LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VI.

Quod homo prave odorat, et de generatione saporis in communi.

De odore autem et sapore nunc dicemus. Est enim fere eadem passio et qualitas odor et sapor : quia utrorumque est sequela complexionis nutrimenti, sed non sunt in eisdem subjectis tamquam in materia : quia sapor est in humido aliquid passo a sicco complexionali, et odor est in sicco complexionati aliquid passo ab humido complexionati : sed saporum genus nobis hominibus manifestum est magis quam genus odorum. Hujus autem causa est : quoniam hunc sensum qui odoratus vocatur, pejorem habemus omnibus sensibus aliis qui nobis sunt, et omnibus aliis animalibus quae perfecta sunt secundum numerum sensuum : nisi forte sint aliqua aquatica, quorum membra valde sunt frigida et humida. Tactum autem habemus discretissimum inter omnia alia animalia. Cum igitur gustus quidam tactus sit, consequitur etiam ut aliis sensibus et aliis animalibus melius et discretius habeamus gustum. Causa autem horum omnium partim in libro de Anima generaliter quidem et figuraliter dicta est, partim autem et particulariter et perfecte determinabitur in libro de Animalibus , ubi de membris humanis agetur. Quia autem nobis certius est saporum genus et generatio quam odorum, et sapor est aliquo modo causa odoris, et ideo tractando generationem sensibilium oportet nos prius determinare de generatione saporum quam odorum.

Prius autem volumus quaerere de generatione saporis in communi. Cum autem sapor aliquid sit, et in aliquo sicuti in primo subjecto aliquam causam habeat suae generationis, oportet quod ex his natura saporis determinetur.

Quaerentes igitur primum subjectum ipsius in quo habet fieri, dicimus quod id erit proprium subjectum saporum, quod in se nullum habet saporem : et cum sapor sit passio nutrimenti, et omne quod nutrit, actu sit humidum, sicut in libro de Nutrimento est ostensum, oportet quod primum subjectum saporum sit humidum insipidum. Scimus enim quod aquae natura est esse insipidam. Oportet igitur quod aut in humido aqueo genera fiant saporum, aut in hu-

mido aeris,quia hoc etiam est insipidum. Sed non possint fieri in humido aeris : quia ipsum est spirituale et non incorporabile ad nutrimentum. Oportet igitur quod sint in ipso humido aquae tamquam in subjecto proprio. Cum igitur sit aqua subjectum primum et proprium saporum, oportet quod sit uno trium modorum subjectum ipsorum. Aut enim sic est subjectum, quod omnia genera saporum sunt actu in ipsa, sed insensibilia propter dividentium parvitatem, ita scilicet quod saporosum corpus sit in atoma divisum et dispersum in aqua, et propter parvitatem dividentium sunt insensibilia : et hoc est dicero, quod aqua de se habeat omnes sapores, et ex commixtione efficiatur sapor sensibilis, sicut diximus de coloribus : et hoc modo determinant de odoribus Empedocles et Anaxagoras. Aut ita erit subjetum saporum, ita quod in se habeat universaliter semen saporum sufficiens ad esse ipsorum secundum causam efficientem et materialem : semen enim est efficiens et materia ejus cujus est semen : et secundum hoc dicemus omnia genera saporum ex aqua sola fieri efficienter et materialiter, secundum quod alii et alii sapores fiunt ex aliis et aliis partibus aquae, sicut ex alia parte seminis fit manus, et ex alia pes, et sic de aliis membris. Aut quod tertium membrum divisionis, quod dicatur quod nullam differentiam saporis habet aqua, sed secundum potentiam solam, et aliud est quod est causa efficiens quod facit res et educit secundum actum saporis : sicut si aliquis dicat quod calidum vel sol agit sapores in humido aqueo complexionati. Sol enim facit eos in terrae nascentibus et praecipue in fructibus plantarum. Calidum enim facit eos et complet indigestis per artificium epsesis et optesis. Sol autem ut diximus in pempasi.

