LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT V.

De solutione primae quaestionis qua quaeritur , an plura sensibilia contingat sentiri ab eodem in indivisibili tempore.

Antequam autem solvamus hoc ultimum inductum, videtur nobis considerandum esse de prius introducta dubitatione, utram scilicet oportet primum sensitivum simul multa sentire, sicut demonstratum est in libro de Anima, vel oportet hoc non fieri simul, sed divise, sicut videntur suadere superius introductae sophisticae objectiones ? Singula autem dico sentiri plura quando sentiuntur in una indivisibili virtute animae et tempore ad se invicem comparata. Est ergo primum considerandum an unam numero animam, hoc est, animam unam simplicem virtutem oportet simul tempore sentire hoc per unum sensum, et alibi in alio organo per alium ? ita quod haec duo non sentiat in divisibili parte sua et tempore divisibili, sicut dictum est in libro de Anima, quod sensitivum primum sentit simul accepta per diversos sensus, eo quod. refertur ad sensum sicut centrum ad lineas quae egrediuntur ab ipso ad circumferentiam : sic enim vocamus indivisibile in quo plura sentiuntur simul, sicut omni existenti continuo et continuato ad istud indivisibile primum sensitivum. Omnium enim organa sensuum particularium colliguntur et continuantur ab organo sensitivi primi: aut igitur sic sentit simul hic et alibi acceptum sensibile, sicut diximus : aut sentit primum quidem ea quae secundum suum sensum sentiuntur, et postea ea quae sunt secundum alium sensum. Hujus autem quaestionis exemplum est, sicut si nos quaeramus an. visus sentit plura simul aut non ? ac si. diceremus eum simul plura sentire, sicut nunc simul sit sentiens alium et alium colorem : eo quod plures partes habebunt haec sensibilia in quibus alius et alius color accipitur : et supra probatum est non per partes discurrere visum super visibile, sed formam totius accipere simul: haec enim plura semper sentiuntur rursum in eodem genere sentiendi, quia sentiuntur per visum omnia.

Et si forte dicat aliquis visum habere oculos duos, et in uno sentire unum, et in alio aliud, nihil obstat similiter esse in anima quae est primum sensitivum : quia sicut duo oculi diriguntur ad idem in quo perficitur virtus visiva, sicut supra diximus, ita etiam omnes communiter sensus diriguntur ad unum et idem

indivisibile in quo est prima virilis : et ideo est unus et idem effectus eorum. Ex his ergo forte unum quidem fit, eo quod diriguntur ad unum : et ideo est unus et idem effectus eorum. Si vero conceditur, quod secundum unum quidem sit sentire quod est ex ambolus sensibus duobus vel pluribus, tunc quoad hoc necessario unum sensibile erit secundum quod aliquod ad hoc est relatum, sed separatim comparatum ad hunc proprium sensum vel ad alium non similiter se habebit, sed potius duo erunt: et ideo diximus in libro de Anima, quod sensitivum primum est formaliter unum, et materialiter plura, eo quod plura terminantur ad ipsum.

Amplius sensus accipientes sensibilia sunt plures, sicut aliquis sciens dicat plures : ille enim non sentit plures per comparationem ad sciens primum, sed per comparationem ad ea de quibus est scientia : non enim potest esse aliquis actus sine virtute essentiali et per seipsam quae est actus illius operatrix, sicut scientia non est scientia nisi ab operatione primi et per seipsam scientis quod est intellectus agens. Similiter nec sensus actus erit sine virtute secundum seipsam sentiente. Hoc autem non est visus in quantum visus, qui si sic diceretur, tunc non sentiret auditus. Oportet igitur quod virtus illa sit primum sensitivum : absque hac igitur non erit aliquis omnino sensus : si enim haec virtus quae sensitiva est, simul multa et in uno sentit indivisibili tempore vel non, tunc manifestum est quoniam alia virtus quae est sensus communis, simul plura sentiat : magis enim oportet haec sensibilia etiamsi genere sint alia simul esse multa quam sensibilia, eo quod minus differunt.

Quod autem diximus intellectum sentire, ideo dicimus quod ex sensu multa accipit et talem comparationem habet ad sensus interiores, qualem habet sensitivum primum ad sensus proprios positio : omnes illi qui dixerunt non simul plura posse sentire intellectum, sic dixerunt et corporalem virtutem, sicut in libro de Anima diximus. Si autem diceretur quod alia virtute sentit dulce, et alia album, et in alia et alia parte animae : tunc dicemus quod cum sensitivum primum per se neutrum sit istorum, oporte quod sensitivum quod est ex eis necesse est aut esse unum., aut non esse unum. Non autem potest dici quod non fiat unum, quia omnis multitudo quae est sub uno communi, refertur ad unum quod est principium ipsius ex quo fit. Necesse est igitur quod ex eis fiat unum sensitivum primum: oportet enim quod una quaedam sit sensualis pars prima et per se.

Quaeramus ergo, cujus unius organi corporalis est illa pars animae quae est per se et primo sensualis : hoc enim nullum potest esse ex istis quae vocamus organa propriorum sensuum, sicut probatum est prius : quia cujuscumque unius solus esse diceretur propriorum, sequeretur quod sentire non conveniret alteri, eo quod proprii sensus a se invicem differunt in eo quod proprii sunt.

Ex omnibus igitur his sequitur, quod necesse est unam dici partem animae qua omnia sentit sensibilia propriorum sensuum., sicut prius in libro de Anima dictum est. Aliud autem genus propriorum sensibilium in quantum est aliud et aliud sentit per aliud et aliud genus sensuum. Dicamus igitur quod secundum quod indivisibile est primum sensuale secundum actionem unum existens, idem et unum est sensuale dulcis et albi et aliorum sensibilium : quando vero divisibile fit secundum actionem, ut scilicet referatur ad agentia diversa quae materialiter sub ipso sunt: tunc efficitur etiam sensuale dulcis et albi aliud et aliud. Ex his igitur determinatis habetur, quod per idem indivisibile possunt sentiri plura : sed debemus adhuc dicere an simul, an non simul.