LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VII.

Et est digressio declarans improbationem opinionum, quae dicunt extramittendo fieri visum.

Nos autem antequam inductas solvamus rationes, volumus improbare istas opiniones fortibus rationibus : et tunc deinde inducere harum rationum solutionem.

Dicamus igitur primo , quod lumen egrediens est de visu secundum ambas opiniones quae ponunt nos extra mittendo videre illuminatum aerem qui est inter videntem et visibile. Lumen autem quo illuminatur aer, non est relatio quae sit respectu unius, et non respectu alterius : quoniam sicut album non respectu unius est album, sed compara- tum ad. omnes : ita lumen deferens et illuminans aerem, facit aerem luminosum respectu omnium. Constat autem quod a pluribus lucentibus congregatis tantummodo majus lumen egreditur, sicut patet in conjunctione plurium candelarum. Sequitur autem ex hoc, quod pluribus hominibus simul stantibus et dirigentibus visum in aerem ad unam partem, aer plus illuminaretur quam si staret ibi unus solus : et sic quilibet homo melius videt stans cum alio, quam stans solus. Adhuc autem cum multi debiles in oculis simul stabunt, melius videbunt quam unus stans per seipsum, et limpidum habens visum : quia in multis debilibus oculis plus est de, lumine quam in uno vel duobus limpidis oculis : quae omnia absurda sunt valde. Falsum est igitur visum emittere pyramidales radios.

Amplius autem cum dicitur quod visus emittit pyramidale lumen, per quod fit sensus visivus quando miscetur medio quod est inter videntem et rem visam, tunc quaerimus utrum hoc lumen per seipsum facit sensus, aut secundum quod est unitum diaphano quod est intermedium ? et sive hoc, sive illo modo dicatur, inquirimus utrum medium illud sive lumen solum, sive diaphanum illuminatum perficit videre et sentire secundum visum, ita quod sit instrumentum sentiens et reddens sensibile animae sine primo sensitivo, aut sit non instrumentum sentiens, sed sit medium sensibile deferens et reddens tantum ?

Et si dicatur quod lumen radiale est medium sicut instrumentum, et sentiens et reddens, sicut in veritate Antiqui dixerunt : tunc oportet ut cum sit corpus, ut dicebant, et non possit unum corpus per aliquid penetrare nisi aliquid, et concedat quod pori et foramina sint per aerem quae transeunt corpora radialia : et quia non videtur in aere tantum, sed etiam stellae per spatium quinti corporis, oportet quod ipsum etiam sit plenum poris, et praecipue quando multi sunt simul aspicientes stellas : quod est absurdum :

nihilominus oportet ut totum lumen quod pyramidaliter radiat implens hemisphaerium, efficiatur sentiens : quod est adhuc absurdum. Oportet etiam, quod cum. hoc lumen uniatur exteriori lumini stellarum et solis et lunae et ignis, ut totum lumen omnium lucentium sentiens efficiatur : quod est absurdissimum.

Si autem dicatur, quod diaphanum illuminatum est medium sicut instrumentum sentiens et reddens sensibile primo sensitivo, tunc sequitur quod totus aer sensibilem virtutem saepe a nobis accipiat et saepe perdat : et non solum aer, sed etiam caelum totum : et sic caeli natura magna transmutatione transmutatur si toties accipit sensum, et toties privatur eo, quoties convertitur et advertitur intuitus oculorum diversorum ad ipsum : quae omnia sunt absurdissima.

Si autem dicatur, quod medium sive sit lumen sive sit diaphanum illuminatum, est quidem sentiens : sed ad hoc quod nos videamus, non exigitur nisi recta oppositio videntis et visi : tunc non oportet dicere, quod medium sit sentiens et non sentiens : quia nihil confert ad visum nisi recta oppositio, in cujus medio spatio intercidit medium. Sine causa igitur dicitur, quod virtus sensibilis egreditur in radiis et contingit reru visam. Si autem medium quod est inter videntem et visum, est medium tantum, et non instrumentum sentiens : et hoc est dicere, quod sit deferens tantum visum et reddens eum rei visae : secundum istos tunc oportet quod medium illud aliquid patiatur a visu oculorum, sive medium illud sit corpus pyramidale, sive sit diaphanum.

