LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VII.

De numero mediorum saporum, et de generatione eorum, et quare sunt septem.

Quemadmodum autem supra diximus, quod colores medii generantur ex commixtione albi et nigri: ita et sapores generantur ex dulci et amaro qui sunt extremi inter sapores, sicut infra ostendemus : et generantur medii sapores secundum proportionem ad extremos in eo secundum quod magis et minus propinquus est extremo unusquisque eorum, sive haec proportio fiat secundum numeros commixtionis et motus, sive fiat indeterminate secundum abundantiam tantum et defectum.

Omnes autem qui delectationem faciunt in gustu et natura, hi sunt commixti in numeris. Cujus signum est, quod ars coquinaria et medicina quae componit cibum ad delectationem et sanitatem, numerum et pondus attendit componentium. Secundum autem hunc modum considerando sapores, solus pinguis inter medios est quasi dulcis propter vicinitatem quam habet ad ipsum. Cum enim dulcis sit ex subtili in humido virtutem habens sicci, pinguis habet hoc fere : sed ex. terrestreitate habet plus parum, in quantum viscositatem et lubricitatem habet quamdam, quae est ex majori sicco tenente humi- dum, quod tamen victum est ab humido subtili aereo. In altera autem parte salsus est juxta amarum : quoniam cum amarum sit in sicco combusto, ex defectu humidi salsus est in sicco combusto in humido : et ideo fere idem sunt illi et non distant nisi per majorem et minorem humidi defectum. Ponticus autem et acetosus et stipticus et acutus sunt in medio : sed stipticus et ponticus sibi invicem magis sunt vicini : quoniam stipticus causatur ex multo terrestri, quod propter calidi defectum non est subtiliatum : et ideo alteratur humidum complexionale ad modum terrae : propter quod terrestris est sapor ille, cui attribuitur cum eo quod habet de natura saporis exsiccare, propter multum terrestre quod in eo est. Stipticus autem est, qui est fortissimae terrestreitatis et exsiccationis. Acutus autem causatur ex calido complexionali nimis acuente terrestre siccum complexionale, non tamen incendente, nec comburente : tunc enim alterando humidum complexionale acuet ipsum : et ideo isti sapori a Galeno attribuitur calefacere et solvere. Juxta autem hunc est aeris sapor, qui causatur ex calido alterante siccum, quod alteratum alterat humidum ante complexionem et decoctionem completam per calidum .: et ideo iste sapor est fructuum : et ideo etiam isti sapori, testante Galeno, attribuitur non calefacere, eo quod actio calidi in ipso non sit completa, sed attribuitur ei solvere solum. Sicut autem aeris est.ante complexionem, ita acetosus est postquam ex acutis humidis evaporaverit calidum complexionale : ideo enim frigidae substantiae est,et tamen acutae est actionis : quod accidit propter quasdam partes sicci combustas in ipso : propter quod dicitur quod acetum est hebes in substantia et acutum in actione. Fere enim sunt aequales humorum

species et colorum : dico autem fere, quoniam cum ex pluribus constituatur sapor quam color, necesse est esse plures differentias saporum quam colorum : et hoc probat opus naturae, quae plures sapores operatur in plantis quae sunt ejusdem coloris. Patet igitur quod diversitas complexionis plus variat sapores quam colores. Hujus autem rei vera causa est, quoniam in uno tantum quod componit corpora, invenitur color, hoc est, in diaphano quod non est corporum secundum quod complexionantur ad invicem, sed ex convenientia eorum cum perpetuo superiori corpore : sapor autem ex omnibus complexionantibus corpora constituitur.