Horum autem primum quod dictum est, sicut dicit Empedocles, multum est et apertum mendacium. Si enim sapores secundum actum essent in aqua, sed. non sentirentur propter parvitatem dividentium, tunc fierent sapores sensibiles ex congregatione partium saporosarum in aqua : et hoc fieret ex colatione aquae et congregatione saporosorum : nunc autem nihil tale facit vel mutat in humidum complexionale: quia videmus quod sapores non congregatione, sed alteratione commutantur et congenerantur quando efferuntur fructus ad solem in pempasi: et quando uniuntur in optesi et epsesi digestionibus : poma enim decocta dulcescunt assa vel elixa : igitur sapores non fiunt ex eo quod est ab aqua, tales factos esse congregatos, cum calor non congreget, sed disgreget : sed potius ex hoc fiunt, quod transmutantur per alterationem factam in primo fructu : primo enim transmutantur calido naturali, et sole ad determinationem humidi complexionatis movente : deinde resudat superfluum humidum quod evaporaliter est in eis a calore solis : et quia hoc humidum est vaporosum, propter hoc aliquantulum est incensum et amarum : et ideo oportet quod resudet superfluum humidum vaporosum quod exsiccat cum egressu caloris quem fructus trahunt a loco suae generationis, sicut vinum quando bullit in uva antequam vindemietur : deinde oportet quod resudet ad tempus quando bullit humidum eorum, sicut vinum bullit in dolio duplici calore, scilicet calore loci et naturali agitatus, et tunc egrediente calido loci residet calidum complexionale,et humidum vaporabiliter in fructibus dispersum aereum coadunatur ad aqueum : et haec ambo efficiuntur proprium caloris naturalis subjectum : et tunc habet fructus debitum saporem : et sic patet quod fructus fit alterante calido complexionati humidum complexionale,et non per partium saporosarum congregationem.

Ex talibus autem alterationibus fiunt sapores acuti ex dulcibus saporibus et peramari. Quando enim calidum agit in dulce, paulatim extrahit humidum subtile aereum : et quando remanet terreum in humido, incensum fit acutum. Quando autem in toto aduritur humidum, tunc efficitur sapor peramarus. Hujus autem signum est opus quod faciunt alchimici in faciendo aquas acutas : distillant enim urinam : et praecipua est ad hoc urina pueri masculi propter fortitudinem caloris digestivi : et id quod ex distillatione provenit in terra distillata, tunc elevatur oleagena substantia, et remanet aqua acutissima, residensque oleagena substantia si iterum distillationem recipiat, residebit in fundo nigrum quoddam viscosum corpus amarissimum propter multam actionem ignis in ea. Urina autem per naturalia vasa eliquatur a substantia nutrimenti succosa quae dulcis est: et sic fit ex dulci acutum et peramarum. Naturaliter autem ex ebullitione sanguinis spumosum subtile terreum evolat, et in saporem amarum convertitur per adustionem.Hoc autem modo actione caloris in humido per alterationem videmus sapores omnimodos factos secundum omne genus saporum transmutatos : et ideo non est verum quod sapores actu divisi per minima dispersi sunt in humido.

Similiter autem impossibile est pansperma materiam saporum esse : si enim materia esset eorum pansperma, tunc non requireretur agens extra, nisi forte ad bene esse secundum generationem sadorum. Hoc autem falsum est, quia ex aqua videmus factos alios sapores, sicut ex esca nutrimentali per calidum. elixatum vel assatum per artem vel naturam. Ea autem quae pansperma sunt, in seipsis habent agens et formam speciei.

Restat igitur tertium superius inductae divisionis membrum, quod scilicet aqua transmutatur in saporis naturam, eo quod patitur aliquid ab aliquo agente quod est extra ipsam.

Licet autem dixerimus et probaverimus jam aquam esse subjectum primum saporum, tunc non potest esse, quod sim-