Quaeramus igitur, quae sit illa passio quam medium recipit a visu ? illa enim non est sensus visus : quia hoc jam improbatum est : quia secundum hoc medium instrumentum sentiens efficeretur. Et si dicatur quod id. quod suscipit medium, illud est lumen, hoc idem est dictu : quia jam. concessum est, quod lumen est ipsum medium quo perficitur visus. Dicatur igitur quid sit, utrum sit calor,vel

frigus, vel aliquid aliorum. Et si quidem est calor, tunc quidem in frigore non esset visus : et si in frigore, tunc in calore non esset, et sic de aliis oppositionibus contrariorum. Si autem est qualitas aliqua innominata, tunc mirum est qualiter scita est haec ab auctoribus istius scientiae : quia quod contingit fieri, contingit aliquo nomine significari. Si autem dicant quod medium est diaphanum, et quod emittitur in medium a visu, est lumen : tunc illud medium esset aliqua natura medium : et oportet quod sit medians sic quod deferat visum : et tunc rationem quaeremus quare deferat virtutem visivam, sicut prius fecimus.

Amplius autem si lux corporea pyramidalis egreditur a visu, oportet quod uno vel pluribus perficiat de modis quatuor videre. Aut enim erit ita perficiens visum, quod sit conjuncta cum tota re visa et non separata a vidente, sed continuata usque ad ipsum : aut ita conjungitur cum tota re Ansa, quod derelinquit et separatur a vidente : aut non est conjuncta cum tota re visa, sed cum aliqua parte ejus etiam quocumque modo, sive separata, sive conjuncta se habeat ad videntem : aut ita perficit visum, quod separatur ab utroque, scilicet a vidente et a re visa. Si autem dicatur quod ita perficit visum, quod continuatur cum toto vidente et cum tota re visa : res autem visa est medietas sphaerae mundi : oportet igitur egredi ab oculo lucem corpoream, quae impleat hemisphaerium : cum clauditur oculus, non iterum egreditur alia lux corporea similis primae : et hoc fit multoties : et hoc mirum est valde si tanta corpora toties generari possunt a parvo lucido oculi : haec generatio fit in arbitrio claudentis oculum et aperientis.

Si vero huic absurditati Plato velit subvenire, dicens parvum radium emitti ab oculo, qui post miscetur lumini exteriori, et disgregatur: et cum disgregatur, extenditur a vidente usque ad rem visam, et ita continuatur utrumque. Tunc quaeramus, quare res visa eminus apparens non videtur in tota sua quantitate ? Si enim visus est per contactum radii cum tota magnitudine visi, tota ejus magnitudo deberet reddi primo sentienti: et posset quidem esse, quod disgregatio et divaricatio radii confusum faceret visum, sicut confusos et incertos videmus colores eorum qui eminus apparent : sed non tollet aliquid de magnitudine. Visa igitur eminus et visa prope ejusdem, quantitatis videri debent : quod est contra experta demonstrata.

Huic autem objectioni nullo modo subvenit id quod invenit Euclides de quantitate anguli sub quo perficitur visus, qui minor est cum lineae radiales extenduntur longe, et major quando extenduntur prope : hoc enim subvenit bis qui ponunt simulacra rerum devenire ad visum non per lineas radiales, sed sub lineis radialibus. Secundum illos enim simulacrum est in oculo depictum in cono pyramidali sub lineis radialibus concluso : de qua opinione nos infra faciemus mentionem. Isti autem de quibus hic est sermo, Empedocles scilicet et Plato, tactu radiorum dixerunt perfici visionem.