Si quis autem velit considerare numerum sensibilium formaliter secundum quod discernibilia sunt per sensum, septem inveniet notabiles diversitates in eis. Quod sic probatur : quia sicut nos diximus in libro de Anima , ea quae sunt in physicis corporibus, per motum fiunt in illis : motus autem cum in qualitate non sit nisi quale fluens : quale autem fluens sit inter privationem et habitum quae sunt aliquo modo contraria : oportet quod medium de natura sit extremorum, eo quod motus non est nisi forma post formam, sicut ostendimus in tertio Physicorum : " Elementa igitur prima omnium mediorum sunt extrema inter quae est motus. " Licet autem in quolibet motu sint infinita fieri, sicut dictum est in sexto Physicorum , non tamen sunt infinita in eo secundum actum accepta. Quae autem aequalitate proportiones accipiuntur, secundum actum et numerum terminatum sunt accepta : non igitur sunt infinita. Si igitur sciamus quod proportionaliter accepta sensibilia sunt inter extrema, tunc sciemus numerum sensibilium cujuslibet sensus. Constat autem quod inter quaelibet duo extrema inter quae est motus alterationis, est proportio aequalitatis quae est penes tantum habere de uno quam de altero. Est igitur penes unum medium accipere quo distat per aequidistantiam ab utroque extremorum : in nulla autem natura quae secundum genus est una, est plus una proportione quae est secundum aequalitatem : quoniam sicut unum est in numeris, ita aequale in proportionibus. Non igitur contingit accipere in aliquo sensibili unius sensibilis plus uno medio quam sit per aequidistantiam extremorum mediorum. Omnia igitur alia sunt intermedium hoc et alterum extremorum : aut igitur sunt inter medium hoc et extremum quod ponimus esse nigrum aequidistanter, aut secundum proportionem inaequalitatis.

Et dicamus medium aequidistans esse c, extremum autem unum esse a, et alterum extremum b, et accipiamus D inter c et a : aut igitur aequidistant utrique et proportionem habent aequalitatis ad utrumque, aut proportionem habent inaequalitatis. Si dicantur aequidistare : ergo tantum habet de c quantum de a. Sed medietas ejus quod est c fuit a, quoniam inter a et b c distabat aequaliter. Ergo hoc ipsum d partem a accepit de c, et accepit similiter ab a partem a : ergo per duas acceptiones appropinquat ad a, et non nisi per unam quae non est pura, sed permixta : appropinquat ergo et c. Est igitur vicinum magis a quam b, et datum erat quod aequidistabat uterque. Patet igitur quod non est aequidistans medium accipere inter a et c, et eadem ratione non est aequidistans accipere inter c et b in uno sensibilium. Oportet igitur quod non abundanti multum acceptione accipiat de c quam de a, si debeat fieri propinquius a : sicut si diceremus quod accipit quadruplum c quantum accipit de a, quando movetur de a in G : tunc enim efficitur vicinius c quam a : propter igitur abundantem proportionem constituuntur media inter

c et a. Si igitur abundabit a, erit vicinius extremo : et si abundabit c, erit vicinius medio aequidistanti : nec potest in genere magis multiplicari proportio inter.duo quando est proportio inaequalium : non igitur erunt nisi duo media inter medium aequidistans et alterum extremorum.

Erunt igitur septem proportionaliter in genere accepta sensibilia, duo scilicet extrema, et quinque media : quorum unum sumitur proportione aequalitatis per aequidistantiam inter extrema : et alia duo per abundantiam unius extremi supra medium, et per abundantiam medii super extremum, et similiter residua duo inter reliquum extremum et aequidistans medium. Si quis autem in his proportionibus ad speciem et materiam descendat, erunt amplioris diversitatis : et ideo est quod quidem multo plures colores dicuntur esse quam septeni, et novem dicuntur esse genera saporum vel plura : sed secundum formalem in genere acceptam proportionem impossibile est ultra septenum extendi sensibilium numerum et diversitatem. Et quia mediorum quaedam sunt propinquiora extremorum alteri, ideo rationabiliter dicunt quidam lividum, quod pallidum vocatur, album esse. Esse enim albi quasi in proximo sequitur flavum, quod est subalbum, sicut sapor unctuosus sequitur dulcedinem.

Color autem puniceus et ille qui Graece dicitur AdminBookmark , quem nos citrinum dici- mus, et viridis color, alii sunt in medio albi et nigri secundum dictas proportiones accipiendi : et alii sunt inter istos, quia inter medios vicinos extremum sunt alii medii viciniores medio secundum aequidistantiam accepto. Et sicut diximus quod nigrum est privatio albi in perspicuo, ita amarus plus et salsus minus sunt privatio dulcis : sed cum forma saporis sit passio facta a sicco in humido, in amaris est privatio materialis principii saporum, quia in amaris humidum complexionale evaporavit et remansit sicut terreum incensum et combustum :

et quoad hoc privative opponitur dulci. Quia autem effectus calidi in sicco combusto est aliqua qualitas, ideo formaliter contrarie opponitur dulci amarum, et materialiter ut privatio et habitus : et iste est conversus modus oppositionum quae sunt inter album et nigrum, sicut patet ex superius dictis. Ex hoc dicitur, quod cinis combustorum omnium amarissimus est : eo quod totum humidum complexionale exhalatum est ex ipsis, et non remansit nisi siccum incensum.