plex aqua a calido passa sit saporosum subjectum. Manifestum est enim, quod a virtute calidi simplex humidum aqueum hanc non recipiat passionem : omnium enim humidorum subtilissimum est aqua pura simplex eorum quae corporalia sunt et incorporalia per nutrimentum. Hoc autem dico propter aereum humidum quod subtilius est quam aqueum, sed non est corporabile per alimentum, ut supra explanavimus. Quod autem omnium talium humidorum subtilius sit aqua, manifestum est : quia si aliquod humidum corporeum subtilius esset ipsa, esset hoc elementum : hoc enim videtur subtilius, eo quod effusum secundum plus in superficie se protendit humectando quam humidum aqueum : et quod plus protenditur et majorem habet locum, est subtilius et formalius quam id quod protenditur minus et locum capit minorem,sicut patet in elementis : quia formalia elementa protenduntur in locum majorem quam materialia. Haec autem probatio est fallax : quia accidit elemento quod. plus protenditur quam aqua, et non convenit humido utriusque per se, sed per accidens : convenit autem hoc ei propter lubricitatem propter quam cito labitur de parte in partem mollificando. Secundum verum signum, quod humidum aquae sit subtilius quam elementum, est quia humidum aquae in concavo manus, minus potest teneri et servari quam humidum olei, quod non convenit nisi propter ejus subtilitatem : et quia ita subtilis est et pura, ideo diximus in quarto Meteororum, quod aqua non est elixabilis : quando enim calida facta est et bullit ins nullo apparet incrassata et inspissata quando est per se sola. Omnia autem commixta inspissantur per elixationem. Oportet igitur quod non sola aqua simplex sit causa et subjectum saporum, sed et alia quaedam aqua non pura inspissabilis per decoctionem : omnes enim sapores licet sint in humido, tamen sunt inspissabiles in subjecto suo et habent crassitudinem. Calidum igitur sicut agens concausativum est : et ideo sufficienter causativum est saporum cum humido aqueo : oportet enim quod calidum digestivum et terminativum agat sapores in humido aqueo non puro, sed aliquid passo.

Et quaeramus a quo debeat pati ut sapores recipiat : et accipiemus ea quae primo videntur dare saporem humido aqueo. Accipiamus igitur humidum aqueum saporosum in primis simplicibus, in terra et in commixtis,in plantis et in quotcumque fructibus crescunt in plantis. In his enim tamquam in primis Audemus humidum aqueum ad sapores alterari. Et quod quaedam genera terrae humido aquae dent saporem, patet ex eo quod multi antiquorum Philosophorum qui de natura locuti sunt, dixerunt tale humidum aqueum habere saporem qualem saporem habet terra per quam transit. Et hoc manifestum est in amaris aquis maxime, et in eis quae sunt juxta mare, quae sunt salsae. Sal enim est quaedam species terrae, sicut dictum est in tertio Meteororum. Similiter autem aquae per cinerem colatae, faciunt amarum saporem ipso cinere per quem colatae sunt amaro existente. Sunt etiam fontes multi, quorum quidam sunt amari, quidam acuti, alii vero omnimodos recipientes sapores secundum diversitatem terrae per quam transeunt. Sapor igitur fit in humido aqueo passo a quodam sicco terreo. Rationabiliter autem etiam in plantis est genus saporum : maxime quia planta habet quasi omnes vires a terra : et sic iterum siccum terreum humidum plantarum facit pati ad saporem : humidum enim habet pati a suo contrario, quemadmodum omnia alia quae patiuntur.

Contrarium autem humido aqueo est siccum, aut prout est in igne, aut prout est in terra. Ignis autem natura est sicca sicut est terrae : sed tamen magis proprium ignis est calidum esse quam siccum : et terrae proprium est siccum esse magis quam frigidum, sicut in secundo Peri geneseos de elementis dictum est. Secundum autem quod ignis et terra ni-

hil posunt agere vel pati : quia in hac consideratione substantiae sunt non habentes contrarium activum et passivum : sicut autem nihil omnino est agens vel patiens, sed potius secundum hoc quod contrarietas inserta est in eis : sic enim omnia agunt et patiuntur. Oportet igitur nos dicere, quemadmodum illi qui lavant aliqua colorata corpora vel saporosa in humido aqueo, talem faciunt aquam in qua lavant habere saporem et colorem, qualem lavant a corpore colorato vel sapido : sic facit etiam natura humidum aqueum habere saporem ipsum per siccum terreum, et movens decoquens ipsum per calidum : sic enim calido movente et decoquente et sicco alterante per quod coloratur, facit natura ipsum humidum quale quid secundum sapores. Passio autem quae fit in humido a praedicto calido ignis et sicco terrae,est saporis natura. Gustus autem virtute et potentia alterabilis est per operationem et actum ab hujusmodi sensibili quod sapor vocatur : sensibile enim ducit ad hunc gustum qui ante haec virtute et potentia talis, ut sapor fuit praeexistens quando gustus suscepit ipsum : hoc enim oportet ex quo sensibile est agens, et gustus et alii sensus patientes. Non enim dicimus sensum secundum extra mittere et dejicere sensibilem virtutem ad id quod sentitur, sed potius secundum intra suscipere formam sensibilem. Sicut autem dicimus, quod non omne humidum est subjectum saporis, sed complexionale et nutrimentale : ita nec omne siccum est quod est agens in humidum et facit saporem in ipso, sed complexionale et commixtum. Et ideo etiam non omnis terra per quam colatur aqua dat ei saporem, sed potius ea quae commixta sunt, ut sulphur, auripigmentum, et hujusmodi : et ideo sicci nutritivi sapor est passio in humido colato per ipsum. Et ideo hinc ab ista consideratione saporis oportet accipere, quoniam nec humidum absque sicco, nec siccum absque humido proprium est saporis subjectum. Esca enim sive nutrimentum neque ipsis animalibus est aliquid, nisi sit utrumque commixtum. Cum igitur sapor sit passio et qualitas nutrimenti, oportet quod sapor sit ex utroque.

