LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XV.

De errore Pythagorae qui quaedam animalia nutriri dixit odoribus.

Quod autem quidam Pythagoricorum dicunt, ex dictis non apparet esse rationale : dixerunt enim illi quaedam animalia nutriri odoribus : et fuit illa ratio dicti eorum, quod nihil invenitur in ventribus eorum : cum enim odor sit secundum esse spirituale deveniens ad odoratum, constat quod nutrire odores animalia possunt.

Et prima ratio quam contra hoc inducimus, est quia nos videmus, quod nutrienta ea animalia de quibus dicunt, non sunt simplicia, sed composita habentia esse materiale et corporale et in corporali nutrito, et simplicia quae formae sunt simplices, non nutriuntur. Si igitur hoc est, quod ab omni cibo primitus tracto fit quaedam superfluitas quae rejicitur ab eo quod nutritur : sed hoc fit dupliciter. In quibusdam enim nutritis fit segregatio superfluitatis in ipsis quae nutriuntur, sicut in animalibus habentibus stomachum vel vesicam vel alterum istorum. In quibusdam autem fit segregatio superflui extra ipsa quae nutriuntur, sicut in plantis quae trahentes nutrimentum in terra, relinquunt id quod est impurum.

Dictum autem est de his in libro de Nutrimento et nutrito . Cum igitur a simplici et formali nihil segregari possit, eo quod totum est aequaliter purum vel inaequaliter impurum, et odores esse simplicium habeant qualitatum, relinquitur quod odoribus nihil nutritur.

Amplius autem ipsa quae corporale habent humidum esse solum, non sunt nutritiva : quod enim constitutivum est nutriti corporalis, et corporale vult esse nutrito : et cum nutritum sit mixtum, oportet nutrimentum esse mixtum. Si autem aqua simpliciter non nutrit, multo amplius impossibile et multo minus rationale aerem nutrire qui venit cum odoribus : oportet enim incorporari ei quod nutritur : et hoc esse non potest cum spiritualis sit, et in ipso odor sit in esse spirituali.

Cum his autem rationibus quae dicta sunt, ista inducemus, quoniam omnibus animalibus quae nutriuntur, est locus determinatus qui est venter, in quem trahitur nutrimentum ut ibi digeratur : et ab illo loco postquam est cibus ingressus, recipit totum corpus. In tali autem loco non est instrumentum odoratus, sed potius in capite, qui locus non est digestionis cum. sit frigidus, et ad caput intrat odoratus cum spirituali fumositate : et ideo vadit utique ad locum ad quem pertingit inspiratus per nasum spiritus, et non ad locum nutrimenti : ergo non nutritur aliquod animal odoribus. Manifestum est igitur, quod odorabile non confert ad nutrimentum.

Quomodo autem odorabile conferat ad sanitatem per modum qui supra dictus est, manifestum est et experimentis sensus et aliis rationibus quae supra inductae sunt : et ideo quod facit nutrimentum in per se nutribilibus, hoc ad sanitatem facit odor in per se odorabilibus.

Hoc igitur modo determinetur de sen- sibilibus secundum unumquodque instrumentum et organum sensuum : quoniam hic de tangibilibus nihil dicemus : quoniam tangibilia secundum seipsa in se-

secundo Peri geneseos considerata sunt : secundum vero relationem ad sensus qui dicuntur tactus, determinatum est de ipsis in secundo de Anima .