LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT IV.

De falsa solutione quorumdam circa inductam quaestionem.

Quod autem ad istam quaestionem dicunt quidam tractantium de sensu et sensato de concordiis harmoniarum, concedentes quoniam nullae simul duae consonantiae vel duo soni perveniunt ad auditum, sed successive una post aliam : sed propter temporis insensibilitatem quae est inter unam et aliam, decipere videtur auditum, ita quod putatur consonantia diapente vel diatesseron audiri simul : et hoc volunt referre similiter ad visum et ad sensitivum primum, concedentes propter inductas dubitationes nulla duo simul sentiri sensu communi, nec simul audiri, nec simul videri : duo etiam quae sunt partes alicujus totius, oportet dicere aliquem utrum unum recte dicatur an non : est enim examinandum dictum istud, et non statim oportet opinari, quod non sit aliter simul videri rem aliquam vel audiri, nisi quando decipiuntur sensus per tempus insensibile quod est inter sensum unius, et sensum alterius. Si enim hoc quod dicunt, non est verum, tunc non oportet aliquod tempus insensibile per quod decipiatur ut credantur duo simul sentiri, sed tota et omnia simul sentiri et non decipi propter tempus.

Si enim sensus sentit aliquid alicujus sensibilis, hoc est, aliquam partem unam et aliquid, vel aliam partem ejusdem sentit incontinenti ex continuo tempore : tunc oportet ipsum non decipi, quod ipse sit sensus illius partis : quia quandocumque sensus accipit aliquid de sensibili, tunc sentit se accipere illud cum sensibili cognitione : et tunc non latet id quod sic accipit. Est enim sensus aliquis tunc per formam sensibilis informatus, et tantus est quantum accipit de sensibili : et utrumque istorum est in continenti, hoc est, in continuo tempore sensibilitatis secundum actum factae : ergo tunc non latet sensum tempus unius et alterius : quoniam si lateret eum, simul etiam acciperet sensibilem cognitionem de aliquo : et haec duo stare non possunt simul, quia sequeretur quod idem noscet per sensum et non noscet. Cum enim accipit sensibile perfectum, tunc etiam deprehendit tempus quando accipit : sensus autem qui est omnino rei insensibilis, ille decipit sensum et latet : et hoc quidem per se manifestum est : hic enim

decipitur quidem ipse sensus sicut sensus secundum actum factus : hoc enim non deprehendit sensus, quando est super insensibile, quamvis forte videat ipsum et sentiat secundum quod sentit. Si ergo tempus sic dicatur insensibile, et cum hoc ponatur sentire : tunc sequitur quod sensus videt et sentit secundum quod sentit : et tamen non deprehendit se sentire, eo quod est insensibile tempus : et haec sunt impossibilia.

Amplius etsi nos concedamus, quod est quaedam magnitudo et temporis et rei insensibilis propter parvitatem, sicut supra diximus, non propter hoc utique esset aliquod tempus vel res aliqua quae non sentitur, id quod in hujus temporis aliqua parte, vel istius quanti temporis aliquam partem videt. Dixerunt enim quidam, quod in loto tempore nihil videtur simul, sed in partibus temporis videtur pars et pars rei visibilis, et in toto tempore simul nihil videtur. Hoc autem dixerunt, quia voluerunt visum modum esse visus super visibile, et discursu dixerunt perfici visum, ita quod pars in parte temporis et in alia parte videtur alia pars, et in toto tempore simul nihil omnino. Et licet nos concedamus quod continuum et tempus et visibile dividitur, non tamen propter hoc concedimus quod in toto et totum nihil videatur hac de causa : quia visio si fiat per luces et partes rei visae, ita quod in nulla hora sit totius rei simul : haec est enim opinio Euclidis in libro de Visu, et opinio omnium eorum qui dicunt visum perfici transitu aliorum super illud quod est visibile. Si enim dicimus quod intus suscipiendo, non tam magnitudine simul videt et sentit in continuo toto tempore, sicut necesse est dicere si videamus intus suscipiendo, eo quod non recipitur pars et pars formae visibilis per vices temporis, sed tota species simul in toto tempore visionis, tunc non potest alicui parti totius temporis auferri per divisionem in qua non sentiebatur totum, sed pars ejus una quae sit prima, vel media, vel tertia.

Et hujus exemplum est, sicut si ponamus tempus visionis unius secundum actum factum esse d sig. : dico quod si tunc videat totum intus suscipientem, non possumus aliquod nunc vel horam auferre a D G tempore, in qua non sentiebatur totum : non ergo possumus dicere quod aliquod hujusmodi sensibile sentit in parte temporis, sed totum in toto sentit : hoc enim esset dictu, sicut nos diceremus quod aliquis videt totam rem unam sicut arenam hanc, quia partem arenae videt, et numquam totam arenam simul : et sicut diceremus quod hic ambulet in anno, quia ambulat in parte anni hac et illac : ambulatio enim actus est qui non est motus temporis, nisi quia pars ejus est divisa per partes temporis : et ultima pars ejus est in ultima parte alterius. Si igitur visio talis est actio, quod discurrat per vices temporis super partes magnitudinis visibilis, sicut dicunt Plato et Euclides et alii Auctores, ad radiorum esse, toto tempore D sig. nihil sentit de visibili, sed in ultimo puncto temporis jam sentit totum sensibile, eo quod tunc tetigit punctum ejus. Si ergo secundum istos dicitur totum sentire a b, quod sit magnitudo visibilis et sensibilis : hanc enim ponimus esse a b : et hanc, ut diximus, dicitur totam sentire et totam rem sensibilem, eo quod in ejus parte temporis sentit aliquid ejus quod est a B, et sic per vices curret per partes : sic enim est eadem proportio in a B indivisibili quae est in d sig. tempore : tunc enim in d sentit a et in sig. sentit b, et sic dicitur totum in toto tempore sentire. Hoc autem est inconveniens : quia secundum hoc oportet sentire sensum unum aliquid quod est pars a b et alicujus temporis d sig. : erit illud sicut g. Totum autem simul secundum hoc numquam est sentire, eo quod numquam per indivisibilia potest transire totum : si enim radius discurrat, cum extremitas sua sit indivisibilis, non attinget nisi indivisibile et in indivisibili tempore : et sic non sentiet umquam nisi aliquot indi- divisibilia in aliquot indivisibilibus temporis : et totum numquam perficiet secundum sensum.

Cum igitur hoc inconveniens sit, oportet dicere quod omnia simul sensibilia sunt, sed sic fit visio, quod videantur quod sunt indivisibilia quae sunt in ipso. Diximus enim supra quod solam magnitudinem et ea quae sensibilia decernuntur ab ipso, videt a longe visus : sed non videntur ea quae quantumcumque indivisibilia sunt in ipsa : sed videt visus id quod non est indivisibile. Causa autem hujus dicta est in antedictis. Ex his igitur patet, quod nullum tempus in quo fit visio est insensibile et indivisibile in.quo fit motus visus super indivisibile rei visae, sicut isti dixerunt. Nos autem multa superius in primo tractatu contra istam opinionem induximus quae hic supponimus : hoc autem ideo fecimus ut confundantur qui adhuc hodie istam defendunt opinionem.