Amplius autem quale est dicere radium emissum ex oculo disgregari ? Cum enim non sit aliquid agens disgregationem ejus, et sit corpus diversum habens motum ab omnibus corporibus simplicibus, quia motus ejus est a vidente ad rem visam ubicumque fuerit, oportet quod disgregatio ejus fiat ex hoc quod ingreditur inter partes ejus aliquid de non corpore vel de nihilo, quod est stultum omnino. Ex his igitur patet primum praeinducta) divisionis membrum esse falsum.

Si autem dicant secundo modo perfici visionem, scilicet quod lux corporea pyramidaliter egrediens ex oculo conjungitur cum tota re visa, et separatur tota a vidente : tunc id quod non contingit videntem, nihil omnino reddit videnti. Sic igitur perfici visum simile aliquid est dicere ac si aliquis sentiendo tangat manu abscissa : vel ac si serpenti reddatur sensus ejus quod tangit cauda ejus abscissa, propter vitam et motum quae permanent in cau-

da postquam abscissa est. Si autem dicant ad hoc quod ubi deficit radius, ibi immutat diaphanum quod est inter videntem et rem visam ad perfectionem visionis : nos jam in praecedentibus ostendimus esse impossibile.

Si vero tertio modo velint dicere, quod : scilicet radius non tangit nisi in parte rem visam, sequitur statim ex hoc quod nulla res videatur secundum totum, sed secundum partem quae tangitur a radio. Sed forte diceret quod quando radius tangit partem rei visae, tunc permutatur totum visum in radium et unit se ei, et sic percipitur totum et non pars : hoc absurdissimum est, quoniam magnitudinem quae est unum communius sensibilium, maxime accipimus per visum.: et quis audiet hoc ab eis quod totum hemisphaerium vel tota stella Jovis vel Saturni vel aliorum corporum magnitudo unitur magnitudini radii. Oporteret enim quod magna corpora aequarentur indivisibili: quia radius in puncto in quo tangit rem visam, indivisibilis est ad minus secundum sensum. Si autem dicat, quod quando punctum radii tangit partem rei visae, tunc immutatur quantitas diaphani tota quae concluditur sub base pyramidis : et illam speciem rei visae acceptam reddit radio, qui venit ad oculum et nuntiat de re visa et quantitate ejus : haec enim in veritate fuit sententia multorum Philosophorum qui radios instrumenta quibus perficitur visus, esse dixerunt. Dicimus contra haec, quod lineae corporea) pyramidis figuram describentes in diaphano, sic immutantur a natura . diaphani inter se conclusi, quod debet quaelibet linearum nuntium facere de sensibili : et cum multae sint valde, tunc quidquid videtur, debet multoties videri et quasi infinitis, quod est absurdum. Adhuc autem quaeramus, qua immutatione immutatur diaphanum et radius, ex quo supponitur quod videamus emittendo et non suscipiendo, et non redibitur ad superius inductam absurditatem ?

Amplius si consentimus his quae dicta sunt In ''Physicis , quod nihil est inane, et quod duo corpora in eodem loco esse non possunt: si cum hoc diceremus egredi pyramidalia corpora et radialia ab oculis, oporteret nos ponere perforatum totum aerem et totum, caelum, et non esse caelum continuum et solidum. Adhuc autem cum videamus ea quae sunt in fundo aquae limpidae, oporteret nos dicere aquam perforatam et plenam vacuo : et hoc omnino mirum est. Dicendo enim aquam gravem et humidam, dicemus eam impraeceps descendere in omne foramen : et si cum hoc dicimus foramina manere in ipsa omnia, in quibus ponebat et discurrit lux pyramidalis in. ipsa diffusa, est difficile vel Impossibile intelligere.