Amplius autem oblati cibi animalibus quibus cibantur, sunt illa de numero tangibilium et sensibilium quae augmentum faciunt et detrimentum : oblatum enim ad escam nutrit secundum quod gustabile, sicut saepe dictum est. Cujus signum est, quod omnia nutriuntur dulci simplici vel commixto. Quando enim dulce cum aliter sapientibus commixtum est, natura tamen trahit dulce, et rejicit amarum : sed quibus nutriuntur animalia, determinatum est secundum quod oportet in secundo de Generatione : sed hic dicendum est de ipso in quantum necesse est ad hanc materiam quam modo tractamus.

Calidum enim active augmentat et struit et terminat digerendo et decoquendo nutrimentum, quo praeparato leve quidem trahit natura, quod equidem dulce est, quia est calidum et humidum. Amarum autem et salsum quod grave et terrestre est, rejicit et relinquit : cujus causa est, quia terrestre est et non est natum suscipere formam ejus quod nutritur, neque moveri ad ipsum, et cum calidum in ipsum fumat et exsiccatur plus, et plus aduritur : humidum autem aqueum vel aereum influit membris,neque fumat calefactum, sed potius eliquatur et terminatur ad formam et speciem membrorum suscipiendam. Quod enim in exterioribus corporibus facit exterior calor ignis vel solis, hoc in corporibus animatis animalium et plantarum facit calor naturalis et digestivus. Videmus autem quod exterior calor elevat et attrahit subtile et leve quod est dulce, et grossum terrestre relinquit incendendo ipsum. Hoc igitur idem faciet calor digestivus animatorum.

Ex quo patet, quod ea quae nutriuntur, dulci nutriuntur : propter quod etiam poetae secundum fabulam cantantes physica, dicunt deos conversantes inter duos tropicos potari nectare : quia ibi planetae

semper discurrentes elevant subtile ex stagnis et paludibus maximis, quae sunt sub aequinoctiali, quo aegyptii dicebant nutriri coelestia.

Licet autem omnia dulci nutriantur quae nutriuntur, tamen in nutrimento exterius praeparato alii sapores commiscentur : sed hoc fit per condimentum. Acutum enim et salsum condiunt cibum : sed dulce solum est, propter quod animata attrahunt cibum. Sed cum nutrimentum sit multum dulce, tunc propter levitatem enatativum est, et repletionem facit, et appetitum tollit, et abominationem facit antequam sit saturitas ad sufficientiam nutrimenti : et idem oportet quod misceatur gravi cum quo descendit, et inferiora ventris replet, ut ex vacuitate superioris orificii stomachi desiderium ad cibum excitetur. Conditur autem ut frequenter acuto vel salso, quoniam illi sapores penetrant linguam, et tollunt fastidium.

Sic igitur colligitur ex omnibus antehabitis, quod sapor est in humido complexionati aqueo sicut in subjecto, sicut color est in diaphano terminato, et quod sapor sit agente calido digestivo et naturali complexionati, sicut color actu luminis movet visum, et quod sapor est passio facta in humico a sicco complexionali, sicut color est quoddam esse luminis in corpore terminato. Cum autem dicitur, quod est sicca passio, non intelligitur quod sit passio sicci permixti per substantiam cum humido, sed potius est humidi in quo est virtus sicci : et ideo esse saporis est simplex. Licet enim humidum sine sicco sibi permixto non nutriat, non tamen subjectum saporis est siccum, sed humidum : et esse saporis in ipso est alteratio humidi per sicci virtutem calido agente et terminante : frigidum autem non operatur ad sapores nisi per accidens, cum vaporabiliter diffunditur humidum sapidum in cibo : et propter hoc sapor ejus non est adunatus : per frigidum enim constringitur humidum ad centrum, et tunc adunatur sapor, sicut diximus in quarto Meteororum,