LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT III.

De falsa opinione Antiquorum qui visum igni adaptaverunt.

In his autem quae de anima sensimus, diximus in antehabitis de virtute quam unusquisque sensuum habet respectu sui sensibilis : ubi etiam diximus aliquid de eorum instrumentis, quae elementa in quibus dominentur : licet enim ex omnibus elementis sint omnia sensuum instrumenta secundum proportionem geometricam commixta, tamen secundum medietatem et proportionem arithmeticam considerata non inveniuntur mixta ad causalitatem, sed in quolibet eorum unum dominatur elementum : et hoc quidem breviter tetigimus in libro de Anima . Sed quia super hoc multi Antiquorum speciales fundaverunt causas visus et auditus et caeterorum sensuum, ideo oportet nos hic subtilius considerare ad opiniones istas.

Antiqui enim et maxime Platonici quaerunt quibus et qualiter commixtis corporeis instrumentis habeant fieri sensuum operationes circa sensibilia. Quaerunt autem haec secundum naturam eorum quae sunt omnium corporum prima elementa, quae dicunt instrumentis sensuum dominari, et secundum naturam corum sensuum fieri operationes. Cum autem sensus sint quinque, et elementa non sint nisi quatuor, non inveniunt quod in quolibet diverso sensu aliquod diversum elementum ab alio dominetur : et ideo cupiunt quintum sensum captare, hoc est, simul cum alio aptare ad unum elementum : et ideo suos sensus igni aptaverunt. Omnes autem Antiqui faciunt visum esse ignis secundum dominium : cujus causa fuit, quod quamdam passionem experimento acceperunt in visu, et causam illius ignoraverunt, Passio autem visus haec est : quia constricto et celeriter moto oculo vel percusso desuper vehementer, videtur oculis ignem lucentem. emittere : et aliquando etiam quando subito movetur, videtur ignem lucentem effundere super nasum. Habet autem hoc fieri in tenebris vel quando palpebrae supervelantur oculis : eo quod tunc etiam fiunt tenebrae quando palpebrae velantes tenent visum : et ideo nemo, ut inquiunt, potest dicere quod lumen lucens ex visu ingrediatur tunc in oculum ab extrinseco, sicut quidam dixerunt volentes solvere. Inducunt autem et hoc quod videtur in oculis luporum et gallorum : illi enim lucent in tenebris sicut candelae vel carbones ardentes.

Hoc autem ita dicentes Antiqui supponebant, quod nihil lucet nisi ignis. Et ideo etiam caelum igneum esse affirmabant, et solem, et lunam, et omnes stellas. Hujus autem adhuc afferebant fortiorem rationem : dicebant enim, quod verissimum est, quod talis est visus in potentia formali, quale est visibile quando est in actu, sicut in auditu, videtur expresse in quo est aer : eo quod sonus secundum actum factus sit in aere : nullum autem visibilium est sine lumine, sicut ex his que in scientia de ''Anima tradita sunt, probatur. Oportet igitur lu-

mine abundare visum in compositione sui instrumenti. Lumen autem commiscibile in compositione corporum non est nisi lumen ignis : et ideo visum igneum esse dixerunt. Haec igitur et hujusmodi Antiquos ad istam induxerunt opinionem.

Est autem quaedam objectio mox ex dictis eorum contra eos accepta. Cum enim visibile quid objiciatur sensui quod videtur per seipsum non indigens alio ad hoc quod videatur, hoc non contingit aliquatenus latere aliquando sentientem et videntem. Ignis autem qui est in ipsa oculi compositione secundum istos, semper objicitur sibi in oculo. Ergo semper necesse est se videre sic lucentem. Quaeramus igitur ab eis, quare oculus quiescens et non percussus haec non videat? Tunc enim causam hujus convenientem assignare non possunt. Si autem ignis in eo dominaretur, semper emitteret luces visibiles : et quiescens et motus in eo dominaretur. Patet igitur quod causa objectionis inductae contra Antiquos, quae oritur ex falso dicto eorum, quam etiam causam opinionis Antiquorum qua putant visum esse ignem secundum dominium compositionis sui instrumenti, sumitur ex praedictis : et super istam falsam suppositionem inducunt super modum videndi per emissionem radiorum et luminis ex oculis, et multas subtiles scientias et contemplationes invenerunt: quae omnia super illud sunt, de quibus in sequentibus veram assignabimus rationem.