LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT IV.

De vera causa quare in tenebris aliquando videtur ignis micare ex oculis.

Nos autem passionis inductae veram causam assignare volentes, dicimus quod omnia lenia habent aliquid lucis, licet non omnia faciant lucem. Lene autem vocamus planum et politum, cujus una pars non obumbrat aliquo modo aliam, neque impedit a lucis perceptione et lucis reflexione, quae maxime fit super lene politum. Tale autem lene maxime est humidum vel in humido terminatum : humidum enim talis naturae est, quod ejus una pars fluit ad aliam, et nulla alii supereminet. Et ideo omne actu humidum et spissum politum est. Similiter autem si sit ex humido, sicut vitrum et metalla, quae frequenter splendent propter eamdem causam. Similiter autem fit quando cum terrestre aliquid, quod tamen non nisi in humido terminatur et coagulatur, sicut sunt capita piscium et squamae et ossa : haec enim cum sint perspicua, sunt de natura lucentium : quoniam omne perspicuum inspissatum lucet, cum lux non sit nisi actus et perfectio perspicui, et omnis actus in propria materia habeat fieri. Haec autem omnia probantur per ea quae tam in ''Caelo ei Mundo,

quam in secundo de Animat dixi de lucentibus.

Cum igitur haec ita constant, dicimus quod hoc quod vocatur nigrum oculi, lene quoddam est: similiter autem idem vocatur medium oculi, et est ubi foramen uveae venit usque ad humorem crystallinum. Locus enim ille leuissimus est et spissus : et ideo partim ex natura diaphani constantis in ipso, cujus proprius actus est lux, partim ex lumine quod intrat in ipsum ab extrinseco, quod non perit, sed servatur et tenetur sicut caetera visibilia, sicut dicit Averroes , aliquid hujus luminis est in oculo, non ex componentibus oculum, quia componentia ipsum sunt humores aquei et tunicae et telae ipsum oculum involventes : sed post ex duobus accidentibus introductis. Hoc igitur lene aliquid luminis habens apparet et visibile fit, quando celeriter movetur oculus. Et hujus causa est, quia tunc oculus efficitur subito in duobus sitibus : et ideo ignis micans ex ipso in situ primo subito videtur ab eodem in sit secundo antequam dispareat. Refractio autem oculi subito de situ in situm excutit lucem : sicut enim continue et celeriter idem quod fertur unum existens, est quasi duo in omni intermedio motus quo movetur oculus : ita etiam oculus unus quando subito movetur, efficitur unus quasi duo. Et ideo ut in diversis sitibus existens potest esse in duplici ratione visum et videns : tamen est idem in subjecto. Et hujusmodi exemplum est : quoniam si quis candelam in manibus teneat super aquam, quae est in vase nigro in tenebris, et non in luce diei, apparebit speculum candelaris luminis in aqua : quam eamdem aquam si moveat subito et celeriter percutiens eam nihil aliter dispargens, divaricabitur forma candelae in tota aquae superficie : et paulatim quiescente aqua, quiescit candelae speculum in loco uno m superficie aquae. Et omni eodem modo est de lumine, quod duplici de causa superius dictum est in oculo. Quando enim celeriter percutitur oculus, aut aliter movetur oculus, divaricatur subito humor qui est in oculo, et divaricatur lumine quod est in humore. Et quia oculus speculum vivum est, et suae vitae operatio est videre, ideo tunc lumen ejus restringitur super seipsum : sicut nos etiam in aqua diceremus, si aqua esset videns : tunc enim una pars aquae videret aliam, et lumen quod est In aqua : totum autem hoc facit celeritas motus propter quem aliquid aestimatur esse videns et ad visum, cum tamen sit idem secundum subjectum.

Quod autem lene in tenebris luceat propter causam quam superius diximus, probant capita piscium et humor turbidus quem emittit piscis, qui sepia Latine, et AdminBookmark Graece vocatur. Illa enim superius lucet propter dictas superius causas. De noctilucis autem diximus in libro de Almma , de quibus etiam inferius faciemus mentionem. Et quod motus faciat Ista sic visibilia, probatur ex hoc, quod si lente moveatur oculus, non accidit sic ignem lucentem ex visu videre : propter motum enim aestimatur id quod est unum, sit simul duo, visum scilicet, et videns : et ille in veritate seipsum videt modo praedicto : sicut contingit in refractione quando idem in uno fit et subito restringitur super seipsum secundum quod est in alio situ.

Quod autem dicunt aliquando super nasum effundi visum, non contingit nisi humore in oculo abundante qui In se habet lumen. Et Ideo cum inundat versus conum nasi per foramen uveae et diaphaneitatem tunicae quae vocatur cornea, aliquid luminis micat super nasum.

Quod autem inducunt de connaturalitate visus ad visibile, potius ostendit oppositum suae intentionis : quia cum visus po-

tentia sit talis, quale est visibile secundum actum, et potentia luminis sit ipsum perspicuum, oportet quod in oculo dominetur natura alicujus elementorum perspicuorum : et nos haec infra aquam esse ostendemus.

Haec igitur vera causa est inductae superius passionis. Ista enim opinio Platonis est : ac si nos diceremus si stolam plenam aqua esse materiae igneae propter luces ignis, quae micant in ipsa aliquando.