LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XIV.

De comparatione opinionis Democriti ad opiniones Empedoclis et Platonis.

Si autem comparare velimus inter duas sententias Antiquorum jam habitas, tunc irrationale omnino est dicere, quod videre fiat per visum exeuntem ab oculo, et extendatur per hemisphaerium usque ad astra, sicut dixit Empedocles. Dicere autem etiam visum esse prodeuntem ab oculis quodantenus, et quoddam spatium scilicet, et ibi juvari lumine exteriori, sicut dixit Plato coadjuvari visum sic prodeuntem rebus visibilibus. Hoc enim quod dixit Democritus, quod visus est forma quae in principio exterioris pellis conjungitur oculo, melius est : sed tamen hoc etiam stultum est dicere, sicut patet ex dictis. Quod autem isto stultior sit sermo Platonis, qui dicit interius lumen conjungi exteriori, manifestum est. Quaeramus enim, quid sit quod dicit lumen conjungi lumini ? Et quaeramus etiam, quomodo possibile sit quod lumen lumini conjungatur ? Cum enim Plato et Empedocles posuerunt lumina et radios esse corpora, erit eis impossibile invenire medium hujus conjunctionis : non enim quodlibet corpus conjungitur cuilibet : illa enim non conjunguntur, inter quae semper medium est. Interius igitur lumen semper in oculo existens, et exterius non possunt conjungi : quomodo enim conjungerentur, cum inter ea continua et solida intercidat oculi miringa, quae est oculi tunica ? Duo enim corpora in eodem loco esse non possunt. Si autem interius exiret per miringam, oporteret lumen et miringam osse in eodem loco, quod est impossibile.

Quod autem sine lumine quod est actus perspicui non possit perfici visio, dictum est a nobis in aliis libris. Sed sive hoc sit lumen, sive sit aer perspicuus, sive aliud perspicuum quod medians est inter rem visam et visum qui est in medio centro humoris crystallini et inter ipsum oculum, semper hoc verum est et certum quod meatus qui est per pervietatem talium perspicuorum tam exterius quam interius oculi, perficit ipsum quod vocamus videre : et omnia talia per quae est meatus iste, sunt deferentia visibile et reddentia ipsum et non videntia vel sentientia : spiritus autem et virtus visiva quae in crystallino centro est, est recipiens et sentiens et dirigens ipsum in spiritu sensibili ad interiores cellulas capitis, in quibus aliae virtutes sunt animae sensibilis. Sensitivum autem commune quod est sensus communis, est accipiens et sentiens complete, et nulli reddens secundum sensibilem cognitionem. Omnibus autem istis consideratis, rationale est quod id quod est interius oculi ubi virtus visiva sita est, sit aqua : quia aqua de numero perspicuorum est, quae lumen et visibilia recipiunt. Et quia perspicuum non perficit visum sine lumine, quia sine lumine exteriori non potest videri in perspicuo : ita etiam interius in oculo videri non potest sine lumine : sed hoc lumen

est ingrediens ab extrinseco in oculum. Ad hoc autem quod fiat visus secundum actum tam interius in componentibus, quam exterius in deferentibus visibilia, oportet perspicuum illuminari. Interius igitur oculi necesse est aquam esse : quia ignis abundans destrueret oculum: caeleste autem perspicuum per substantiam in compositionem corporum corruptibilium non venit. Similiter autem aer esse non potest propter duas causas : quarum una est, quia non servat formas, sed defert tantum. Id autem in quo est judicium sensus, servare oportet. Secunda autem est: quia si esset aer, magis abundaret in extremo exteriori oculi quam in interioribus oculi : et sic anima quoad virtutem visivam esset in extremo oculi. Probatur hoc quod diximus ex hoc quod aer eo quod est spirituale, non potest commisceri secundum dominium in corporibus generantibus : quia motum haberet extra mixtum, et esset ibi violentum : et talia non perficiunt suas operationes. Aqua autem cum terra commiscetur et manet. Cum igitur anima oculi quae est visus, sit interius in centro crystallini, oportet interius oculi perspicuum esse et receptibile. Hoc etiam manifestum est ex accidentibus oculi. Jam enim per experimentum didicimus, quod quidam ita vulnerati sunt in bello juxta tempora, quod accidit fieri tenebras in oculis : eo quod nervi abscissi fuerunt qui dicuntur optici, per quorum poros virtus visiva decurrit ad oculos : abscissis enim his et post rcsariatis propter duritiem cicatricis obstruitur porus per quem lumen a crystallino oculi vectum spiritu ingredi habuit : et ideo tenebrae fiunt, sicut quando lucerna exstinguitur. Et mirabile de hoc accidit tempore nostro, quod miles vulneratus in tempore sinistro, dextrum amisit oculum : quod utique contingit ex concancellatione nervorum ab oculis ad anterius capitis directo- rum, sicut superius diximus. in talibus enim agentibus id quod vocatur perspicuum pupillae, abscinditur sicut lampas obstruitur : et ideo non parat lumen ad interiora.