Si autem quis dicat, quod lux ab oculis emissa, parva est : et saepe contingit quod id quod est parvae quantitatis, valde inficit et Immutat id quod est maximae quantitatis, sicut videmus quod parum de croco secundum colorem Inficit multam aquam : et sic lux parva egrediens totum alterat hemisphaerium. Dicemus in contrarium hujus, quod quando parum inficit ad multum, oportet quod illud quod est parvum, sit multae virtutis et subtilis substantiae : et id quod multum inficitur, erit parvae virtutis et grossae substantiae, sicut se habent ad invicem aqua et crocus. Et ideo dupliciter potest commisceri crocus cum aqua. Unus enim modus est, quo commiscetur substantia croci cum substantia aquae, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius, et minimum unius cum minimo alterius : et sic parum croci. inficere potest plurimam aquam : quia cum omne corpus sit divisibile, minimum croci minus est quam minimum aquae : et ideo parum croci multiplicatur tantum quantum multum aquae : quod sicut diximus contingit Ideo qaia subtilis substantiae est crocus et aqua

grossae. Alius autem est modus, quo crocus per solam alterationem inficit aquam, ita quod substantia manet impermixta, sicut est in omnibus sensibilibus quae qualitates suas generant in corporibus circumstantibus se. Et hoc contingit dupliciter : forma enim sensibilis In corpore vicino rei sensatae dupliciter generatur, sicut In medio scilicet et in subjecto, cujus extremum est, quod quando album vel croceum aliquid jacet in fundo aquae, apparet forma illius in superficie : cum tamen aqua retineat colorem naturalem : et hoc vocatur a physicis medium reddens tantum, et non habet sicut subjectum habet passionem. Vocatur autem a quibusdam esse spirituale ipsius sensibilis secundum quod est in medio. Utroque autem istorum modorum parum croci inficit multam aquam : sed. primo modo efficitur aqua crocea, sed secundo modo reddit colorem cereum ex hoc quod supernatat partibus croceis in se natantibus. Quaeramus Igitur, quo istorum modorum parum lucis egreditur de oculo, et inficit perspicuum aquae vel aeris? SI enim dividitur substantia Ipsius per minima et ita immiscetur substantiae perspicui, tunc non salvatur in eo figura pyramidalis, nec salvatur in eo vis visiva. Si autem secundo modo miscetur per alterationem solam, quae efficitur qualitas perspicui, tunc reditur ad. ipsam absurditatem, quia multi habentes debiles visus, melius videbunt simul quam aliquis per se solus habent bonum visum. Idem autem sequitur si tertio modo misceatur : quia plurima alba jacentia in fundo aquae quasi lucidam faciunt aquam, cum praecipue dictum sit In libro de Anima , quod lux et lumen sint intentio rei luminosae.Ex omnibus autem modis planum est videre, quod tertium supra inductae divisionis membrum sciri non potest, quod est, quod lumen egrediens de visu cadat in partem rei visae qualitercumque se habeat ad oculum videntem ex quo egreditur.

Si autem quarto modo, scilicet quod lumen egrediens non continuatur cum vidente neque cum re visa : hoc non potest aliter esse nisi quod egrediens non perveniat ad rem visam : et tunc si mediante ipso fit visio, hoc non potest esse nisi altero duorum modorum : quorum unus est, quod lumen recedens a visu a loco ubi deficit, immutat aerem ad sensibile percipiendum et sibi reddendum : et postquam habuerit ipsum, immutet post se aerem ad idem sensibile reddendum visui. Sensus autem est, quod illuminet lumine suo perspicuum, et per illud reddat sensibile visui : et si priori modo fiat immutatio ad sensum vehendum, diximus superius quid sequitur impossibilium. Si autem secundo modo dicatur fieri, tunc quaeramus quare non statim perspicuum actu illuminatum immutatur ad sensibile percipiendum et reddendum sensui? Si enim potest recipere sensibilis formam perspicuum illuminatum ab oculo et reddere oculo, tunc etiam sine illo potest recipere, si illuminetur ab alio oculo. Haec igitur sunt quae inducere volumus contra eos qui dicunt quod visus fit ab oculis pyramidaliter emissis radiis.