorantur in aqua et in aere, quae sunt extrinseca media odorantium, in quibus secundum esse spirituale sit species odorum. Odorabile igitur quodammodo commune est amborum generum sentiendi : tactuali enim quidem inest quantum ad subjectum odorum, et perspicuo per quod est visus, et audibili per quod est auditus : audibile autem voco aerem tremoris et soni susceptivum. Rationabiliter igitur assignatur odor siccitati enchimiae, quae ex odorante diffunditur in medium, sicut color et sanatio attribuuntur suis mediis secundum proprias naturas in ipsis inventas.

Tantum igitur dictum sit a nobis quomodo oportet accipere species odorabiles, et quomodo non oportet easdem accipere. Sicut autem sensus odoratus est medius sensuum, ita odorabile est medium sensitivum, quoniam subjectum ejus est de numero tangibilium : esse autem odoris in medio est simile audibilibus et visibilibus quoad esse spirituale quod habet in medio.