Accidentia autem haec indicantia multa sunt valde : quorum unum efficacius est, quod oculus incisus et dissolutus emanat aquam. Accidentia autem alia plurima sunt : quia videmus quod visus post excellentem claritatem aliquam luminis vel albedinis in quam diu adspexit, si convertat se postea ad colores minus claros, videtur ei primum quod tecti sunt panno subtili albo qui paulatim deficit: hoc enim significat, quod perspicuum formativum formarum in oculo erit elementum perspicuum quod est aqua. Adhuc autem diu motus navi vel alio vehiculo si convertat visum ad terram, videtur ei terra moveri: cujus eadem causa est, quia servatur in visu et spiritu visivo forma motus. Idem autem est de gutta cadente, sicut diximus supra : est tamen spiritus in oculo vehens formas visibiles, sicut supra ostendimus , ''qui in tenebris ad interiora corporis movetur : propter vero longam absentiam ejusdem ab humoribus oculi coagulatur et nimis infrigidatur humidum oculi et tunicae. Et ideo contingit, quod qui diu stetit in carcere tenebroso, si subito educatur in claram domum quae habeat parietes albos, vel ad lumen solis, confunditur visus ejus et excaecatur : et forte convertuntur ei oculi in figuram lapidum : et hoc est ideo quia lumen extrinsecum circumfulgens oculum excitat calorem propter reverberationem quae fit in lenitate oculi : et expellitur frigus oculi ad interius et constringit oculum et destruit.

Ex diversitate autem horum spirituum, et ex diverso situ humoris oculi diversitas magna accidit circa visum : quoniam habens humorem crystllinum non in centro, sed versus interiorem superficiem

oculi non videt nisi de propinquo : et quia lumen non directe ingreditur per centrum oculi : quia si via ad centrum occasionata non. esset, tunc humor crystallinus esset in centro, ideo super centrum est via perspicui et luminis : et ideo tales non vident nisi re visibili elevata super oculos.

Si autem solum spiritum debilitari contingit, sicut fit in senibus et exsiccatis ex vigiliis et studio, tales non vident juxta oculos sed eminus ad distantiam aliquam : cujus causa est, quia quando visibile est juxta oculos, tunc ad directum oculi non diriguntur nisi paucae partes ejus : et quaedam sunt super oculum, et quaedam infra, et quaedam a latere divertentes a directo oculi: et quia spiritus debilis est, tales partes non percipiuntur : cum autem removeatur magis ab oculo visibile, tunc magis ex directo percipiuntur, eo quod magis tunc diriguntur lineae quae sunt inter visum et visibile : et ideo etiam est quod stans in determinata distantia a visibili aliquo, magis percipit distantiam ejus quam stans prope.

Ad hoc autem sciendum, notandum est omnem visum fieri sub figura pyramidis, cujus basis est super rem visam, et angulus in centro crystallini : propter quod cum oculus sit spiritus, omnes lineae a. basi pyramidis ad angulum ejus protractae, perpendiculares sunt super oculum et super humorem crystallinum, a cujus circumferentia ducuntur ad centrum ejusdem sicut semidimidiam sphaerae. Hae autem pyramides multiplicantur secundum numerum visibilium : quia a visibili procedit lumen in visum cum forma visibili : et quando huc et illuc verticatur oculus, mutatur pyramis secundum diversa visibilia : et haec pyramis non describitur in corpore quod sit lux vel lumen, ut dixerunt Antiqui, sed describitur super formam perspicui per quod est visus : et lineae describentes sunt rectae luminis immutationes et non corpora, Cum autem sic fiat visus sub pyramide, fortior tamen est visus ad tineant quae vocatur axis sphae- rae oculi, et axis pyramidis, quae quidem linea mobilis est : quia ipsa nihil aliquid est nisi recta immutatio ad centrum oculi directa : et cum movetur oculus, necesse est etiam moveri ipsam. Haec autem omnia supponenda sunt, probanda autem in libris de visu in perspectivis , quae scientia compleri non potest nisi primum consideremus ea quae pertinent ad. geometriam.

Hoc igitur sic supposito,expresse patet, quoniam quando res fuerit propinquior oculo, tunc plures partes basis pyramidis oblique respiciunt oculum : et quando mensuratae fuerint distantiae, tunc plures ejus partes respiciunt oculum directius. Hic autem supponemus exemplum. Sit enim oculus a, et diameter basis pyramidis sit B C, quam ponemus in una parte oculi propinqua, et in altera remota : et tunc apparebit quod diximus.

Ex omnibus autem praehabitis constat, quod si aliquid illorum accidit quae dixerunt Antiqui, quod scilicet sensuum instrumenta elementis adaptentur, sicut diximus, manifestum est quod oportet attribuere sensibus elementa secundum hunc modum, quod oculi quidem visivum instrumentum assignetur aequae, propter causas quas diximus.